Sumo (colluctatio)
Sumo (Iaponice 相撲, Sumō)[1] est ars martialis et luctatio Iaponica. Vocabulum sumo de sumafu 'defendi' provenit. Luctator sumotori vel rikishi appellatur. Amittit pugnam qui primo circulum relinquit vel qui primo cum alia parte corporis quam imo pede terram tangit.
Historia
[recensere | fontem recensere]Primum scriptum est de sumona colluctatione in libro Kojiki (古事記 descriptio rerum gestarum veterum) et Nihon Shoki, in quo de victoria Takemicazuchi in luctatione cum Takeminacata loquitur in mythologia Iaponiae. Et aetate humano antiqua, Imperator XII Suinin, vioctoria Nomiyanosukune (野見宿禰) ex Izumo in luctatione cum Tagimanokuwehaya est origo sumo. Deinde aetate Suinin 32 (anno 2) Nomiyanosukume sacrificium humanum apud mausoleum interdicere Imperatore Suinin postulavit et Imperator hoc admisit cum gratia.[2] Dei isti pro possessione Insularum Iaponicarum inter se luctati sunt. Archaeologi suspicantur sumo iam ante annum 500 exercitatum esse.
Medio aevo sumo imprimis ab equitis Samurai exercebatur. Prinicipes solebant luctatores meliores pecunia favere. Anno 1578 Oda Nobunaga, princeps Iaponiae, luctationis maximum certamen fecit in quo 1500 luctatores pugnaverunt.
Saeculo septimo decimo, condita est societas luctationis sumo. Hodie quotannis sex sunt certamina quindecim dierum. Rikishi nullum munus nec lucrum habent.
De pugna
[recensere | fontem recensere]Pugna saepe brevissimo tempore finita est. Rite sunt autem multae consuetudines religionis ante et post pugnam a luctatore faciendae. Perdit pugnam, qui primus circulum relinquit vel qui primus cum alia parte corporis quam cum imo pede terram tangit. Etiamque qui prohibitam rem facit, sicut crines trahere,oculos pulsare vel similia.
De consuetudinibus ante pugnam
[recensere | fontem recensere]Luctatori rite haec facienda sunt ante pugnam: primo, pede fortiter terram percutere (ita agitur ut daemones fugant), postea paulum salis in solum iacere, purgationis causa. Postea aquam roboris bibere.
De pugna ipsa
[recensere | fontem recensere]Signum initii arbiter pugnae dat, quod appellatur gyoji. Luctatores se aspiciunt, tunc pugnis solum tangunt, quod est signum acceptionis pugnae. Tunc init pugna, in qua alius alterum ex circulo, qui dohyo appellatur, eicere, vel in solum iacere studet. Sunt 82 capessendi modi quibus luctator adhibere licet, quorum nonnulli ex Judo proveniunt. Saepe nonnullos post secundos pugna iam finita, unus victor declaratus. Si autem post quattuor minutos nemo vincit, per 4 novos minutos pugnatur, si post hoc tempus nullus victor, per alios 4 minutos, quodsi etiam nunc nemo vincit nullus victor declaratur. Hoc autem rarissime evenit.
De luctatoribus
[recensere | fontem recensere]Osumo, quod est Sumo professionale, feminis prohibetur. Tantum viri pugnant, qui vivunt et se exercitant in schola luctatorium, appellata Heia. Hic et pueri exercitantur, qui 15 annos nati in minimo gradu pugnare possunt. Optimi laici luctatores etiam in gradu superiore pugnare incipere possunt.
Luctator professionalis nomen pugnatoris sibi imponit, vel ei imponitur. Quod Luctator crassus difficile ex circulo eici potest sui ponderis causa, saepe crassissimi sunt. Bonus luctator optime emeretur. Praeter Luctatores professionales etiam sunt luctatores laici, et in Iaponia et in aliis terris, inter quos etiam feminae sunt.
De divisionibus
[recensere | fontem recensere]In Osumo divisiones sunt sex: Makuuchi, Juryo, Makushita, Sandanme, Jonidan, Jonokuchi, quorum Makuuchi optimi. Macuuchi 42 sunt, divisi in gradibus.
De gradibus
[recensere | fontem recensere]Luctatores optimi, Macuuchi, in gradibus divisi sunt, qui post omne certamen rursus declaratur.
De aliis gradibus
[recensere | fontem recensere]Maegeshira gradus ultimus, magna pars Makuuchorm. Maegeshiris sunt superiores Saniakus: gradus optimorum. Saniaki divisi in gradibus his: Komusubi, Sekiwake, Ozeki, Iocozuna.
De Iocozuna
[recensere | fontem recensere]Optimus gradus est Iocozuna. Gradus Iocozunae tota vita manet, si autem luctator peior fiet, expectatur ut relinquat osumo. Solus Iocozuna pugnans hodie est Asashorius, Mongolia proveniens. Qui Iocosuma factus non solum certamina continue vincet, sed etiam gradu dignus erit.
De certaminibus
[recensere | fontem recensere]Quotannis certamina 6, Hatsu Basho appellata, quorum quattuor in urbe Tocio, unum in urbe Osaca, unum in urbe Nagoya, unum in Fucuoca urbe. Quoque certamine luctatores per quindecim dies inter se concurrunt et qui concursus vincit praeter ceteros victor declaratur.
Jungyo appellantur certamina regionalia, quae non ad gradus definitionem adhibentur.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Extra mythologicam, verbum "Sumō" primum usus est aetate Imperatoris XXI, Iuriaku 13 (anno 470) ubi colluctatio a mulieribus sine vestimentis apud Nihon Shoki, Liber XIV.
- ↑ Nihon Shoki Liber VI