[go: up one dir, main page]

Jump to content

Leivus Erici filius

Haec pagina est honorata.
Latinitas bona
E Vicipaedia
Wikidata Leivus Erici filius
Res apud Vicidata repertae:
Leivus Erici filius: imago
Leivus Erici filius: imago
Nativitas: 978; Eiríksstaðir
Obitus: 1020; Brattahlida, Groenlandia
Patria: Islandia antiqua libera

Familia

Genitores: Ericus Rufus; Thjodhild

Leivus Erici filius, vel Leivus Eiriki, vel Leifus Erissonius[1] (Lingua Islandica Antiqua Leifr Eiríksson; natus in Islandia circa 970; mortuus loco ignoto circa 1020), fuit Vikingus, filius Erici Rufi filii Thorvaldi Asvaldi filii latronis Norvegici. Mater fuit Thjodhilda. Pater Ericus duas colonias Nordicas—Occidentalem et Orientalem—in Groenlandia condidit, quibus nomina dedit.

Diversans? in Norvegia, Leivus Christianus factus est, sicut multi Nortmanni illius temporis. Groenlandiam regressus, navem mercatoriam Bjarnii Herjulvi filii emit et profectus est ad terram illam explorandam, quam invenerat Bjarnius.

Secundum Historiam Grænlandorum, Leivus profectus est anno circiter 1000 ut iter Bjarnii retrorsum resequeretur. Regio prima cui obviam venit erat lapidibus planis (Islandice hellur) repleta, unde eam Hellulandiam (terram saxeae planitiei) appellavit, quae verisimiliter est hodierna Baffinia. Dein obiit terram planam et silvestrem, litoribus harenosis, quam nominavit Marklandiam (terra sylvae), quamque docti credunt fuisse Terram Laboratoriam. Terra postea inventa, Leivus cum viris suis appullit et domicilia exstruxerunt. Terram amoenam esse duxerunt, copia salmonum in flumine, tempestate mitti, et hieme pruinae modicae herbae virentis. Ibi hiemaverunt. Historiae ferunt unum ex viris Leivi, Tyrkerum nomine, Germanum forte, vites invenisse, unde Leivus terram "Vinlandiam" appellavit. Causa hostilium indiginarum, quos "Skraelingos" dicebant, coacti sunt Leivus et sui domum redire. Reveniens, Leivus Naufractum Nordicum servavit, unde meruit agnomen "Leivus Fortunatus" (Leifr hinn heppni).

Pittacium cursuale commemorativum Civitatum Foederatarum, die 9 Octobris 1968 distributa, Die Leivi Erici filii.

Disputatur ubi prorsus sita sit Leivi Vinlandia sita. Multi credunt coloniam Nordicam apud Ansam Pratensem[2] fuisse vicum Leivi, sed nonnulli contra eum ponendum esse loco magis australi argumentantur, eo quod vites non gignuntur in insula Terra Nova (tales aiunt nomen "Vinlandiam" non ad "vinum" spectare, sed ad verbum antiquum et Islandicum vin quod idem valet ac "pratum.")

Historia autem Erici Rufi narrat Leivum continentem Americanam in Groenlandiam a Norvegia anno fere 1000 redeuntem invenisse, non autem eum conatum esse coloniam condere. Hodie autem Graenlandorum habetur esse historia magis credibilis.

Duos fratres Leivo esse novimus, nempe Thorvaldus Erici filius et Thorsteinus Erici filius, unam sororem, Freydis Eirici filia nomine, uxorem duxisse Thorgunnam, unumque filium gignisse, nomine Thorkel Leivi filius.

  1. In Tabula Vinilandana.
  2. Vulgo L'Anse aux Meadows.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]

Figurae Latinae nominum ex hoc libro sumpsi:

  • Rafn, Antiquitates Americanae sive Scriptores Septentrionales rerum Ante-Columbianarum in America, Hafniae, 1837

Hi fontes Latini ad Leivum spectant:

  • C. C. Rafn. 1837. Antiquitates Americanae.
  • Incerti anni, incerti auctoris Tabula Vinilandana.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Lexica biographica:  • Den store danske • Store norske leksikon • Большая российская энциклопедия •