Viburgum (Russia)
Locus: 60°42′38″N 28°44′59″E
Numerus incolarum: 71 279
Zona horaria: UTC+3
Situs interretialis
Nomen officiale: Выборг
Gestio
Geographia
Coniunctiones urbium
Viburgum[1] (Russice Выборг, tr. Vyborg) seu Viburgum Careliorum[2] est urbs in Russia, in parte septentrio-occidentalis regionis Leninopolitanae, in isthmo Carelico, ad sinum (vel fiordum) Viburgensem (qui pars sinus Finnici est), sita. Circa 78 milia incolarum habet (anno 2017).
Viburgum est valens sedes mercaturae, industriae et culturae. Portum et stationem ferriviarum habet. Urbi sunt multa monumenta historiae et architecturae.
Historia urbis
[recensere | fontem recensere]Saeculis undecimo et duodecimo loco hodierni Viborgi exsistebat arx lignea Carelorum, quam anno 1293 Suedi deleverunt et suum castrum lapideum loco eius construxerunt, quod nominatum est Viburgum (Suecice Viborg). Anno 1403 Viburgum factum est urbs. Anno 1710, tempore belli inter regna Suecicum et Russicum, haec urbs, a copiis Russicis capta, facta est pars Russiae. Ab anno 1744 Viburgum fuit metropolis gubernii Imperii Russici. Anno 1811 gubernium Viburgense inclusum est in Magnum Ducatum Finlandiae ut partem Imperii Russici. Postquam Finnia anno 1917 facta est res publica sui iuris, Viburgum (Finnice Viipuri) fuit secunda maxima urbs terrae illius. Anno 1940, belli hiberni causa, Viburgum factum est pars Unionis Sovieticae, ubi initio ad Rem Publicam Sovieticam Socialisticam Carelo-Finnicam pertinebat, anno 1944 autem in regionem Leninopolitanam Russicae SFSR inclusum. Anno 2010 titulum "urbis gloriae militaris" obtinuit.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Philippi Ferrarii et Michaelis Antonii Baudrand, Novum lexicon geographicum, p. 264; Il mondo antico, moderno, e novissimo, ovvero Breve trattato ..., vol. 2, p. 706; Antonii Rosich Compendium totius orbis geographicum, vol. 1, p. 155. Necnon Wiburgum et Wyburgum.
- ↑ Lexicum nominum geographicorum latinorum
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Viburgum spectant. |
Situs geographici et historici: Locus: 60°42′38″N 28°44′59″E • OpenStreetMap • GeoNames • Thesaurus Getty • Store norske Lexikon • Treccani |