Colocasia esculenta
Colocasia esculenta (binomen ab Henrico Gulielmo Schott anno 1832 statutum) est planta florens familiae Aracearum, quam homines in zonis tropicis excolunt praecipue holus radicale propter cormos esculentos, et secundarie holus frondosum. Habetur una ex primis mundi plantis cultis.[1] Ea ad Alocasiam, Caladium, et Xanthosomam arte conectitur, plantas saepissime pro ornamento excultas, et sicut plantae illorum generum in variis linguis appellatur auris elephantis.
Planta incocta est toxicarius propter calcii oxalatum,[2][3] sed partes plantae coctae venenum exstinguunt.[4]
Nomina
[recensere | fontem recensere]Taroni et speciebus Xanthosomis domesticatis ubique sunt usus similes sed multa nomina, non exceptis callaloo et coco vel cocoyam. Insulis Vitiensibus, verbum verbo Polynesio cognatum est dalo (enunciatum ndalo). In Kenya, taro Anglice arrowroot appellatus est; in lingua Kikuyu, ndŭma; in nonnullis civitatibus Maris Caribaei, dasheen, nomen fortasse ex lingua Francica de Chine 'de Sina'. Alterum nomen Caribaeum est eddoe, quod videtur cultivarietates cormis parvis denotare, et Asianas plantae origines memorat. Cypri in insula, taro kolokassi appellatus est, nomen simile nomini Romano, colocasia, quod autem ad 'fabam Aegyptiam' perstringit.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ new-agri.co Country profile: Samoa, New Agriculturist Online.
- ↑ https://web.archive.org/web/20080411160105/http://www.weird-food.com/weird-food-vegetable.html
- ↑ http://www.aspca.org/site/PageServer?pagename=pro_apcc_toxic_tarovine
- ↑ The Morton Arboretum Quarterly, Morton Arboretum/University of California, 1965, p. 36.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Fontes antiquiores
- 1592 : Prosper Alpinus, De plantis Aegypti f. 39bis
- 1796 : Yuan Mei, Suiyuan shidan (Sean J. S. Chen, ed. et interpr., 芋羹 = Taro Geng, 芋煨白菜 = Taro Braised with Napa Cabbage)
- Eruditio recentior
- Hao, Sean. 2006. "Rain, pests and disease shrink taro production to record low." Honolulu Advertiser (2 February 2), C1.
- Stephens, James M. 1994. Dasheen—Colocasia exculenta (L.) Schott. Fact Sheet HS-592 in serie edita ab Horticultural Sciences Department, Florida Cooperative Extension Service, Institute of Food and Agricultural Sciences, Universitatis Floridensis. May. [1]
- Viotti, V. 2004. Honolulu Advertiser (16 Martii).
- Wagner, W. L., D. R. Herbst, et S. H. Sohmer. 1999. Manual of the Flowering Plants of Hawai‘i. Editio retracta. Vol. 2, p. 1357. Honolulu: University of Hawai‘i Press et Bishop Museum Press.
Nexus interni
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Situs scientifici: Tropicos • Tela Botanica • GRIN • ITIS • Plant List • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Plant Name Index • IUCN Red List • "Colocasia esculenta" apud Plants for a Future • Plantes d'Afrique • Flora of China • INPN France • Flora of North America • USDA Plants Database |
- Taro climate (quomodo taro colitur)
- Taveuni Taro (taronis culti negotium Vitiensis)
Pinacotheca
[recensere | fontem recensere]- Species plantarum
- Angiospermae Australiae
- Araceae
- Flora Havaiorum
- Flora Hongcongi
- Fruges Indomalaesiae
- Flora Keniae
- Flora Maldivarum
- Flora Samoae
- Flora Tongae
- Flora Vitiorum
- Holera
- Monocotyledones Australiae
- Plantae hortenses Asiae
- Plantae medicinales
- Plantae ornamentales
- Radices esculentae
- Taxa Schott
- Victualia
- Taxa 1832
- Fruges Asiae austro-orientalis