[go: up one dir, main page]

Jump to content

Cellula

E Vicipaedia
Cellula

Cellula est minima pars vitae eucaryotum sive bacteriorum sive archaeorum, et res quae omnes organismos notos efficit. Cellulae anno 1665 repertae sunt a Roberto Hookio, qui primus cognovit plantas cellulis constitutas esse. Cellula est minima structura qua res viva describitur, et saepe elementum vitae appellatur.[1] Aliqui organismi, sicut plurima bacteria, unicellulares sunt (quippe qui in una cellula consistant); ceteri autem organismi, sicut homines, multicellulares sunt. Hominibus sunt circa 100 "decies centena milia millionum" (1014) cellularum; magnitudo generalis cellulae 10 µm est, et cellularum massa in genere 1 nanogramma est. Maximae cellulae sunt circa 135 µm in anteriore cornu (vel anteriore columna vel cornu ventrali) medullae spinalis, cum cellulae granulares in cerebello, minimae cellulae, circa 4 µm sint, et longissima cellula a pedis digito ad inferiores trunci encephali cellulas pseudounipolares extendi possit. Maximae cellulae notae sunt ova infertilia Struthionis cameli, quae 3.3 librarum ponderis sunt.[2]

Ova sunt cellulae: ovum parvi avis familiae Trochilidarum, ovum galli, ovum Struthionis cameli, maxima cellula.

In animantibus superioribus, nonnullae cellulae similes quo ad structuram pertinet, et quae idem officium perficiunt, etenim multa texta varia membra corporis constituunt.

Anatomia cellularum

[recensere | fontem recensere]

Sunt duo cellularum genera: eukaryotica et prokaryotica. Cellulae prokaryoticae simpliciores et minores saepe sunt, sed cellulae eukaryoticae non modo maiores sunt sed paucae in texta item organa, systemata, membra, denique corpus multae cellulae fingunt.

Cellulae procaryoticae

[recensere | fontem recensere]

Intra cellulam procaryoticam sunt cytoplasma, quod DNA et alimentum cellulae conhibet, ribosomata, quae nova proteina creant. Cellula duo genera DNA habere potest: DNA chromosomaticum, quod nucleoidum format, et plasmidum, DNA rotundum extra chromosoma. Tegmen cellulae est murus cellularis, membrana plasmatica, et vasculum saccharosum. Cellula uno aut multis flagellis aut ciliis uti potest.

Erythrocyti sunt cellulae sanguis, quae nullum nucleum habent. Minimae sunt cellularum hominis.

Cellulae eucaryoticae

[recensere | fontem recensere]

Quamquam eucaryoticae cellulae similes procaryoticis, sunt multa discrimina inter eas. Cellulae eucaryoticae etiam cytoplasmatis, item alimentorum, DNA, et ribosomatum usitate utuntur. Nam Cytoplasma organella habet, quae multorum factorum necessariorum funguntur. Mitochondria saccharum in ATP convertunt, chloroplastes lucem, aquam, et carbonii dioxidum in G3P (quod saccharum fit) convertunt. Corpora Golgiana, reticulum endoplasmaticum, lysosomata, et alia organella in systema endomembranae funguntur, portantia proteina facta trans et ex cellula. DNA harum cellularum tegminis teguntur, et haec moles "nucleum" vocatur. Hae cellulae a flagellis, ciliis, aut molibus cytoplasmatis sui (pseudopodiae vocantur) tendendo movent.

Compages intracellularis

[recensere | fontem recensere]

Membrana cellularis

[recensere | fontem recensere]
Conferatur pagina principalis Membrana cellularis.

Membrana cellularis sive membrana plasmatis cellulae interiora cingit.

Cytosceletus

[recensere | fontem recensere]
Conferatur pagina principalis Cytosceletus.

Cytosceletus cellulae figuram ad locum tenet.

Conferatur pagina principalis Organellum.

Organella sunt cellulae partes quibus functiones specificatae, per exemplum metabolismi, insunt.

Nucleus cellulae

[recensere | fontem recensere]
Conferatur pagina principalis Nucleus cellulae.

Plerisque cellulis eukaryoticis de consuetudine singulares, quamquam aliis anucleatis nullus (per exemplum erythrocytis), aliis multinucleatis (per exemplum osteoclastes) plures membrana nucleari circumdata nuclei, intra quos chromosomata gestatores informationis geneticae collocata, insunt.

Mitochondria et chloroplastes

[recensere | fontem recensere]
Conferatur pagina principalis Mitochondrium.
Conferatur pagina principalis Chloroplastis.

In mitochondris chloroplastibusque cellulae energia generatur.

Reticulum endoplasmaticum

[recensere | fontem recensere]
Conferatur pagina principalis Reticulum endoplasmaticum.

Pro synthesi proteinarum reticulum endoplasmaticum systematem tubulorum, vesicularum, cisternarum in cellula eucaryotica format..

Apparatus Golgianus

[recensere | fontem recensere]
Conferatur pagina principalis Apparatus Golgianus.

Post synthesin apparatus Golgianus macromoleculas, proteina et lipida et ante dimissionem et mutat et digerit et conligit.

Lysosomata et peroxisomata

[recensere | fontem recensere]
Conferatur pagina principalis Lysosoma.
Conferatur pagina principalis Peroxisoma.

Centrosomata

[recensere | fontem recensere]
Conferatur pagina principalis Centrosoma.
Conferatur pagina principalis Vacuolum.

Vacuola sunt membrana (tonoplasti) cincta organella liquorem continentes.

Conferatur pagina principalis Ribosomum.

Ribosomata rectius ARN macromoleculae sunt, ubi translatio sub proteinis certis magistro fit.

Microscopium quo Robertus Hookius uti solebat.

Robertus Hookius primus cellulas microscopio invenit et eis nomen dedit, quod opinatus est cellulas plantarum similes esse cellulis aedium. Cellulas descripsit in libro Micrographia sive physiologica descriptio minutiorum corporum microscopii ope observatorum, anno 1665 edito. Antonius van Leeuwenhoek et Ioannes Swammerdam paulo postea cellulas animalium investigaverunt; ille bacteria vidit, animalia unius tantum cellulae, quae animalculos nominavit.

Anno fere 1838, Ioannes Purkyně, Gabriel Valentin, Ioannes Müller, Theodorus Schwann, et Mattheus Schleiden, viri docti Germanici et Cechi, theoriam cellularum enuntiaverunt, quae nunc in biologia vera habetur.

Anno 1855 Rudolphus Virchow pathologiam cellularem suam descripsit[3], quo argumentum morbos ope malorum cellularum emanare descripsit.

Guglielmus Roux unitatem minimam vitae esse cellulam, quae totas functiones organismi basales - metabolismum, motum, incrementum, procreationem, transmissionem informationis geneticae - perficere possit, postulavit.

  1. Alberts & al. 2002: cap. 21, ubi, quomodo "cellular building blocks" ad embryones crescentes formandos moveant, disputatur. Parvae moleculae, sicut aminoacida, saepe "molecular building blocks" appellantur.
  2. Campbell & al. 2006.
  3. Virchow R.: Cellular-Pathologie. In: Virchows Archiv. tomus 8, 1855, pag. 3–39

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Alberts B., Johnson A., Lewis J., Raff M., Roberts K., Walter P. (2002). Molecular Biology of the Cell (4a ed.). Garland. ISBN 0815332181 
  • Berkaloff, André (2003). La cellula: fisiologia. Edizioni scientifiche e tecniche Mondadori 
  • Bolsover, Steven R. (2004). Cell Biology: A Short Course. Hoboken: Wiley-Liss. ISBN 0471263931 
  • Campbell, Neil A.; Brad Williamson; Robin J. Heyden (2006) Biology: Exploring Life. Pearson Prentice Hall.
  • Cooper G. M. (2000). The cell: a molecular approach (2a ed.). Vasingtoniae: ASM Press. ISBN 0-87893-102-3 
  • Goodsell, David S. (2010). Wie Zellen funktionieren : Wirtschaft und Produktion in der molekularen Welt (2a ed.). Heidelberg: Spektrum, Akademischer Verlag. ISBN 978-3-8274-2453-2 
  • Lodish H., Berk A., Matsudaira P., Kaiser C. A., Krieger M., Scott M. P., Zipurksy SL, Darnell J (2004). Molecular Cell Biology (5a ed.). WH Freeman: Novi Eboraci. ISBN 978-0716743668 
  • Molina-Paris, Carmen, et Grant Lythe (2011). Mathematical Models and Immune Cell Biology. Novi Eboraci: Springer. ISBN 9781441977250 
  • Munaron, Luca, et Davide Lovisolo (2003). Fisiologia della cellula. Bollati Boringhieri. ISBN 9788833956961 
  • Nicolau i Pous, Francesc (1987). La cèl·lula i la reproducció dels éssers vius. Barcinonae: Fundació Catalunya Cristiana. ISBN 84-398-9992-0 
  • Roca, Núria, Marta Serrano, Ferran Gibert, et Antonio Muñoz (1995). La cèl·lula: l'origen de la vida. Barcinonae: Parramón. ISBN 84-342-1911-5 
  • Sampaolo, C. Loffredo (1979). La cellula i tessuti gli organi: guida alle esercitazioni al microscopio. PICCIN. ISBN 9788821200106 
  • Thoms, Sven P. (2005). Ursprung des Lebens. Fischer-kompakt. ISBN 978-3-596-16128-7 
  • Ude, Joachim, et Michael Koch (2002). Die Zelle - Atlas der Ultrastruktur (3a ed.). Heidelberg et Berolini: Spektrum Akademischer Verlag. ISBN 3-8274-1173-4 
  • Zaman, Muhammad H. (2009). Statistical Mechanics of Cellular Systems and Processes. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 9780521886086 

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad biologiam cellularum spectant (Cell biology, Cells).