Leo XII
Leo XII (natus, ex familia nobili Gengae, Hannibal Franciscus Clemens Melchior Hieronymus Nicolaus Sermattei Gengaensis, die 22 Augusti 1760; obiit die 10 Februarii 1829) fuit papa Catholicus et episcopus Romanus a die 27 Septembris 1823 usque ad mortem.
Vita
recensereComitis Flavii Sermattei Gengae filius, Hannibal puer operam magistris apud Academiam Nobilum Ecclesiasticorum dedit, ubi anno 1783 presbyter ordinatus est. Anno 1793, Archiepiscopus titularis Tyri a Pio VI Papa, annoque 1816 cardinalis presbyter a Pio VII Papa factus est.
Pontificatus Papae Leonis XII
recensereIn conclave die 27 Septembris 1823, papa electus est a zelantibus. Homo autem severus, societates biblicas[1] prohibuit, ac societatem Massonum et Carbonarorum[2] ausus est. Romae die 10 Februarii 1829 obiit, anno aetatis suae 68.
Notae
recensere- ↑ Gregorius XVI, Inter praecipuas, (Romae, 1844). (Anglice, Latine, Italiane)
- ↑ Leo XII, Quo graviora mala (Romae, 1825). (Latine, Lusitane)
Nexus externus
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Leonem XII spectant. |
- Georg Denzler, "LEO XII., Papst" in Biographisch-Bibliographisches Kirchenlexikon vol. 4 (Herzberg, 1992. ISBN 3-88309-038-7) , columnae 1450–1451 (Theodisce)
- "Curriculum vitae" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice)