[go: up one dir, main page]

Conclave (conventus cardinalium)

(Redirectum de Conclave)
Haec pagina de nomine congregationis cardinalium, qui novum papam eligunt, narrat. Si partem domus quaeris, vide conclave (architectura).

Conclave (-is, n.; e vocabulis cum clave) est in primis pars domus velut cubiculum quae (ut e nomine patet) clave clauditur, deinde conventus collegii cardinalium Ecclesiae Catholicae ad papam eligendum, cuius rei gratia recentioribus temporibus plerumque cardinales in Sacellum Sixtinum ad deliberandum secedunt.

Sacellum Sixtinum, hodierna sedes conclavis.

Accurate per litteras apostolicas Ingravescentem Aetatem die 21 Novembris, anno 1970, Paulus papa VI statuit ut Patres Cardinales, cum octogesimum aetatis annum implerent, ius amittant Romanum Pontificem eligendi atque adeo etiam ius in Conclave ingrediendi.

Postquam cardinalis aut etiam vir qui non sit cardinalis in papam electus est, collegii cardinalium subdecanus eum interrogat: "Acceptasne electionem de te canonice factam in Summum Pontificem?" et postea iterum papae nomen ex eo quaerit quod ille sibi imponere velit.

Novi papae nomen coram populo, in foro Sancto Petro dicato congregato, his verbis nuntiatur: "Annuntio vobis gaudium magnum: Habemus Papam! Eminentissimum ac Reverendissimum Dominum, Dominum [N.], Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalem, qui sibi nomen imposuit [N.]"

Historia

recensere

Saepe orbis terrarum potentes conati sunt sui commodi causa conclavia commovere. Etiam tum initio saeculi vicensimi, nam conclave coepto 1 Augusti anno Domini 1903 omnium gratissimus erat Cardinalis Rampolla, qui sub Leone XIII munere Secretarii Status functus erat. Dicitur nomine imperatoris Francisci Iosephi Kniaz Cardinalem Puzyna post secundum scrutinium vetum? praesentasse cuius catholici imperatores tum ius habebant, sed et tertio scrutinio Rampolla maioritas eum elexit. Cum quorum necessarium non pervenire posset, patriarcha Venetii Iosephus Sarto animum Cardinalium in se convertebat, dieque 4 Augusti cum nomine Pius X papa creatus est.

Praesenti tempore conclave regitur Constitutione Apostolica Universi Dominici Gregis a papa Ioanne Paulo II anno 1996 promulgata. Haec constitutio a papa Benedicto XVI motu proprio die 11 Iunii 2007 et iterum motu proprio die 22 mensis Februarii 2013 aliquatenus immutata est. Nam nunc semper "ad validam electionem Romani Pontificis duae ex tribus partes suffragiorum omnium praesentium requiruntur"; secundum constitutionem apostolicam Universi Dominici Gregis autem post triginta tres diribitiones:

Si autem scrutinia ad nihilum reciderint, his peractis rebus de quibus supra dictum est, Cardinales electores consulat Camerarius de modo procedendi, atque agetur prout eorum maior absoluta pars decreverit.
Ne recedatur tamen a ratione ut electio valida evadat aut maiore absoluta parte suffragiorum aut duo nomina tantum suffragando, quae in superiore scrutinio maiorem suffragiorum partem obtinuerunt, dum hoc quoque in casu sola maior absoluta pars poscatur.

Conclavia recentiora

recensere
  1903 1914 1922 1939 1958 1963 1978
Augusto
1978
Octobri
2005 2013
Dies 3 4 5 2 4 3 2 3 2 2
Diribitiones 7 10 14 3 11 5 4 8 4 5
Cardinales electores 64 65 61 64 53 82 114 111 117 117
Cardinales qui in conclavi interfuerunt 62 57 53 63 51 80 111 111 115 115
Electus Iosephus Sarto Iacobus della Chiesa Achilles Ratti Eugenius Pacelli Angelus Iosephus Roncalli Ioannes Baptista Montini Albinus Luciani Carolus Wojtyla Iosephus Ratzinger Georgius Marius Bergoglio
Aestimata suffragia 50 38 42 48 36 57 101 90[1] 100
Nomen pontificale Papae electi Pius X Benedictus XV Pius XI Pius XII Ioannes XXIII Paulus VI Ioannes Paulus I Ioannes Paulus II Benedictus XVI Franciscus
  1. Fons: Storia Illustrata n.10 Octobris 1996

Bibliographia

recensere

Nexus externi

recensere
Vexillum Sedis Vacantis 
Vexillum Sedis Vacantis
Electiones papales:

1061 | 1073 | 1086 | 1088 | 1099 | 1118 | 1119 | 1124 | 1130 | 1143 | 1144 | 1145 | 1153 | 1154 | 1159 | 1181 | 1185 | 1187 (Oct.) | 1187 (Dec.) | 1191 | 1198 | 1216 | 1227 | 1241 | 1243 | 1254 | 1261 | 1264–1265 | 1268–1271 | 1276 | 1277 | 1280–1281 | 1285 | 1287–1288 | 1292–1294

Conclavia:

1276 (Ian.) | 1276 (Iul.) | 1294 | 1303 | 1304–1305 | 1314–1316 | 1334 | 1342 | 1352 | 1362 | 1370 | 1378 | 1389 | 1404 | 1406 | 1417 | 1431 | 1447 | 1455 | 1458 | 1464 | 1471 | 1484 | 1492 | 1503 (Sept.) | 1503 (Oct.) | 1513 | 1521–1522 | 1523 | 1534 | 1549–1550 | 1555 (Apr.) | 1555 (Maii) | 1559 | 1565–1566 | 1572 | 1585 | 1590 (Sept.) | 1590 (Oct.) | 1591 | 1592 | 1605 (Mar.) | 1605 (Maii) | 1621 | 1623 | 1644 | 1655 | 1667 | 1669–1670 | 1676 | 1689 | 1691 | 1700 | 1721 | 1724 | 1730 | 1740 | 1758 | 1769 | 1774–1775 | 1799–1800 | 1823 | 1829 | 1830–1831 | 1846 | 1878 | 1903 | 1914 | 1922 | 1939 | 1958 | 1963 | 1978 (Aug.) | 1978 (Oct.) | 2005 | 2013

 
Ecclesia Catholica Romana

Haec stipula ad Ecclesiam Catholicam Romanam spectat. Amplifica, si potes!