Stephanus VI
Stephanus VI aut V [1] (natus Romae die ignoto – obiit die 14 Septembris 891), episcopus Romae et papa Ecclesiae Catholicae Romanae a mense Septembri 885 fuit.
Res apud Vicidata repertae:
Pontificatus
recensereStephanus sine assensione imperatoris Caroli Crassi papa creatus est. Cum papa contra Saracenos auxilium ab imperatore peteret, Carolus id denegavit. Ergo Stephanus contra Saracenos praesidium Guidonis Spoletensis, potentissimi principum Italiae, petivit et post mortem Caroli Crassi die 21 Februarii 891 ipsum Guidonem imperatorem coronavit.
Notae
recensere- ↑ Ratio paparum cum nomine Stephano controversa est
Series Paparum