Formosus
Formosus (816–896) fuit episcopus Romanus et rector Status Pontificii a die 6 Octobris 891.
Vita
recensereFormosus Romae anno 816 natus est. Antequam papa creatus est, cardinalis-episcopus dioecesis Portuensis-Sanctae Rufinae ab anno 864 fuit, papa Nicolao I regnante. Iam anno 872, Formosus candidatus pontificatus fuerat, sed Ioannes Papa VIII eodem anno eum deposuit; nihilominus, Martinus Papa I anno 883 eum in episcopatum restituit. Obiit die 4 Aprilis 896.
Pontificatus
recensereDie 22 Februarii 896, Formosus diadema Arnulpho Carintiae imperatori Sacri Romani Imperii imposuit, sed post mortem Formosi, Ioannes Papa IX eius successor iudicavit hanc coronationem nullam fuisse. Post mortem Formosi, Stephano Papa VII regnante, qui Lamperto imperatore suadente creatus erat, in synodo quae horrenda appellata est, cadaver papae Formosi in ius vocavit et postea in Tiberim iecit, sed ab eius sectatoribus servatum est.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Formosum spectant. |
- "Formoso" e The Cardinals of the Holy Roman Church (situs a Salvatore Miranda elaboratus apud Bibliothecas FIU) (Anglice)