Victor II
Victor II (natus Gebhardus comitum Calw, Dollnstein et Hirschberg in Germania circiter 1017; mortuus Arretii die 28 Iulii 1057) fuit papa Ecclesiae Catholicae et episcopus Romanus a mense Novembri 1054.
Obitus: 28 Iulii 1057; Arretium
Patria: Sacrum Romanum Imperium
Pontificatus
Vita
recensereGebhardus fuit filius Hartwichi, comitis Calw ac Belizae.[1] Cum auxilio episcopi Ratisbonae, patrui imperatoris Henrici III, anno 1042 vicesimum quartum annum agens, episcopus Dioecesis Eystettensis creatus est.
Pontificatus
recensereRogatu delegationis Romanae cui Hildebrandus Aldobrandeschi Soanae praeerat, mense Novembri 1054 imperator Gebhardum papam creavit.
Anno 1055, Victor II Florentiae imperatori occurrit et concilium constituit. Ibi cum centum et viginti episcopis omnia decreta decessoris eius Papae Leonis IX contra rerum divinarum mercatum et presbyterorum nuptias confirmavit.[2]
Bibliographia
recensere- Mittermaier, Karl. 2006. Die deutschen Päpste: Benedikt XVI. und seine deutschen Vorgänger.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Victorem II spectant. |