[go: up one dir, main page]

Benedictus XVI (natus Iosephus Aloisius Ratzinger Mercatello ad Aenum in foro Germaniae die 16 Aprilis 1927; apud Civitatem Vaticanam die 31 Decembris 2022 mortuus[1]), fuit papa et episcopus Romanus, pontifex maximus Ecclesiae Catholicae Romanae a die 19 Aprilis 2005 usque ad diem 28 Februarii 2013. Papa creatus est suffragiis cardinalium die secundo conclavis 2005.

Wikidata Benedictus XVI
Res apud Vicidata repertae:
Benedictus XVI: imago
Benedictus XVI: imago
Benedictus XVI: subscriptio
Benedictus XVI: subscriptio
Nativitas: 16 Aprilis 1927; Birth house of Benedict XVI, Mercatellus ad Aenum
Obitus: 31 Decembris 2022; Mater Ecclesiae, Civitas Vaticana
Patria: Germania, Civitas Vaticana, Italia
Nomen nativum: Joseph Aloisius Ratzinger

Pontificatus

20052013
Praecessor: Ioannes Paulus II
Successor: Franciscus

Insignia heraldica

Benedictus XVI: insigne
Benedictus XVI: insigne
Iosephus Ratzinger anno 1988.

Eius apostolica sententia "Cooperatores veritatis" a versu VIII Epistulae III Ioannis deprompta est: "Nos ergo debemus sublevare huiusmodi, ut cooperatores simus veritatis."

Die 11 Februarii 2013 papa Benedictus XVI ex inopinato nuntiavit [2][3] se a munere discessurum esse die 28 Februarii 2013.

Ante eum solum septem papae (Pontianus, Clemens I, Silverius, Benedictus IX, Gregorius VI, Gregorius XII atque Caelestinus V) ante mortem sedem sanctam reliquerunt.

Natus Altötting in districtu Bavarico die Sabbati Sancti, Iosephus Ratzinger eodem die in Vigilia Paschali baptizatus est more fidei Catholicae Romanae. Bene meruit in ludis patriae, sermonem Latinum discens inter ceteras disciplinas. Ipse, secundum legis praeceptum, anno 1941 ad Iuventutem Hitleranam accessit, sicut et ceteri aequales. Secundum leges populi sui, in militibus Germanicis inscriptus vergente belli fine stationem suam reliquit domumque revertit. Studiis theologicis incubuit et die 29 Iunii 1951 una cum Georgio Ratzinger fratre, sacerdos a Michaele Cardinale de Faulhaber ordinatus est. Ab 1958 Ratzinger fuit theologiae dogmaticae et historiae dogmatis professor Frisingae, Bonnae, Monasterii, Tubingae (1966-1969) et Ratisbonae. Tubingae theologi Ioannis Küng qui ipsum papam acri subtilique ingenio et iudicio percensebat, socius et collega fuit.

Ex anno 1962, Iosephus Ratzinger Concilio Vaticano Secundo interfuit; erat consiliarius Iosephi Cardinalis Frings, qui eum theologiae peritum magni aestimavit.

Archiepiscopus Archidioecesis Monacensis et Frisingensis institutus et cardinalis anno 1977 a Paulo VI creatus est. Anno 1981, a Ioanne Paulo II praefectus Congregationis pro doctrina Fidei in Vaticano factus est.

Pontificatus

recensere

Anno 2005, a S.R.E. cardinalibus in summum pontificem electo, nomen "Benedicti XVI" sibi imposuit, recordans papam Benedictum XV, qui tempore Belli Orbis Terrarum I strenue pro pace se impendit, et Sanctum Benedictum, qui culturam Europaeam saeculis V et VI maxime fovit.

 
Benedictus XVI in Monte Claro (Jasna Góra, Polonia; mense Maio 2006).

Benedictus XVI fuit primus papa post annum 1008 (Stephanus IX) qui in Germania hodierna natus sit, et primus papa Germanicus post 1523. Die 14 Septembris huius anni Hadrianus VI Romae mortuus est. Illo tempore Batavia, ubi Hadrianus VI natus est, ad nationem Germanicam pertinebat. Benedictus XVI fuit decimus Romanus pontifex non Italicus. Subsecutus est Ioannem Paulum II, qui primus pontifex post annum 1523 fuerat, qui non in Italia natus est.

Benedictus XVI insigne paparum substantialiter mutavit. Eius insigne non iam a tiara coronabatur, sed a mitra. Elogium eius fuit "Tu es Petrus et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam."

Mense Augusto anno 2005 Coloniae Agrippinae, Dies Mundiales Iuventutis a papa Benedicto XVI, magno concursu cardinalium et episcoporum facto, coram circa una millione fidelium sollemniter celebrati sunt.

Die 24 Martii 2006, Benedictus XVI quindecim cardinales creavit, inter quos duodecim nondum octoginta annos nati erant, ut papam eligere possent. Mense Maio 2006, iter in Poloniam fecit, et mense Iulio Valentiam in urbem Hispanicam. Aestate 2006, Tarcisius Cardinalis Bertone successor Cardinalis Angeli Sodano in munus Secretarii Status a papa Benedicto XVI factus est.

Mense Septembri 2006, Benedictus XVI in patriam suam, Bavariam iter fecit. Apud universitatem Ratisbonae, sermonem de fide et ratione in religione Christiana ac Islamica habuit, qui non recte intellectus est et in orbe terrarum controversias et etiam tumultus concitavit. Die 28 Novembris, ipse iter in Turciam, primam civitatem cultu Islamico motam a se visitatam, coepit. Urbes Ancyram et Ephesum et Constantinopolim visitavit, ubi patriarchae oecumenico Bartholomeo I occurrit. Mense Decembri, papae opinio contra euthanasiam controversias in Italia concitavit.

Anno 2007 mense Maio in Brasiliam et mense Septembri in Austriam Benedictus XVI itinera fecit.

Die 7 Iulii 2007 Benedictus XVI litteras apostolicas Motu Proprio datas Summorum Pontificum promulgavit, quae decernunt ritum Tridentinum sanctae missae a sancto papa Pio V constitutum et a Ioanne XXIII anno 1962 postremum recognitum in omnibus dioecesibus orbis terrarum rursus permitti. Paulo post Congregatio pro Doctrina Fidei argumentum epistulae encyclicae papae Ioannis Pauli II Ut unum sint abunde confirmavit. In eo dicitur Ecclesiam Catholicam solam et veram ecclesiam esse (cf. Textus Latine).

Die 24 Novembris 2007 Benedictus XVI viginti tres novos cardinales, inter quos duodeviginti electores, creavit.

Inter vigiliam Paschae Benedictus XVI Magdi Allam scriptorem diarii Italicum oriundum ex Aegypto, qui semper pugnax contra religionem Islamicam est et de suspicatis periculis eius scribit, baptizavit. Baptismo Magdi Allam testis adstitit Mauritius Lupi, publicus factionis dextrae Forza Italia vir.

 
Papa Benedictus XVI (audientia generalis Mercurii diei 21 Septembris 2005)

Die 24 Ianuarii 2009 papa Benedictus XVI sacrorum interdictum contra episcopos Fraternitatis Sacerdotalis Sancti Pii X, anno 1970 ab archiepiscopo Francico Marcello Lefebvre conditae, abolevit. Hoc decretum per orbem terrarum controversias iterum concitavit, quia unus fraternitatis episcopus, Ricardus Williamson, dictus est inter colloquium percontativum cum televisione Suecica habitum holocaustum umquam factum esse negavisse [4][5]. Post has res gestas Benedictus in multis difficultatibus cum fidelibus sed etiam cum episcopis quibusdam versatus est, de qua re epistula mense Martio 2009 edita questus est.

Eodem tempore multi (et etiam episcopus quidam[6]) intellegere non potuerunt cur Benedictus XVI et Conferentia Episcoporum Italiae dixissent contra patris eius voluntatem Eluanam Englaro, mulierem quae septendecim annos sine sensu propter autocineti sinistrum casum manserat, artificiose nutriendam esse.

Quod denuo ad Italiam attinet, multi diurnarii putabant rem incomprehensam papam nihil dixisse de Silvii Berlusconi modo vivendi, quem ipsi scribebant dissolutum esse. Benedictus invicem Berlusconi in aeroportu et postea scribae a secretis eius Ioanni Letta obviam se dedit.

Post haec, diari episcoporum Avvenire praefectus, diurnarius catholicus Dinus Boffo, qui etiam Silvium Berlusconi propter vitam eius percensuerat, ut Ecclesiam defenderet, se a munere removere debuit quia diaria quae ad Berlusconi pertinent scripserunt Boffo homophylophilum fuisse.

Die 17 Ianuarii 2010, secundus papa post Ioannem Paulum II, synagogam Romanam invisit. Homilia Contionatoris Domus Pontificalis Raineri Cantalamessa tamen die 2 Aprilis 2010 inter missam Diei Passionis Domini coram papa ipso per orbem terrarum novas controversias concitavit, quia diariorum et proculvisionum libellos accusatorios contra Ecclesiam Catholicam propter presbyterorum turpitudines contra pueros cum holocausto comparavit. Potius tamen dicatur quod Cantalamessa locum epistulae proferebat sui amici Iudaei, qui hanc comparationem fecerat, et de turpitudinibus ipsis nihil dicere voluit.

Sunt praeterea qui subiciant Ratzinger ipsum, cum Monacensis archiepiscopus fuisset, presbyterum quendam texisse qui actus sexuales cum puero gesserat, quamquam ut papa a nonnullis habetur magis quam decessores sui contra haec crimina fecisse.

Die 24 Maii 2012 Papae Benedicti XVI servus, Paulus Gabriele, comprehensus est quia secreto papae epistulas abstulerat et diurnario vendiderat.

Die 11 Februarii 2013, in consistorio, Papa Benedictus XVI libere abdicationem suam annuntiavit[7]. Qua de causa hora vicesima diei 28 Februarii expleta, sicut ipse Benedictus XVI decreverat, Apostolica Sedes vacare coepit, ita ut omnia quae ad novum Conclave convocandum praescripta erant mox fierent. Eadem die Sanctae Romanae Ecclesiae Camerarii fuit privatis Romani Pontificis aedibus sigilla apponere. Decani autem Cardinalium Collegii fuit, ubi primum a Cardinale Camerario vel a Praefecto Domus Pontificiae de Pontificis documento abdicationis fuerit edoctus, omnibus Cardinalibus hanc nuntiare, eosque convocare ad Conclave ut novus Romanus Pontifex eligeretur.

Papa emeritus

recensere

Die 23 Martii 2013 primus, quem documenta quidem adtestentur, historiae congressus inter duos papas, Franciscum et decessorem eius papam emeritum Benedictum XVI, habitus est.

Die 22 Februarii 2014 Romae consistorio adfuit.

Die 27 Aprilis 2014 Franciscus suorum decessorum Ioannis XXIII et Ioannis Pauli II canonizationem celebravit, papa emerito Benedicto XVI praesente.

Die 19 Octobris 2014 Benedictus beatificationi papae Pauli VI adfuit.

Die 14 Februarii 2015 Romae consistorio adfuit.

Mense Decembri 2015 Romae adfuit, cum iubilaeum extraordinarium anni 2016 coepit.

Die 28 Decembris 2022 Franciscus papa aditu generali suo admonuit, ut papa emeritus in precationes insereretur, cum ille graviter aegrotaret. Secundum Vaticanos nuntios, valetudo Benedicti XVI cursu diei fiebat manifesto deterior, atque functiones corporeae necessariae deminui. Die 31 Decembris 2022, hora 9:34 annos nonaginta quinque natus in monasterio Matre Ecclesiae Civitatis Vaticanae mortuus est.

Visitationes apostolicae

recensere
 
Flavo colore sunt pictae civitates a Benedicto XVI visitatae.

Die 13 Martii 2007 Benedictus XVI adhortationem apostolicam postsynodalem Sacramentum Caritatis promulgavit, quae usum linguae Latinae promovet et caelibatum presbyterorum confirmat.

Die 13 Aprilis 2007 prima pars et anno 2011 secunda pars libri, quem papa de Iesu Christo scripsit et scripturus est[8][9], edita est.

Die 30 Novembris 2007 secundae litterae encyclicae Benedicti XVI de spe, quibus initium Spe Salvi, die 7 Iulii 2009 tertiae Caritas in Veritate, promulgatae sunt, quae editae sunt die 7 Iulii 2009, datae autem 29 Iunii.

Die 2 Octobris 2012 nuntiatum est novas litteras encyclicas de fide mense Ianuario 2013 editum iri, sed haec epistula Lumen Fidei a successore Benedicti papa Francisco et sub nomine eius, die 5 Maii 2013 edita est.[10]

Compositiones musicae Papae Benedicto addictae

recensere
  • Das klare, reine, weiße Licht. Pro vocibus et instrumentis, a Ludgero Stühlmeyer ad diem natalem septuagesimum nonam addictum.
  • Wer glaubt, ist nie allein. Pro choro (SATB), a Christiano Dostal ad amplam visitationis Papae in Bavaria anno 2005 addictum.
  • Missa Solemnis: Tu es Petrus. Pro choro et instrumentis, a Wolfgango Seifen ad diem natalem octogesimum addictum.[11]
  • Missa pro Papa de? Wolframo Menschick, anno 2010 addictum.

Consistoria

recensere

Die 26 Martii 2006 papa Benedictus XVI duodecim cardinales electores (et alios tres non electores) creavit. Cardinales electores erant:

Die 24 Novembris 2007 papa Benedictus XVI duodeviginti novos cardinales electores (et alios quinque non electores) creavit. Cardinales electores erant:

  1. Leonardus Sandri, Praefectus Congregationis pro Ecclesiis Orientalibus
  2. Ioannes Patricius Foley, magnus magister Ornis Equestris Sancti Sepulcri Hierosolymitani
  3. Ioannes Lajolo, praeses Pontificii Consilii pro Civitate Vaticana
  4. Paulus Iosephus Cordes, praeses Pontificii Consilii Cor Unum
  5. Angelus Comastri, Archipresbyter Basilicae Vaticanae ac praeses Fabriciae Sancti Petri
  6. Stanislaus Rylko, Praeses Pontificii Consilii pro Laicis
  7. Raphael Farina, bibliotecarius Bibliothecae Apostolicae Vaticanae et dux Archivi Secreti Vaticani
  8. Augustinus García-Gasco Vicente, Archiepiscopus Valentiae (Hispania)
  9. Ioannes Baptista Brady, Archiepiscopus Armagh (Hibernia)
  10. Ludovicus Martínez Sistach, Archiepiscopus Barcinonis (Hispania)
  11. Andreas Vingt-Trois, Archiepiscopus Lutetiae (Francia)
  12. Angelus Bagnasco, Archiepiscopus Genuae (Italia)
  13. Theodorus Hadrianus Sarr, Archiepiscopus Dakar (Senegalia)
  14. Osvaldus Gracias, Archiepiscopus Bombayae (India)
  15. Franciscus Robles Ortega, Archiepiscopus Monterrey (Mexicum)
  16. Daniel Nicolaus DiNardo, Archiepiscopus Galveston - Hustoniae (Civitates Foederatae Americae)
  17. Odilo Petrus Scherer, Archiepiscopus Urbis Paulistanae (Brasilia)
  18. Ioannes Njue, Archiepiscopus Nairobiae

Die 20 Novembris 2010 Benedictus XVI viginti novos cardinales electores (et alios quattuor non electores) creavit, qui erant:

Die 18 Februarii 2012 duodeviginti novos cardinales electores (et alios quattuor non electores) creavit, qui erant:

Benedictus XVI die 24 Novembris 2012 sex novos cardinales electores creavit, qui sunt:

  1. "Vorbereitungen für Benedikts letzten Weg." Apud: orf.at, 31.12.2022
  2. Haec sunt verba quibus Benedictus XVI se ministerio renuntiare declaravit: «Non solum propter tres canonizationes ad hoc Consistorium vos convocavi, sed etiam ut vobis decisionem magni momenti pro Ecclesiae vita communicem. Conscientia mea iterum atque iterum coram Deo explorata ad cognitionem certam perveni vires meas ingravescente aetate non iam aptas esse ad munus Petrinum aeque administrandum. Bene conscius sum hoc munus secundum suam essentiam spiritualem non solum agendo et loquendo exsequi debere, sed non minus patiendo et orando. Attamen in mundo nostri temporis rapidis mutationibus subiecto et quaestionibus magni ponderis pro vita fidei perturbato ad navem Sancti Petri gubernandam et ad annuntiandum Evangelium etiam vigor quidam corporis et animae necessarius est, qui ultimis mensibus in me modo tali minuitur, ut incapacitatem meam ad ministerium mihi commissum bene administrandum agnoscere debeam. Quapropter bene conscius ponderis huius actus plena libertate declaro me ministerio Episcopi Romae, Successoris Sancti Petri, mihi per manus Cardinalium die 19 aprilis MMV commissum renuntiare ita ut a die 28 februarii MMXIII, hora 20, sedes Romae, sedes Sancti Petri vacet et Conclave ad eligendum novum Summum Pontificem ab his quibus competit convocandum esse. Fratres carissimi, ex toto corde gratias ago vobis pro omni amore et labore, quo mecum pondus ministerii mei portastis et veniam peto pro omnibus defectibus meis. Nunc autem Sanctam Dei Ecclesiam curae Summi eius Pastoris, Domini nostri Iesu Christi confidimus sanctamque eius Matrem Mariam imploramus, ut patribus Cardinalibus in eligendo novo Summo Pontifice materna sua bonitate assistat. Quod ad me attinet etiam in futuro vita orationi dedicata Sanctae Ecclesiae Dei toto ex corde servire velim», Textus officialis declarationis.
  3. forma .mp3.
  4. Papst begnadigt notorischen Holocaust-Leugner, Tages-Anzeiger die 22 Ianuarii 2009
  5. ‚Pius-Bischof‘ Richard Williamson leugnet die Existenz von Gaskammern, kath.net, die 22 Ianuarii 2009
  6. Colloquium percontativum cum Iosepho Casale[nexus deficit] in diario La Stampa.
  7. [1] Nuntius abdicationis
  8. Germanice, Jesus von Nazareth: Von der Taufe im Jordan bis zur Verklärung, Herder, 16 Aprilis 2007, ISBN 978-3-451-29861-5.
  9. Italiane, "Gesù di Nazaret," Milano, Rizzoli, 2007, ISBN 978-88-17-01659-9.
  10. [ (www.it.radiovaticana.va]
  11. Eine Messe für Papst Benedikt[nexus deficit].

Bibliographia

recensere

Nexus interni

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Benedictum XVI spectant.
  Lege Πάπας Βενέδικτος ΙΣΤ΄ ("Benedictus XVI") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam
Series Paparum

PetrusLinusAnacletusClemens IEvaristusAlexander ISixtus ITelesphorusHyginusPius IAnicetusSoteriusEleutheriusVictor IZephyrinusCallistus IUrbanus IPontianusAnterusFabianusCorneliusLucius IStephanus ISixtus IIDionysiusFelix IEutychianusCaiusMarcellinusMarcellus IEusebiusMiltiadesSilvester IMarcusIulius ILiberiusDamasus ISiriciusAnastasius IInnocentius IZosimusBonifacius ICaelestinus ISixtus IIILeo IHilariusSimpliciusFelix III Gelasius IAnastasius IISymmachusHormisdasIoannes IFelix IVBonifacius IIIoannes IIAgapetus ISilveriusVigiliusPelagius IIoannes IIIBenedictus IPelagius IIGregorius ISabinianusBonifacius IIIBonifacius IVAdeodatus IBonifacius VHonorius ISeverinusIoannes IVTheodorus IMartinus IEugenius IVitalianusAdeodatus IIDonusAgathoLeo IIBenedictus IIIoannes VCononSergius IIoannes VIIoannes VIISisinniusConstantinusGregorius IIGregorius IIIZachariasStephanus IIStephanus IIIPaulus IStephanus IVHadrianus ILeo IIIStephanus VPaschalis IEugenius IIValentinusGregorius IVSergius IILeo IVBenedictus IIINicolaus IHadrianus IIIoannes VIIIMarinus IHadrianus IIIStephanus VIFormosusBonifacius VIStephanus VIIRomanusTheodorus IIIoannes IXBenedictus IVLeo VSergius IIIAnastasius IIILandoIoannes XLeo VIStephanus VIIIIoannes XILeo VIIStephanus IXMarinus IIAgapetus IIIoannes XIILeo VIIIBenedictus VIoannes XIIIBenedictus VIBenedictus VIIIoannes XIVIoannes XVGregorius VSilvester IIIoannes XVIIIoannes XVIIISergius IVBenedictus VIIIIoannes XIXBenedictus IXSilvester IIIBenedictus IXGregorius VIClemens IIBenedictus IXDamasus IILeo IXVictor IIStephanus XNicolaus IIAlexander IIGregorius VIIVictor IIIUrbanus IIPaschalis IIGelasius IICallistus IIHonorius IIInnocentius IICaelestinus IILucius IIEugenius IIIAnastasius IVHadrianus IVAlexander IIILucius IIIUrbanus IIIGregorius VIIIClemens IIICaelestinus IIIInnocentius IIIHonorius IIIGregorius IXCaelestinus IVInnocentius IVAlexander IVUrbanus IVClemens IVGregorius XInnocentius VHadrianus VIoannes XXINicolaus IIIMartinus IVHonorius IVNicolaus IVCaelestinus VBonifacius VIIIBenedictus XIClemens VIoannes XXIIBenedictus XIIClemens VIInnocentius VIUrbanus VGregorius XIUrbanus VIBonifacius IXInnocentius VIIGregorius XIIMartinus VEugenius IVNicolaus VCallistus IIIPius IIPaulus IISixtus IVInnocentius VIIIAlexander VIPius IIIIulius IILeo XHadrianus VIClemens VIIPaulus IIIIulius IIIMarcellus IIPaulus IVPius IVPius VGregorius XIIISixtus VUrbanus VIIGregorius XIVInnocentius IXClemens VIIILeo XIPaulus VGregorius XVUrbanus VIIIInnocentius XAlexander VIIClemens IXClemens XInnocentius XIAlexander VIIIInnocentius XIIClemens XIInnocentius XIIIBenedictus XIIIClemens XIIBenedictus XIVClemens XIIIClemens XIVPius VIPius VIILeo XIIPius VIIIGregorius XVIPius IXLeo XIIIPius XBenedictus XVPius XIPius XIIIoannes XXIIIPaulus VIIoannes Paulus IIoannes Paulus IIBenedictus XVIFranciscus