[go: up one dir, main page]

Jump to content

Thasos

E Vicipaedia
Limenas portus insulae Thasi
Nummus Thasius antiquus: satyrus nympham rapit

Thasos est insula Graeciae, ad septentrionales partes Maris Aegaei iacens, haud longe ab ora Thraciae distans. Parii Thasum saeculo VIII exeunte debellavit ibique coloniam constituerunt[1]; Archilochus poëta Parius qui in exercitu profectus est de insula sic cantavit: "ἥδε δ᾽ ὥστ᾽ ὄνου ῥάχις ἕστηκεν, ὕλης ἀγρίας ἐπιστεφής.[2] Saeculis VII et VI Thasii Pariorum coloni divitissimi fiunt ob aurum in insula ipsa et iuxta oram Thraciae adiacentem effoditum;[3] etiam lignum et vinum produxerunt. Emporia continentalia Oesyma, Galepsus et Apollonia fodinaeque Scaptesyle Thasiis tributaria fuerunt. Anno 464/463 a.C.n. Thasos Atheniensibus subiecta est[4] et anno 411 a.C.n., postquam quadringenti rerum Athenis potiti Thasiorum instituta in oligarchiam mutaverunt, spe libertatis ad Lacedaemonios defecerunt[5] Ibi temporibus antiquis productum est vinum Thasium. Hordeum in insula Thaso cultum Archestratus saeculo IV a.C.n. laudavit, sed post Eresium Lesbi ordinavit:

Principio munus eloquar Cereris Πρῶτα μὲν οὖν δώρων μεμνήσομαι ἠυκόμοιο
pulchra coma ornatae, amice Mosche: haec vero tu mente repone. Δήμητρος, φίλε Μόσχε· σὺ δ´ ἐν φρεσὶ βάλλεο σῇσιν ...
Thebis etiam, quae portis septem patent, probam Ἐστὶ δὲ κἀν Θήβαις ταῖς ἑπταπύλοις ἐπιεικῆ
et in Thaso et in quibusdam aliis oppidis nancisceris.[6] κἀν Θάσῳ ἔν τ´ ἄλλαις πόλεσίν τισιν.[7]

Incolae noti

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Thasum spectant.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
Terra

Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!