[go: up one dir, main page]

Jump to content

Accusativus

E Vicipaedia

Accusativus est casus qui ostendit ipsum effectum actionis verbi.

Usus accusativi in Lingua Latina

[recensere | fontem recensere]

Complementum verbi

[recensere | fontem recensere]

Accusativus casus de more ostendit ipsum effectum actionis verbi. Exempla:

  1. Magistri diligentiam laudant;
  2. Discipuli amant libros;
  3. Homines pacifici bella vitant.

Geminus accusativus

[recensere | fontem recensere]

Bifariam geminus accusativus Linguae Latinae usui est: Verba docendi, celandi, flagitandi et poscendi, licet haud semper ita fiat, exigunt binos accusativos, quorum alter indicat effectum actionis et alter cuius interest ipsum effectum. Exempla:

  1. Doceo pueros grammaticam;
  2. Catilina iuventutem multa facinora edocebat;
  3. Non te celavi sermonem Titi;
  4. Flagitare Aeduos frumentum;
  5. Parentes pretium poscis.

Verba autem appellandi, arbitrandi, eligendi et praebendi, licet haud semper ita fiat, exigunt etiam binos accusativos: quorum alter indicat id, quod appellatur, ducitur, eligitur vel praebetur; alter indicat qualitatem, quae tribuitur personae, animali vel rei. Exempla:

  1. Plato escam malorum appellat voluptatem;
  2. Socrates totius mundi se civem arbitrabatur;
  3. Titus Barbatus consules creat Papirium et Sempronium;
  4. Me severum praebebo.

Accusativus temporis

[recensere | fontem recensere]

Indicat spatium temporis, quo res perficitur. Exempla:

  1. Quattuor horas pugnavi;
  2. Romulus multos annos regnavit;
  3. Catamantaloedis regnum in Sequanis multos annos obtinuit.

Accusativus mensurae

[recensere | fontem recensere]

Accusativus potest indicare longitudinem, latitudinem, altitudinem seu intervallum. Exempla:

  1. Navis ducentos pedes longa;
  2. Mille passus ab hoste consistere.

Accusativus loci

[recensere | fontem recensere]

Accusativus ostendit locum, quo itur. Usui est cum agitur de urbibus aut de parvis insulis. Romani, praeter Britanniam Corsicam Hiberniam Sardiniam Siciliam Euboeamque, omnes alias insulas de more pro parvis habebant. Exempla:

  1. Legati Carthaginem venerunt;
  2. Reditio domum;
  3. Eo Romam, Athenas, Corinthum, Lesbum, domum, rus.

Accusativus partis

[recensere | fontem recensere]

Illam indicat corporis partem, quae ostendit mores eius, de quo agitur. Exemplum:

  1. Gemini angues, suffecti oculos, lambebant ora sibila;
  2. Accincti lumbos mentis vestrae, sperate in gratiam.
  • Cave canem!

"canem" casum accusativum habet et obiectum directum est verbi "Cave!".

Quaestio est "Quo (vadis)?"

[recensere | fontem recensere]
  • Bruxellas profecti sunt. In casu nominativo, dicimus "Bruxellae" .
  • Ego me interim Antverpiam confero (Th. M.). In casu nominativo, dicimus "Antverpia" .

Vide e contrario quaestionem "ubi?" et locativum.

Accusativi linguarum diversarum

[recensere | fontem recensere]

Quod accusativum indicat, crasse scriptum est:

Nexus interni

Partes orationis
(Nomen) substantivum | (Nomen) adiectivum | Nomen numerale | Pronomen | Articulus | Verbum (temporale) | Adverbium | Participium | Coniunctio | Praepositio | Interiectio | (Particula)
Nomen substantivum et Nomen adiectivum
Numerus: Singularis | Pluralis | Dualis
Genus: masculinum | femininum | neutrum | commune | omne
Declinatio latina: Prima | Secunda | Tertia | Quarta | Quinta
Casus: Nominativus | Genetivus | Dativus | Accusativus | Vocativus | Ablativus | Locativus