[go: up one dir, main page]

Jump to content

Henricus Brüning

E Vicipaedia
Henricus Brüning

Henricus Brüning (Monasterii natus die 26 Novembris 1885 - obiit die 30 Martii 1970 Nordovici in Monte Viridi, CFA) fuit oeconomista, vir publicus factionis catholicae Centri ac cancellarius Rei Publicae Wimarii ab anno 1930 usque ad annum 1932.

Iuventus et munus

[recensere | fontem recensere]

Pater eius, fabricator aceti et mercator vinorum, mortuus est, cum Henricus unum annum natus erat. Gymnasium Monasterii frequentavit atque anno 1904 maturitatem accepit. Deinde Monachii et Argentorati historiae, iurisprudentiae atque oeconomiae studebat et anno 1911 probationem magistri scholarum superiorum adeptus est. Annis 1911 - 1913 Londinii studebat et annis 1913 - 1915 Bonnae. Hic et doctor promotus est.

Temporibus primi belli mundani

[recensere | fontem recensere]

Brüning annis 1915 - 1918 primo bello mundano interfuit, praemia accepit atque succenturio promotus est. Bello finito milites eius eum in consilium militum eligerunt, quamquam casum Monarchiae recusavit.

Cursus honorum ad annum 1930

[recensere | fontem recensere]

Post bellum finitum Brüning non honores academiarum, sed rei publicae appetebat. Anno 1919 adiutor Adami Stegerwald administri Borussiae salutis publicae factus est. Annis 1920 - 1930 secretarius Foederis Christiani Collegiorum Opificum erat. Anno 1924 Brüning, qui sodalis Centri erat, legatus Dietae Imperii electus est et anno 1929 praeses legatorum Centri in Dieta Imperii electus est. Annis 1928 - 1930 etiam legatus senatus terrae Borussiae erat.

Cancellarius Germaniae

[recensere | fontem recensere]

Brüning anno 1929 censuit propositum Young, quo tributa, quae victoribus belli mundani solvenda erant, definita sunt, non esse a factione Centrum probandum, nisi sumptus et vectigalia Imperii Theodisci maxima parsimonia adaequaretur. Haec sententia Paulo de Hindenburg praeside Rei Publicae et Curtio de Schleicher eius consiliario placuit. Itaque Brüning 30 Martii 1930 successor Hermanni Müller (SPD) cancellarius novus nominatus est. Foedus regendi inter factiones Centri, DDP, DVP et Factionis Oeconomiae factum est, sed pars maior legatorum Dietae Imperii cancellarium non adiuverunt. Tamen primo sumptus rei publicae propter Depressionem oeconomicam magnam reducendus erat. Sed lex ad hanc finem rogata a Dieta Imperii Iunio 1930 repudiata est. Brüning, qui 20 Iunii - 26 Iunii eius anni et Administer Imperii Aerarii Publici pro tempore erat, consilia sua edicto praesidis necessitatis (Theod.: Notverordnung) obtinebat. Cum Dieta Imperii edictum sustulisset, Brüning parlamentum dissolvit. Sed in Dieta Imperii 14 Septembris nuper electa nunc plus quam centum legati factionis extremae dextrae Nazistae fuerunt. Brüning nunc ceteris factionibus democraticis proposuit, ut, si iterum consilia sua repudiarent, Nazistae nova electione etiam fortiores futurum essent. Itaque nunc factio maxima SPD consilium administrorum Brüning adiuvabat, sed non pars foederis regendi facta est. 9 Octobris 1931 Brüning etiam Administer Imperii Rerum Exterarum nominatus est. Interdum depressio oeconomiae etiam peior fiebat. Hindenburg praeses anno 1932 Brüning adiuvante iterum electus est. Sed novum consilium administrorum dextrae cupivit. Itaque Brüning 30 Maii 1932 dimisit et Franciscum de Papen eius successorem nominavit.

Ultimi dies Rei Publicae Liberae

[recensere | fontem recensere]

Brüning, postquam dimissus est, primo legatus Diaetae Imperii mansit. Cum 30 Ianuarii 1933 Adolphus Hitler cancellarius nominatus esset, factionem Centrum ut alias democraticas factiones acriter persecutus est. Itaque Brüning ut Centrum 23 Martii legi extraordinariae suffragatus est, qua consilium ministrorum Hitler dicionem omnis Germaniae haberet. 5 Iulii 1933 etiam factionem Centrum dissolvere coactus est.

Exilium et reditus in Germaniam

[recensere | fontem recensere]

Anno 1934 Brüning in CFA emigravit et in Universitate Harvardiana anno 1937 professor factus est. Anno 1952 in Germaniam revertebat, sed cum consiliis novi cancellarii Conradi Adenauer non contentus esset, in Americam reversus est. Ibi commentarios scripsit.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Ministri Exterarum Rerum Imperii Germanici

Ulricus de Brockdorff-Rantzau (nullius factionis) | Hermannus Müller (SPD) | Adolphus Köster (SPD) | Gualterus Simons (nullius factionis) | Fridericus Rosen (nullius factionis) | Carolus Iosephus Wirth (Centrum) | Gualtherius Rathenau (DDP) | Carolus Iosephus Wirth (Centrum) | Fridericus de Rosenberg (Centrum) | Gustavus Stresemann (DVP) | Iulius Curtius (DVP) | Henricus Brüning (Centrum) | Constantinus Baro de Neurath (nullius factionis, ab anno 1937 NSDAP) | Ioachimus de Ribbentrop (NSDAP) | Arthurus Seyß-Inquart (NSDAP) | Ludovicus Comes Schwerin de Krosigk

Ministri Aerarii Publici Imperii Germanici

Eugenius Schiffer (DDP) • Bernhardus Dernburg (DDP) • Matthias Erzberger (Centrum) • Carolus Iosephus Wirth (Centrum) • Andreas Hermes (Centrum) • Rudolphus Hilferding (SPD) • Ioannes Luther (nullius factionis) • Otto de Schlieben (DNVP) • Ioannes Luther (nullius factionis) • Petrus Reinhold (DDP) • Henricus Köhler (Centrum) • Rudolphus Hilferding (SPD) • Paulus Moldenhauer (DVP) • Henricus Brüning (Centrum) • Hermannus Dietrich (DDP) • Ludovicus Comes Schwerin de Krosigk (nullius factionis)

Consilium ministrorum Brüning I (30 Martii 1930 - 9 Octobris 1931)

Henricus Brüning (Centrum) | Hermannus Dietrich (DDP) | Iulius Curtius (DVP) | Carolus Iosephus Wirth (Centrum) | Ioannes Victor Bredt (Factio Oeconomiae) | Curtius Joël (nullius factionis) | Paulus Moldenhauer (DVP) | Ernestus Trendelenburg (nullius factionis) | Martinus Schiele (CNBL) | Adamus Stegerwald (Centrum) | Gulielmus Groener (nullius factionis) | Theodorus de Guérard (Centrum) | Georgius Schätzel (BVP) | Gottfriedus Treviranus (KVP) |

Consilium ministrorum Brüning II (9 Octobris 1931 - 30 Maii 1932)

Henricus Brüning (Centrum) |Hermannus Dietrich (DDP) |Gulielmus Groener (nullius factionis) |Curtius Joël (nullius factionis) |Hermannus Warmbold (nullius factionis) |Ernestus Trendelenburg (nullius factionis) |Martinus Schiele (CNBL) |Adamus Stegerwald (Centrum) |Gottfriedus Treviranus (KVP) |Georgius Schätzel (BVP) |Ioannes Schlange-Schöningen (CNBL)