[go: up one dir, main page]

Jump to content

Acetum

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
Binae ampullae eiusdem aceti et duae patellae cum caseo aceto sparso.
Mulier urceum aceto ex cupa implet. Pictura est de? Tacuino sanitatis.
Aliquot aceta in cupas fusa.

Acetum[1][2] est solutio aquosa(en) acidi acetici et compositorum vestigialium quae sapores comprehendere possunt. Qui acidum ex aethanoli fermentatione manu et natura fit. Per quinquaginta saecula vel plura,[3] homines acetum faciunt, ut in rebus culinariis et medicis adhibeatur.

Summa acidi in aceto solet stare inter 4 et 8 centesimas, saepissime fere 5 centesimas per copiam in aceto edendo et ad 18 centesimas in aceto quod adhibetur ad res in muria condendas.[4] In acetis naturalibus praeter acidum aceticum insunt etiam quantitates minores acidi tartarici, acidi citrici, et aliorum.

Proprietates

[recensere | fontem recensere]

Aceti pH solet stare inter 2 - 3.5. Aceta, quae ad edendum venduntur, habent valorem pH circum 2.4.

Aceti densitas est fere 0.96 g/mL. Aceta cum valoribus pH maioribus sunt minore densitate.

Primum acetum ab hominibus factum nobis notum in Aegypto abhinc annorum 5000 fere effectum est, ubi archaeologi vestigia aceti in urceis invenerunt.[3]

In Bibliis Sacris acetum commemoratur ut res minus iucunda (Ps. 69:21, Prov. 25:20). Iesu Christo in cruce pendenti acetum offertum esse dicitur (Ioh. 19:29).

  1. Lewis, C.T. & Short, C. (1879). A Latin dictionary founded on Andrews' edition of Freund's Latin dictionary. Oxoniae: Clarendon Press; Kraus, L.A. (1844). Kritisch-etymologisches medicinisches Lexikon (ed. 3). Gottingae: Verlag der Deuerlich- und Dieterichschen Buchhandlung.
  2. Latinitate mediaevali etiam "vinacrum", "vinegra"; ita "vinagrerium" = acetabulum
  3. 3.0 3.1 APPLE CIDER VINEGAR, The Wonder Drug of Yesterday and Today, page 2 apud www.lacetoleather.com
  4. FDA: Sec. 525.825 Vinegar, Definitions - Adulteration with Vinegar Eels (CPG 7109.22).

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
Fontes antiquiores