[go: up one dir, main page]

Jump to content

Hermannus Pünder

E Vicipaedia
Wikidata Hermannus Pünder
Res apud Vicidata repertae:
Hermannus Pünder: imago
Hermannus Pünder: imago
Nativitas: 1 Aprilis 1888; Augusta Treverorum
Obitus: 3 Octobris 1976; Fulda
Patria: Germania
Nomen nativum: Hermann Josef Maria Ernst Pünder

Memoria

Sepultura: Melaten-Friedhof

Hermannus Pünder (Augustae Treverorum natus die 1 Aprilis 1888 - Fuldae obiit die 3 Octobris 1976) fuit vir publicus Germanicus factionis Centri, serius CDU.

Pünder scholam frequentabat Monasterii Eiffliae(de). Anno 1920 uxorem duxit, Magdam, natam Statz; quattuor proles habebant.

Iuris studebat Friburgi et ab anno 1919 in administerio fiscali Germaniae laborabat, ab anno 1925 in sede cancellarii Germaniae. Praefectus sedis erat sub cancellariis Gulielmo Marx, Hermanno Müller et Henrico Brüning. De 1944 ad 1945 captivus Nazistarum erat.

De 1945 ad 1948 erat magister superior urbis Coloniae Aprippinae, et de 1947 ad 1949 praefectus superior (Oberdirektor) (id est caput rectionis oeconomicae) Territorii oeconomici uniti (quod erat coniunctio zonarum occupationis Britannicae et Americanae et ita maior pars Germaniae). Eo tempore etiam erat legatus Dietae Rhenaniae Septentrionalis-Vestfaliae (de 1946 ad 1950).

Denique de 1949 ad 1957 legatus in Dieta foederali Germaniae erat.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Hermannum Pünder spectant.
David's face

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!