[go: up one dir, main page]

Jump to content

Bigatus

E Vicipaedia
Denarius bigatus circa 79 a.C.n. percussus : ex una parte caput Dianae cum arcu et pharetra. Ex altera Victoria bigis vecta, palmam et coronam tenens.

Bigatus est denarius Romanus cuius pars aversa bigis signata est, unde nomen suum duxit. Antiquissimi denarii Romani, III saeculo ante Christum natum percussi, bigati non erant : Dioscuros equitantes ostendebant. Sed secundo saeculo ineunte Diana primum ac deinde aliae deae (Luna, Victoria) bigis vectae in denariis apparuerunt ac mox usque ad annos 140/130 a.C.n. haec nota volgatissima fuit. Postea magna varietas notarum fuit ac bigati rariores fiunt : primo saeculo a.C.n. pauci denarii bigati dici possunt.

De bigato apud auctores.

[recensere | fontem recensere]

A libro XXXIII -id est tempore secundi belli Macedonici- Titus Livius de argento bigato mentionem facit in praeda triumphorum[1], fortasse recte etiamsi numismatistae moderni dissentiunt. Nam quod libro XXIII, tempore quo denarius nondum creatus erat, quaestor bigatos forti militi numerat[2], hoc numismatistae moderni probaverunt fieri non potuisse. Videtur Titus Livius credidisse bigatum non denarium ordinarium sed nummum sui generis fuisse ut quadrigatum (fortasse etiam dimidium quadrigatum, dimidium valorem indicasset dimidius numerus equorum in caelatura). Plinius Maior contra videtur aestimare et quadrigatos et bigatos similiter denarios fuisse.

Certe tempore Plinii (nam Tacitus materiam Germaniae suae e Plinio duxit[3]), bigati adhuc in aliquo usu erant : Germani enim eos potissimum eligebant et requirebant (fortasse quod veteres denarii plus argenti quam novi continebant).

  • Burnett Andrew 1988, La Numismatique romaine, Parisiis, Errance. ISBN 2-903442-69-X.
  • Crawford, Michael H. 1985. Coinage and Money under the Roman Republic. Methuen & Co. ISBN 0-416-12300-7.
  • Rainer Albert, Die Münzen der römischen Republik, 2003.
  • Rudi Thomsen, Early Roman Coinage (1957, 1961).
  • Zehnacker, Hubert. 1973. Moneta : recherches sur l'organisation et l'art des émissions monétaires de la République romaine (289-31 av. J.-C.). Romae: École française de Rome; Lutetiae: diffusion de Boccard.
  1. XXXIII,23 et 37. XXXIV,10 et 46. XXXVI 21 et 40.
  2. XXIII,15.
  3. Iacobus Perret, Introductio ad editionem Germaniae, Belles Lettres, 1949.

Nexus interni