Tephra
Tephra (-ae, f.) generatim materiem eruptione vulcanica traiectam, omnium compositionum, omniumque magnitudinum significat. Tephrae genera ita constituuntur:
- Cinis, particulae diametri minoris 2 mm.
- Lapilli, inter 2 et 64 mm diametro.
- Pyroboli lavici, maiores quam 64 mm diametro.
Vulcanologi etiam fragmenta volantia "pyroclastos" vel "clastos" nominant. Prostrati pyroclasti adhuc dicuntur esse tephra, nisi adeo calent, ut simul confluant et saxum pyroclasticum vel tofus cinereus confiant. Tephrae dispositio eruptione peracto solet ita esse, ut quo maiores lapides, eo citiores cadunt, itemque eo propiores sipunculo iacent, minimis fragmentis saepe longissime proietis; cineres nonnumquam in stratosphaera multas septimanas manent, ut milia milium passuum recidant.
Et tephra et pyroclastus sunt voces Graecae, nam τέφρα significat 'cinis' et πυρόκλαστος 'fractus igne'.[1]
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Confer Plinii Minoris Epistulam, 6.16.11: "etiam nigrique et ambusti et fracti igne lapides," quibus verbis sine dubio pyrobolos lavicos significat.