[go: up one dir, main page]

Jump to content

Psalmus 41

E Vicipaedia
Secundus psalmi versus in porta Swigtershofje Amstelodami inscriptus

Psalmus 41 (enumeratione Graeca psalmus 40 dictus) libri Psalmorum verbis "Beatus qui intelligit" (vel intellegit) incipit; etiam habet superscriptionem: "Magistro chori. PSALMUS. David" (sic in Nova Vulgata). In hoc psalmo psalmista de certiduine divini auxilii canit et sanationem a Deo precatur.[1]

Ioannes Calvinus, theologiae Reformationis fautor, sic argumentum psalmi descripsit:

Quum David manu Dei graviter afflictus, iniquis se multorum iudiciis premi videret, acsi iam aeterno exitio devotus esset atque addictus: contra hanc tentationem spei consolatione se munit. Conqueritur interea partim de crudelitate, partim de perfidia hostium suorum. Et quanquam agnoscit de suis peccatis iustam sumi poenam, eorum tamen malitiam accusat, quod hominem bene meritum improbe vexarent. Postremo gratulationem attexit, quod servatus fuerit Dei gratia.[2]

Verba psalmi

[recensere | fontem recensere]

Haec sunt verba psalmi 41 (40) ex versione vulgata Clementina:

1 In finem. Psalmus ipsi David.
2 Beatus qui intelligit super egenum et pauperem:
in die mala liberabit eum Dominus.
3 Dominus conservet eum, et vivificet eum,
et beatum faciat eum in terra,
et non tradat eum in animam inimicorum eius.
4 Dominus opem ferat illi super lectum doloris eius;
universum stratum eius versasti in infirmitate eius.
5 Ego dixi: Domine, miserere mei;
sana animam meam, quia peccavi tibi.
6 Inimici mei dixerunt mala mihi:
Quando morietur, et peribit nomen eius?
7 Et si ingrediebatur ut videret, vana loquebatur;
cor eius congregavit iniquitatem sibi.
Egrediebatur foras et loquebatur.
8 In idipsum adversum me susurrabant omnes inimici mei;
adversum me cogitabant mala mihi.
9 Verbum iniquum constituerunt adversum me:
Numquid qui dormit non adiiciet ut resurgat?
10 Etenim homo pacis meae in quo speravi,
qui edebat panes meos,
magnificavit super me supplantationem.
11 Tu autem, Domine, miserere mei,
et resuscita me; et retribuam eis.
12 In hoc cognovi quoniam voluisti me,
quoniam non gaudebit inimicus meus super me.
13 Me autem propter innocentiam suscepisti;
et confirmasti me in conspectu tuo in aeternum.
14 Benedictus Dominus Deus Israël
a saeculo et usque in saeculum. Fiat, fiat.

  1. "Assurance of God’s Help and a Plea for Healing", titulus in New Revised Standard Version apud BibleGateway.
  2. In librum Psalmorum, Iohannis Calvini commentarius (Oliva Roberti Stephani, 1557), argumentum Psalmi XLI, p. 196.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Psalmum 41 spectant.
Liber Psalmorum — תהילים
Psalmi Bibliorum Hebraicorum

123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150

Apocrypha vel Deuterocanonica

151152–155Psalmi Salomonis

Vocabula

PsalteriumHallelAlleluiaPsalmi paenitentialesSelahCanticum ascensionum

Versiones in Vicifonte

Tehilim (Hebraice)Septuaginta (Graece)Vulgata (Latine)

Sancti

Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!