[go: up one dir, main page]

Jump to content

Psalmus 111

E Vicipaedia
Psslmus 111:10, "Initium sapientiae timor Domini", in aedificio urbis Ourense
Pars "Confitebor" ex Mozarti Vesperis solennibus de Confessore

Psalmus 111 (enumeratione Graeca psalmus 110 dictus) libri Psalmorum in Nova Vulgata Bibliorum versione incipit superscriptione "Alleluia" et verbis "Confitebor Domino". Hic psalmus est acrostichis.

Iohannes Calvinus, theologiae Christianae Reformationis fautor, sic argumentum psalmi descripsit:

Inscriptio sit nobis vice argumenti. Caeterum ut omnes ad Deum laudandum melius animet, exemplo ipse praeit. Deinde breviter varia eius beneficia recenset, quibus fideles suos olim affecit et assidue prosequitur. Psalmus autem in ordinem alphabeti digestus est, sed ita ut singuli versus duas litteras contineant. Initium primi versus est א: sed in proximo hemistichio ponitur littera ב‬. Tantum duo ultimi versus non sunt in hemistichia distincti, sed uterque ternas literas comprehendit. Quod tamen errore factum esse reperiet quisquis propius expendet contextum. Nam si tres versus ex duobus quis faciat, aptissime inter se cohaerent sententiae. Itaque a librariis perperam neglecta fuit Prophetae distinctio.[1]

Verba psalmi

[recensere | fontem recensere]

Haec sunt verba psalmi 111 (110) ex versione vulgata Clementina:

1 Alleluia.
Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo,
in consilio iustorum, et congregatione.
2 Magna opera Domini:
exquisita in omnes voluntates eius.
3 Confessio et magnificentia opus eius,
et iustitia eius manet in saeculum saeculi.
4 Memoriam fecit mirabilium suorum,
misericors et miserator Dominus.
5 Escam dedit timentibus se;
memor erit in saeculum testamenti sui.
6 Virtutem operum suorum annuntiabit populo suo,
7 ut det illis haereditatem gentium.
Opera manuum eius veritas et iudicium.
8 Fidelia omnia mandata eius,
confirmata in saeculum saeculi,
facta in veritate et aequitate.
9 Redemptionem misit populo suo;
mandavit in aeternum testamentum suum.
Sanctum et terribile nomen eius.
10 Initium sapientiae timor Domini;
intellectus bonus omnibus facientibus eum:
laudatio eius manet in saeculum saeculi.

  1. In librum Psalmorum, Iohannis Calvini commentarius (Oliva Roberti Stephani, 1557), argumentum Psalmi XV, p. 502.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vide Psalmum 110 apud Vicifontem.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Psalmum 111 spectant.
Liber Psalmorum — תהילים
Psalmi Bibliorum Hebraicorum

123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150

Apocrypha vel Deuterocanonica

151152–155Psalmi Salomonis

Vocabula

PsalteriumHallelAlleluiaPsalmi paenitentialesSelahCanticum ascensionum

Versiones in Vicifonte

Tehilim (Hebraice)Septuaginta (Graece)Vulgata (Latine)

Sancti

Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!