Navis glacifraga
Navis glacifraga[1] est navis, quae per flumina vel maria glacie stricta navigare potest, glaciem rumpens. Sive ipsa homines vel onera vehit, sive alias naves post se ducit, aquam liberam eis praebens.
Ab Aevo medio notae sunt naves, quas homines vel equi per flumen vel canalim trahebant, ut iis glaciem frangerent; harum navium puppes gravide onerabantur, ut prora super glaciem efferretur et navis tracta suo pondere glaciem perrumperent. Machina vaporaria inventa naves vaporariae glacifragae construebantur, sed illae haud per omnem glaciem navigare poterant. Anno 1959 Lenin, prima navis glacifraga cum reactorio nucleari ad glaciem Oceani Glacialis in cursu marino Boreali frangendam constructa est. Secunda navis glacifraga nuclearis, Arctica, anno 1974 per Polum septentrionalem navigavit. Nunc diversae naves glacifragae construuntur, a maximis oceanicis usque ad parvas ambulatorias.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Cf. versionem Latinam vocabuli Hispanici rompehielos apud Iosephum Ioannem del Col (2007). Diccionario Auxiliar Español-Latino. Sinu Albo: Institutum Superius Ioannes XXIII. p. 954. ISBN 9789509771345 [PDF]; Reijo Pitkäranta, Lexicon Finnico-Latino-Finnicum. WSOY, 2001, s.v. jäänmurtaja
Vel brevius glacifraga.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Navis glacifraga in Britannica (Anglice)
- Navis glacifraga in Lexico Norvegico magno (Norvegice)
- Navis glacifraga in Encyclopaedia Russica magna (Russice)