[go: up one dir, main page]

Jump to content

Merlot

E Vicipaedia

Merlot dicitur quaedam uvae rubrae stirps, ex specie Vitis viniferae. Eius cultura oriunda est ex regione Burdigalensi, in Francogallia; sed in praesentia adhibetur, exempli gratia, in Civitatibus Foederatis Americae, in Brasilia, in Italia, in Australia, in Africa Meridionali, in aliis civitatibus.

Vinum Merlot est rubrum, poma redolet; est lene, molle concinnumque. De more, ideo fabricatur, ut novum bibatur. Sed quidam vineales artifices, in Burdigalensi praesertim regione, producunt vina longioris vitae.

Haec uvae stirps bene audita est post factam pelliculam filmicam Sideways. Narratio cinematographica tradit principem personam recusare ne, intra cenam, vinum Merlot bibat. Exeunte tamen narratione, personae libidinem habent in vini lagoena eiusdem fere generis atque Merlot. Verumtamen venditio Merlot in Civitatibus Foederatis Americae minuit.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]