Moyses
Moyses[1] (a Graeco Μωϋσῆς[2] et Hebraico מֹשֶׁה, Mōšéh[3]) secundum Biblia Hebraica et Alcoranum fuit dux religiosus, vir legifer, et propheta, cui auctoritas Torah usitate attribuitur. Ipse, Hebraice etiam Moshe Rabbenu (מֹשֶׁה רַבֵּנוּ, ad lit. 'Moyses noster praeceptor') appellatus, est propheta maximi momenti in Iudaismo,[4][5] qui etiam gravis propheta in Christianitate, Islam, aliisque religionibus habetur.
Num Moyses revera vixerit, numque vera eius historia in Libro Exodo sit, inter archaeologos et Aegyptologos ardenter disputantur, eruditis scientiarum Biblicarum inconstantias logicas, nova indicia archaeologica, indicia historica, cognatasque mythos originis in cultura Canaanitarum proferentibus.[6][7][8] Alii historici adfirmant singula biographica et originem Aegyptium Moysi tributa significare fuisse certum ducem civilem et religiosum, qui se in confirmatione tribuum Israelitarum in Canaan ad finem Aetatis Aeneae implicavit.
Secundum Librum Exodum, Moyses quodam tempore nascitur cum eius natio, Hebraei sive Filii Israel, se numero tam augent, quam angetur mens pharaonis, regis Aegyptii, ne Israelitae auxilium inimicis Aegypti dent. Cum igitur pharao omnes pueros Hebraicos recentes natos necari iubet, Iochebed, Hebraica Moysis mater, Moysem infantulum in fiscella celat, qui ut infans expositicius a regali Aegypti familia adoptatur. Moyse iuvenis cuidam agitatori servorum mortiferum vulnus dat, et trans Mare Rubrum ad terram Madian effugit, ubi in deum Israel in forma fruticis flammantis incidit. Deus eum Aegyptum revertere ad petendos Israelitas liberatos compellit. Aegyptiis Decem Pestilentiis adfectis, ille Exodum Israelitarum ex Aegypto trans Mare Rubrum ducit, postquam ei ad Montem Sinai ad tempus habitant, ubi ille Decalogum accipit et Tabernaculum exstruitur. Post quadraginta erraticos in desertis annos, Moyses anno centesimo vicensimo aetate suae moritur, Terra Promissa a longe ex Monte Nabone iam visa.
Iudaismus rabbinicus vita Moysis par 1391–1271 a.C.n. computavit[9]; memoria autem Christiana tempus prius adsumere solet.[10]
Nomen
[recensere | fontem recensere]
| |||||||||||
---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|
Nomen Aegyptium | |||||||||||
Hieroglyphica | {{{3}}} |
Vocabula biblica (in Libro Exodo 2:10) explanant nomen משה Mošeh deducisse ex radice mšh משה 'efferre, extrahere'[11]:
- vocavitque nomen ejus Moyses [משה], dicens: Quia de aqua tuli eum [משיתהו].
Nomen ergo sumitur ad extractionem vel elationem sensu passivo pertinere: 'qui effertur, qui extrahitur'. Eruditi autem qui ab hac explanatione digrediuntur nomen deducunt ex eadem radice sed sensu activo, 'qui effert, qui extrahit', significante "conservator, liberator, vindex'.[12] Forma nominis quidem ut in texto Masoretico describitur est exspectata participii activi Hebraici Biblici forma.[13]
Flavius Iosephus[14] etymologiam Aegyptiam proposuit, et nonnulla eruditorum consilia hanc etymologiam sequuntur cum nomen ex vocabulis Copticis mo 'aqua' et `uses 'conservare, liberare' deducant, fortasse 'ex aqua liberatus' una significantibus.[15] Aliud consilium nomen cum vocabulo Aegyptio ms conectit, ut in nominibus Tuth-mose et Ra-messes invenitur, 'natus' vel 'infans' significans.[16][17]
Mors
[recensere | fontem recensere]Monitus Moyses quod ipsi Israelitas trans Iordanem ob eius delictum apud aquas Meribah (Deut. 32:51) conducere non sinitur, sed in orientalibus fluminis litoribus moriturus est (Num. 20:12), tribus convocat atque apud eas contionem dimittit, quae habetur Librum Deuteronomium constituisse.
Ille secundum memoriam Islamicam ad Maqam El-Nabi Musa prope Iericho sepultus est.
Statua Michelangeli
[recensere | fontem recensere]Michaelis Angeli statua Moysis in templo Sancti Petri ad Vincula Romae est unus ex familiarissimis operibus summo artificio factis in orbe terrarumum notis.
Pelliculae
[recensere | fontem recensere]Nexus interni
- Auctoritas Mosaica
- Index prophetarum religionum Abrahamicarum
- Osarseph
- Transitus Maris Rubri
- Vitulus aureus
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Moysēs, -is, etiam Mōsēs, -is.
- ↑ Aliter Μωσῆ, Μωσεύς, Μουσεύς et Μωϋσεύς.
- ↑ Unde etiam nomen Syriacum ܡܘܫܐ, Mūše, et nomen Arabicum موسى, Mūsā.
- ↑ Deuteronomium 34,10
- ↑ Maimonides, inter 13 fidei principia ab eo conscripta septimo affirmat Moysem alios prophetas praeeminere.
- ↑ Princeton University Press Press Reviews, accessum 6 Iunii 2009.
- ↑ The Quest for the Historical Israel: Debating Archeology and the History of Early Israel (Atalantae: Society of Biblical Literature, 2007), ISBN 978-1-58983-277-0.
- ↑ John Van Seters, The Life of Moses, ISBN 903900112X.
- ↑ Seder Olam Rabbah.
- ↑ Hieronymi Chronicon saeculi quarti 1592 a.C.n. pro natale Moysis, sed chronologia Ussherensis saeculi septimi decimi (Annals of the World, 1658) annum 1619 computat.
- ↑ Biblia Sacra Juxta Vulgatam Clementinam Divisionibus, Summariis et Concordantiis Ornata: Denuo ediderunt complures Scripturae Sacrae Professores Facultatis theologicae Parisiensis et Seminarii Sancti Sulpitii (Romae, Tornaci, Parisiis: Typis Societatis S. Joannis Evang., Desclée et Socii, Edit. Pont.; 1956), p. 53.
- ↑ HAW Theological Wordbook of the Old Testament.
- ↑ T. O. Lambdin, Introduction to Biblical Hebrew (Novi Eboraci: Charles Scribner's Sons, 1971), 18-19.
- ↑ Contra Apionem I.286.
- ↑ Gesenius' Lexicon (1906), s.v. מֹשֶׁה ; Gesenius etymologiae Copticae in universum favebat, et simile Jones Dictionary of Old Testament Proper Names.
- ↑ New World Dictionary-Concordance to the New American Bible. World Publishing. 1970. p. 461. ISBN 0-529-04540-0.
- ↑ Sic BDB Theological Dictionary et HAW Theological Wordbook of the Old Testament ; vide "Meaning, origin and etymology of the name Moses," apud www.abarim.publications.com.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Generalia
- Asch, Sholem. 1958. Moses. Novi Eboraci: Putnam. ISBN 0742691373.
- Assmann, Jan. 1997. Moses the Egyptian: The Memory of Egypt in Western Monotheism. Cantabrigiae Massachusettae: Harvard University Press. ISBN 0-674-58738-3.
- Barenboim, Peter. 2005. Biblical Roots of Separation of Power. Moscuae: Letny Sad. ISBN 5943811230, URL.
- Barzel, Hillel. 1974. Moses: Tragedy and Sublimity. In Literary Interpretations of Biblical Narratives, ed. Kenneth R. R. Gros Louis, cum James S. Ackerman et Thayer S. Warshaw, 120–40. Nashville: Abingdon Press. ISBN 0-687-22131-5.
- Buber, Martin. 1958. Moses: The Revelation and the Covenant. Novi Eboraci: Harper.
- Card, Orson Scott. 1998. Stone Tables. Deseret Book Company. ISBN 1-57345-115-0.
- Chasidah, Yishai. 1994. Moses. In Encyclopedia of Biblical Personalities: Anthologized from the Talmud, Midrash and Rabbinic Writings, 340–99. Brooklynii Novi Eboraci: Shaar Press.
- Cohen, Joel. 2003. Moses: A Memoir. Mahwah, Novae Caesareae: Paulist Press. ISBN 0-8091-0558-6.
- Daiches, David. 1975. Moses: The Man and his Vision. Novi Eboraci: Praeger. ISBN 0-275-33740-5.
- Fast, Howard. 1958. Moses, Prince of Egypt. Novi Eboraci: Crown Publications.
- Freud, Sigmund. 1967. Moses and Monotheism. Novi Eboraci: Vintage. ISBN 0-394-70014-7.
- Gjerman, Corey. 2007. Moses: The Father I Never Knew. Portlandiae: Biblical Fantasticals. ISBN 978-1424171132.
- Halter, Marek. 2005. Zipporah, Wife of Moses. Novi Eboraci: Crown, 2005. ISBN 1400052793.
- Hoffmeier, James K. 1996. Moses and the Exodus. In Israel in Egypt: The Evidence for the Authenticity of the Exodus Tradition, pp. 135–163. Novi Eboraci: Oxford University Press.
- Ingraham, Joseph Holt. 1859, 2006. The Pillar of Fire: Or Israel in Bondage. Novi Eboraci: A. L. Burt. Liber iterum pressus, Ann Arbor, Michiganiea: Scholarly Publishing Office, University of Michigan Library. ISBN 1425564917.
- Kirsch, Jonathan. 1998. Moses: A Life. Novi Eboraci: Ballantine. ISBN 0-345-41269-9.
- Kohn, Rebecca. 2006. Seven Days to the Sea: An Epic Novel of the Exodus. Novi Eboraci: Rugged Land. ISBN 1-59071-049-5.
- Lehman, S. M. (interpres), et H. Freedman, ed. 1983. Midrash Rabbah. 10 voll. Londinii: The Soncino Press.
- Mann, Thomas. 1943. Thou Shalt Have No Other Gods Before Me. In The Ten Commandments, 3–70. Novi Eboraci: Simon & Schuster.
- Salibi, Kamal. 1985. The Bible Came from Arabia. Londinii: Jonathan Cape.
- Sandmel, Samuel. 1973. Alone Atop the Mountain. Garden City, Novi Eboraci: Doubleday. ISBN 0-385-03877-1.
- Southon, Arthur E. 1937, 1954. On Eagles' Wings. Londinii: Cassell and Company. Liber iterum pressus Novi Eboraci: McGraw-Hill.
- Wiesel, Elie. 1976. Moses: Portrait of a Leader. In Messengers of God: Biblical Portraits and Legends, 174–210. Novi Eboraci: Random House. ISBN 0-394-49740-6.
- Wildavsky, Aaron. 2005. Moses as Political Leader. Hierosolymate: Shalem Press. ISBN 965-7052-31-9.
- Wilson, Dorothy Clarke. 1949. Prince of Egypt. Philadelphiae: Westminster Press.
- Van Seters, John. Life of Moses.
- Moyses in litteris et musica
- Bassani, Giovanni Battista. 1694. Mosè risorto dalle acque. Oratorium.
- Handel, Georg Friedrich. Israel in Ägypten. Oratorium.
- Mann, Thomas. 1944. Das Gesetz.
- Mondfeld, Wolfram zu. 1999. Mose" Sohn der Verheißung. Gustav Lübbe, Bergisch Gladbach. ISBN 3-7857-0859-7
- Schoenberg, Arnold. Moses und Aron. Opera.
- Bruch, Max. Moses. Oratorium.
- Moses: Das Musical aus Jaegerwirth. 2005.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Moysen spectant (Moses, Moses (Biblical figure)). |
Lexica biographica: Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Store norske leksikon • |
- Geographia Strabonis, 16.2.
- Liber Exodus
- Van der Toorn, K., Bob Becking, et Pieter Willem van der Horst. Dictionary of deities and demons in the Bible.