[go: up one dir, main page]

Jump to content

Terra Promissa

E Vicipaedia
Vide etiam paginam discretivam: Israël (discretiva).
Tabula Israelis cum finibus hodiernis

Terra Promissa (Hebraice הארץ המובטחת, Ha'Aretz HaMuvtahat) est verbum, quod fontes biblicos sequens ad terram a Deo (sive JHVH) Israelitis promissam datamque denotandam adhibetur. Promissio primo ad Abraham facta est (Gen 15,18-21), tum denuo ad filium eius Isaac, denique ad Iacobum (Gen 28,13), filium Isaac Abrahaeque nepotem.

Terra promissa distinguenda est a voce "Eretz Israel", quae primo in 1 Sam 13,19 invenitur, cum tribus Israël iam in terra Canaan essent. Verbum etiam in libro Mormonis invenitur, ubi ad Americas refert.

Notio terrae promissae declarat terram Israel donum Dei esse, quae opinio inprimis in Libro Deuteronomii evolvitur una cum narratione, quomodo terra ab Israelitis occupata et pristina populatio anathemate exstincta sit.[1]

In Libris Regum (ut puta 2 Reg 23,27) et in Libro Ieremiae (Ier 5,19) expulsio Iudaeorum e Terra Promissa atque amissio civitatis sui iuris ex eo repetitur, quod Israelitae mandata Dei transgressi essent. Praeterea prophetae populo spem faciunt olim ex diaspora revertendi (ut puta Ies 8,7–8).

Fines Terrae Promissae, optati magis quam veri, in Bibliis diverse indicantur:

  • Gen 15,18: In illo die pepigit Dominus cum Abram foedus dicens: Semini tuo dabo terram hanc a fluvio Aegypti (Nilus aut Wādī l-‘Arīš) usque ad magnum fluvium Euphraten.
  • Ri 20,1: ... de Dan usque Bersabee.
  • Num 34,2-12: Iordanis et Mortuum mare sunt fines orientales.
  • Ios 1,14: Etiam regiones a Iordani in orientem versus ad Terram Promissam pertinent.

Litterae Rabbinicae

[recensere | fontem recensere]

Terra Israel apud rabbinos maximi momenti est, quod ibi omnes mandata ac interdicta Thorae observari possunt. De finibus terrae autem rabbini dissentiunt. Etiam terra bello legitimo capta terra Israel habetur.[2]

Praeconium publicum ab Irgun ad in Europa distribuendum factum (fere 1931-38), quod terram Israel in finibus a Declaratione Balfour propositis demonstrat.

Theodorus Herzl in opere suo principali nomine "Der Judenstaat" ('Civitas Iudaeorum') scripsit omnem Iudaeum aliquam Terrae Promissae partem secum ferre, quam in civitatem construendam transferret.[3]

A biblica terrae promissione inspirati ac antisemitismo pulsi ex saeculo XIX. Iudaei magis magisque in Palaestinam migraverunt, ut sedes collocarent et denique hodiernam civitatem Israel Sionismo innixi anno 1948 constituerent. Sunt, qui civitatem inter fines biblicos desiderent, ad quam etiam regiones a Iordani in orientem versus pertineant. Post bellum anno 1982 in Libano facto ab Yisrael Ariel et aliis etiam totus Libanus necnon partes Syriae, Iracae et Cuvaitum partes Terrae Promissae adhuc occupandae habebantur.[4] Talia variis modis a pluribus postulantur.[5]

Interpretatio Christiana

[recensere | fontem recensere]

Paulus Tarsensis evangelium Iesu toti orbi terrarum annuntiare vult. Quamvis coniunctionem cum populo Israel retineat, tamen terra Israel sive Terra Promissa parvi momenti est. Terra novi Dei populi totus est mundus.[6]

Origenes (saec. 3) narrat Iudaeos sui temporis Palaestinam Terram Promissam appellare. Sententia autem Originis non aliter ac aliae terrae sub dominatione peccati est; declarat Christianos aliam terram a Deo promissam exspectare, quae non sit huius mundi.[7] Tertullianus primus memorat Iudaeos Palaestinam "Terram Sanctam" vocare, quod autem renuit; terram sanctam corpus Christi esse.[8]

Tamen etiam in religione Christiana Terrae Promissae vel Sanctae quaedam vis competere potuit, quod crescens peregrinorum numerus a saeculo IV, necnon expeditiones sacrae medii aevi demonstrant.[9]

  1. "Gelobtes Land? Land und Staat Israel in der Diskussion." Eine Orientierungshilfe (Gütersloh 2012), 24.
  2. Johann Maier, Judentum (Gottingae: Vandenhoeck & Ruprecht, 2007), 50.
  3. Theodor Herzl, Der Judenstaat: Versuch einer modernen Lösung der Judenfrage (Lipsiae et Vindobonae 1896), 85. ("Jeder trägt ein Stück vom Gelobten Land hinüber: der in ,seinem Kopf, und der in seinen Armen, und Jener in seinem erworbenen Gut.")
  4. Ian Lustick: For the Land and the Lord: Jewish Fundamentalism in Israel. Novi Eboraci 1988, p. 107–108, cf. Yisrael Ariel: אטלס ארץ-ישראל לגבולותיה: על-פי המקורות (Tabulae terrae Israel cum finibus suis secundum fontes), vol. 1 (Hierosolymis, 1988); vol. 2 (Hierosolymis 1993).
  5. Ibidem.
  6. Jacobus Cornelis de Vos, Heiliges Land und Nähe Gottes: Wandlungen alttestamentlicher Landvorstellungen in frühjüdischen und neutestamentlichen Schriften (Gottingae: Vandenhoeck & Ruprecht, 2012), 123.
  7. Origenes, Contra Celsum 7, 28-29.
  8. Tertullianus, De resurrectione carnis, cap. 26.
  9. "Gelobtes Land? Land und Staat Israel in der Diskussion," Eine Orientierungshilfe (Guterslohae 2012).

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Gelobtes Land? Land und Staat Israel in der Diskussion. Eine Orientierungshilfe. Herausgegeben im Auftrag der EKD, der UEK und der VELKD (= editum iussu EDK, UEK, VELKD), Guterslohae 2012, ISBN 978-3-579-05966-2.
  • Walter Kickel: Das gelobte Land: die religiöse Bedeutung des Staates Israel in jüdischer und christlicher Sicht. Kösel, Monaci 1984. ISBN 978-3-466-20248-5.
  • Ian Lustick: For the Land and the Lord: Jewish Fundamentalism in Israel. Novi Eboraci 1988
  • Jacobus Cornelis de Vos: Heiliges Land und Nähe Gottes. Wandlungen alttestamentlicher Landvorstellungen in frühjüdischen und neutestamentlichen Schriften. Vandenhoeck & Ruprecht, Gottingae 2012

Nexus externus

[recensere | fontem recensere]

J. Cornelis de Vos: Land. In: Michaela Bauks, Klaus Koenen, Stefan Alkier (ed.): Das wissenschaftliche Bibellexikon im Internet (WiBiLex), Stuttgardiae 2006 ss.