[go: up one dir, main page]

Jump to content

Textus Masoreticus

E Vicipaedia
Codex Aleppensis cum signis Masoreticis (ex anno 925).

Textus Masoreticus (a vocabulo Hebraico מסורה masora 'traditio'; sigla M, MT, vel MasT) est textus Hebraicus Veteris Testamenti, a Masoretis (Nakdanim), Iudaeis Bibliorum studiosis, confectus, qui strictis regulis libros biblicos manu scriptos inter annos 700 et 1000 fere elaboraverunt: textum, cuius consonantes circiter ab anno 100 fixae erant, varietatibus auxerunt, lectiones discrepantes aut parallelas et menda putativa certis signis, quae Masora appellantur, designaverunt.

Ex variis signorum generibus a saeculo undecimo Masora familiae Ben-Ascher Tiberiae in urbe Israelitica oriundae praevaluit. A qua manuscripta Tanach integra antiquissima repetunt, in quibus omnes editiones hodiernae scientificae innituntur.

Textus Masoreticus Tiberianus a tempore Renascentiae litterarum primus bibliorum textus habebatur. Quod partim dissolutum est, ex quo manuscripta biblica tunc notis 1100 annis antiquiores in Qumran (iuxta Mare Mortuum) alibique reperta sunt. Simul autem haec reperta Masoretas textum antiquum diligentissime servavisse demonstrant.

Masoretae vocantur librarii ac Sacrae Scripturae redactores gentis Iudaicae, qui Medio Aevo duabus in regionibus laboraverunt:

  • Masoretae orientales posteri erant Iudaeorum, qui iam ante annum 100 scholas in Mesopotamia condiderant.
  • Masoretae occidentales erant rabbini ex Galileia orti, inter quos praecipue familiae Ben Ascher et Ben Naftali, utraque ex Tiberia oriunda, innotuerunt. Inter annos 780 et 930 methodum peculiarem excogitaverunt, qua textus Bibliorum traditus posset probari, contra menda scripturae muniri, pronuntiatus constitui, mutationes arbitrariae prohiberi. Quae methodus in Europa praevaluit.

Etsi signorum systema familiae ben Naftali ulterius profectum esse videtur, Maimonide adiutore illud familiae ben Ascher a saeculo undecimo in Europa praevaluit. Ad familiam ben Ascher pertinuerunt Ascher Maior sive Magnus, filius eius Nehemia, nepos eius Ascher ben Nehemia et Moses ben Ascher ac imprimis pronepos Aaron ben Mosche ben Ascher.

Masora sunt omnia signa, quae a Masoretis consonantibus traditis additae sunt. Masora marginalis ex annotationibus in marginibus lateralibus (Masora parva) atque in summa imaque pagina (Masora magna) constat. Aliae notae in libri initio et fine inveniuntur (Masora finalis).

Status consonantium Bibliorum admodum stabilis permanserat, sed signis pronuntiatus carebat, quare paulatim sic dictae Matres lectionis additae sunt. Quod autem, cum variis viis ac manibus factum sit, errores ac ambiguitates augebat. Masoretae igitur, ut pronuntiatum servarent, errores autem vel ambiguitates eradicarent, puncta ac notas (Teamim) super vel infra consonantes posuerunt.

Distiguitur Vocalizatio Babylonica supralinearis et Tiberiana infralinearis, quae denique praevaluit. Pariter et grammatica linguae Hebraicae biblicae normata est.

Ketib et Qere

[recensere | fontem recensere]

Inter 848 et 1566 locis Masora parva monet, ut lector scriptum (ketib) cum aliis vocibus impleret (qere: "lege").

Quaedam Qere tantum ad consonantes aut matres lectiones pertinent, alia anomalias in aliqua voce occurrentes, errores putativos aut verba carentia designant; sunt etiam, quae verba indecora defugere studeant (ut puta Dtn 28,27 ("ulcera" pro "Haemorrhoidibus") vel Dtn 28,30 ("concubitus" pro "delectatione").

Pro nomine Dei (JHVH, Tetragrammaton) iugiter Qere postulabatur, ut vocalibus verbi Adonai sive vocalibus Eloah (forma singularis Elohim) legeretur. Ex quo postea lectio falsa Iehovah profecta est.[1]

Codices servati

[recensere | fontem recensere]

Plus quam 6000 manuscripta biblica Hebraica traditionis protomasoreticae et masoreticae servantur. Ex quibus fere 2700 datata et ante annum 1540 facta sunt. Sex codices noti a saeculo decimo repetunt, octo a saeculo undecimo et 27 a saeculo duodecimo.[2]

  • Anno 895 Mosche ben Ascher Codicem Cairensem scripsit et signis Masoreticis auxit, qui Neviim (i.e. libros a Iosue usque ad Malachiam) continet.
  • Circa annum 900 Sch'lomo ben Buya'a Codicem Aleppensem scripsit, quem Aaron ben Mosche ben Ascher anno 925 diligentissime signis auxit, ut exemplari fungeretur. Quarta codicis pars anno 1947 in Aleppo tumultu concremata est. Textus integrus autem iam antea edita erat.
  • Codex B.M. vel 4445 (ca. 900-950) ab ignotis scriptus[3], qui maximam Pentateuchi partem continet.
  • Codex C3 ex synagoga Cairensi (ex saeculo decimo)
  • Codex Sassoon 507
  • Anno 1008 Samuel ben Jacob Codicem Leningradensem edidit, in quo editiones hodiernae Bibliorum Hebraicorum innituntur.
  • Anno 1524/25 Biblia Rabbinica Bombergiana (editio secunda) a Jakob Ben Chajim Venetiis apud Daniel Bomberg edita sunt. Primum Masora parva magnaque edita est, praeterea Targum et duo commentarii rabbinici tum agnoti. Haec editio erat textus receptus hebraicus, quo sequentes editiones Hebraeicae usque ad Biblia Hebraica saeculo vicesimo utebantur.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
Anglice
  • Christian David Ginsburg: The Massorah Compiled from Manuscripts Alphabetically and Lexically Arranged. [Reprint.] KTAV, The Library of Biblical Studies, New York 1975, ISBN 087068020X
  • Christian David Ginsburg: Introduction to the Massoretico-critical edition of the Hebrew Bible. With a prolegomenon by Harry M. Orlinsky: The Masoretic text: a critical evaluation. Ktav Publishing House, New York 1966, ISBN 0870680609
  • Israel Yeivin: Introduction to the Tiberian Masorah. Scholars Press for the Society of Biblical Literature and the International Organization for Masoretic Studies, University of Michigan 1980, ISBN 9780891303732
  • Shnayer Z. Leiman: The Canon and Masorah of the Hebrew Bible: An Introductory Reader. The Library of Biblical studies, American Oriental Society 1974, ISBN 0870681648
  • Emanuel Tov: Textual Criticism of the Hebrew Bible. Brill Academic Publications, revidierte Auflage 2005, ISBN 9023237153
Theodisce
  • Timothy G. Crawford, Page H. Kelley, Daniel S. Mynatt: Die Masora der Biblia Hebraica Stuttgartensia. Einführung und kommentiertes Glossar. Deutsche Bibelgesellschaft, Stuttgart 2003. ISBN 3438060094
  • Paul Kahle: Masoreten des Ostens. Die ältesten punktierten Handschriften des Alten Testaments und der Targume. Leipzig 1913 [Nachdruck: Olms, Hildesheim 1984/2001]. ISBN 3487012480
  • Paul Kahle: Masoreten des Westens. 2 Bände, Stuttgart 1927-30 [Nachdruck: Olms, Hildesheim 2005]. ISBN 3487018152
  • Hans-Georg von Mutius: Die Masoreten als Textverfälscher? Neue Überlegungen zu einem bekannten Problem in Genesis 1,20. In: Biblische Notizen 81 (1996), ISSN 0178-2967, S. 15-20.
  • Johann Maier: Studien zur jüdischen Bibel und ihrer Geschichte. Studia Judaica 28. Walther de Gruyter, Berlin et al. 2004. ISBN 3110182092
  • Emanuel Tov: Der Text der Hebräischen Bibel: Handbuch der Textkritik. Kohlhammer, Stuttgart et al. 1997, ISBN 3170135031
  • Gérard E. Weil (Hrsg.): Massorah Gedolah iuxta codicem Leningradensem B 19 a elaboravit ediditque Gérard E. Weil. Päpstliches Bibelinstitut, Rom 1971
  1. Emanuel Tov: Der Text der Hebräischen Bibel, 1997, p. 46–51.
  2. M. Beith-Arié:Some Technical Practises Employed in Hebrew Dated Medieval Manuscripts, Leiden 1978, p. 72
  3. Paul Kahle: The Hebrew Ben Asher Bible Manuscripts. In: Vetus Testamentum 1 (1951), p. 161-167, hic p. 167.