[go: up one dir, main page]

Jump to content

Li Bai

Latinitas bona
E Vicipaedia
Wikidata Li Bai
Res apud Vicidata repertae:
Li Bai: imago
Li Bai: imago
Nativitas: 19 Maii 701; Suyab, Jiangyou
Obitus: 30 Novembris 762; Dangtu County
Patria: Domus Tang
Nomen nativum: 李白

Familia

Genitores: Li Ke;
Familia: Li clan of Longxi

Memoria

Sepultura: Tomb of Li Bai

Lǐ Bái (litteris Sinicis 李白[1], 701762), cognomento Taibai (Mandarinice 太白) et artis Qinglian Jushi (Mandarinice 青蓮居士), fuit poeta Sinicus, qui aetate domus Tang floruit. Locus nativitatis incertus manet, quibusdam in provincia Gansu quaerentibus, nonnullis in urbe ruinosa Suyab (Sui Ye) Kirgiziae hodiernae, ad Viam Sericariam iacente: ibi enim proavus in exsilium missus erat.

Li Bai Poema Canit, tabula a Liang Kai (11401210) picta.

Ipse, primus habitus ex maximis poetis (alter Du Fu) Domus Tang, saepe aetatis aureae poesis Sinicae classicae appellatae, fuit poeta fecundus habilisque ad excogitandum, qui normas versificationis sui temporis extendit. Circa mille poemata exstantia ei tribuuntur,[2] quorum triginta quattuor in Trecenta Poemata Tang anthologia populari comprehunduntur.

Quod ad vim et momentum historicum spectat, poesis Li Bai magni aestimatur ab eius tempore usque ad praesentem. Quae auctoritatem apud culturam Iaponicam et tantum Occidentalem per multa poemata conversa et adaptata attingit. Etiam celebratur poeta ob eius notiones Taoisticas et amorem potionum fortium.

Verba poematis Li Bai "Solus lunae lumine potare," ordine classico, a summa ad imam, a dextra ad laevam partem.

Unum ex Li Bai notissimis poematibus est "Ex Ebrietate Die Verno Experrectus" (春日醉起言志).[3]

春日醉起言志 Ex Ebrietate Die Verno Experrectus
Sinicis litteris Sonus (Pinyin) Latine translatum (prorsa oratione) Latine translatum (Asclepiadeis minoribus)
處世若大夢
胡爲勞其生
所以終日醉
頹然臥前楹

覺來盼庭前
一鳥花間鳴
借問此何時
春風語流鶯

感之欲嘆息
對酒還自傾
浩歌待明月
曲盡已忘情

chǔ shì ruò dà mèng
hú wéi láo qí shēng
suǒ yǐ zhōng rì zuì
tuí rán wò qián yíng

jué lái pàn tíng qián
yī niǎo huā jiān míng
jiè wèn cǐ hé shí
chūn fēng yǔ liú yīng

gǎn zhī yù tàn xī
duì jiǔ hái zì qīng
hào gē dài míng yuè
qǔ jìn yǐ wàng qíng

Vita in mundo nisi somnium magnum;
quod per laborem curamve non corrumpam.
Sic dicens, in diem temulentus eram,
inermis in vestibulo prae ostio iacens.

Experrectus, in pratulo horti connivi;
solitaria inter flores canebat avis.
Me rogavi num fuisset dies uvidus aut apricus;
vernus mangiferae dicebat ventus avi.

Per eius cantum commotus, mox suspirare coepi,
etiam, quia vinum aderat, poculum implevi.
Insane canens, ortum lunae exspectabam;
carmine peracto, omnes deficiebant sensus.

Vita perpetuum nil nisi somnium
dum sumpti specie praetereunt dies.
Quid prodesse potest Sisyphius labor,
quid curae? ut melius saepe mero frui,
donec vestibulis aut foris accubes.
Somno iam volucris me placida excitat
sede florigera veris opes canens;
‘en age, hora quota est?’ inscitior rogo,
sed tantum Zephyro blanda fugacibus
pennatum gregibus verba placet dare.
Haec dixi, subito corde meo tremens
nunc et aequo animo dona benignius
depromam veteri Bacchia dolio,
aut ducam lepidum carmen ad auream
Latonae filiam, dum mihi flebilis
exactis numeris exciderit dolor.

Tres angustiae fluminis Caerulei

[recensere | fontem recensere]
Shangyangtai (Ascendere ad Ambulationem Solarem), sola res calligraphica exstans manu Li Bai facta. Museum Palatii Pecini Sinarum.[4]

Anno 756 Li Bai tres angustias fluminis Caerulei nave praetervectus est ubi hodie lacus molis ripas antiquas celat. De quo itinere carmen celeberrimum composuit:

早發白帝城 Mane a Baidi discedens
Sinicis litteris Sonus (Pinyin) Latine translatum (prorsa oratione) Latine translatum (Elegia)
朝辭白帝彩雲間
千里江陵一日還
兩岸猿聲啼不住
輕舟已過萬重山
zhāo cí bái dì cǎi yún jiān
qiān lǐ jiāng líng yī rì huán
liǎng àn yuán shēng tí bù zhù
qīng zhōu yǐ guò wàn chóng shān
Mane ab urbe Baidi discedo nubibus obsessa:
Uno die Jiangling longinquam attingam.
Ripis ambabus simiarum neniae aërem implent:
Navicula nostra iam cacumina mille praetervehitur.[5]
Mane novo cincta nebulis ex urbe regressum
    dicent et patriam me rediisse die;
simiolas cecinisse iocosas undique ripis,
    ardua dum lembo culmina praeteream.
  1. Pinyin Lǐ Bái; Jyutping Lei5 baak6; Pe̍h-ōe-jī Lí Pe̍k; Coreanice I baek; Iaponice Ri haku.
  2. Watson, 141.
  3. Vide poema in Anglicum conversum ab Arthuro Waley, Waking From Drunkenness on a Spring Day (1919).
  4. Charles Belbin, et T. R. Wang, Up To Sun Terrace by Li Bai: An Explication, Translation & History," Flashpoint Magazine: "Eruditi generaliter agnoscunt eum verum et solum rem calligraphicam exstans a Li Bai factam."
  5. Textus et versio anglica apud Vicifontem

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
Vespertinae Veris Epulae in Horto Persicorum Pirorumque Florum, cum verbis a Li Bai compositis, tabula a Leng Mei saeculis septimo decimo exeunte vel duodevicensimo ineunte picta. Nationale Palatii Museum, Taipeii.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]

Poemata Anglice conversa in interrete inventa: