Elegia
Elegia est distichon binis versibus constans, quorum primus hexameter est, sicut in carmine epico; alter autem pentameter:
- – X | – X | – X | – X | – u u | – x
- – X | – X | – || – u u | – u u | –
- – X | – X | – X | – X | – u u | – x
Hic – = elementum longum; u = elementum breve; X = elementum biceps [i.e. elementum longum sive duo elementa brevia]; x = elementum anceps [i.e. elementum longum sive elementum breve].
Dicitur elegia tempore antiquo esse ad tibias cantata, poetaeque elegiarum fuisse etiam tibicines, sicut et Mimnermus ille tibicen et amator tibicinarum.
Formam elegiae constat proximam heroico versui esse, sed elegiae saepius convivia et amatorum mores quam magna proeliorum regumque gesta tractant. Exemplum:
- O numquam pro me satis indignate Cupido ← hexameter
- O in corde meo desidiose puer, ← pentameter
- Quid me, qui miles numquam tu signa reliqui, ← hexameter
- Laedis, et in castris vulneror ipse meis? ← pentameter
- —Publius Ovidius Naso, Amores, 2.9.1–4.
- Laedis, et in castris vulneror ipse meis? ← pentameter
- O numquam pro me satis indignate Cupido ← hexameter
Historia
[recensere | fontem recensere]In principio, soli Graeci antiqui elegia usi sunt in carmine funerali. Sunt qui putent nomen huius poetici generis esse a Graecis verbis ἒ λέγε ἒ λέγε 'vae plora vae plora!' Qua de causa hac significatione homines hodie interdum verbis elegia et elegiaca utuntur pro picturis et alis operibus de luctu tristitiaque factis.
Poetae Graeci elegiarum periti fuerunt Callinus, Mimnermus, Phocylides, Solon, Theognis, Tyrtaeus, Xenophanes, et nonnulli nobis notis poetae minores: Adespota, Asius, Critias, Demodocus Lerius, Dionysius Chalcus, Euenus, et Philiadas.
Gaius Cornelius Gallus poeta Romanus primus Elegias Augustanas excoluit, sed omnia eius carmina amissa sunt. Tibullus, Propertius, Ovidius fuerunt maiores elegiarum poetae. Catullus quoque, in carmine 68, elegiae appropinquat.
Multi poetae recentiores elegias scripserunt. Unus e sollertissimis habetur Ioannes Miltonus. Celeberrima sunt carmina a Goethio Romae conscripta[1], ab eo ipso Römische Elegien (Elegiae Romanae) dicta. Anno 1923 Rainerius Maria Rilke suas Duineser Elegien (i. e. Elegiae Duinenses), collectaneum opus decem carmina continens, edidit, quae annis ab 1912 ad 1922 conscripserat. His carminibus, quamquam formam elegiae propriam, praecipue dimetrum, non ad amussim aequiperant, poeta praecepta canonica sollerter varians nomen elegiae imposuit.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ anno 1790, in publicum prolata 1795
Nexus interni
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Gerber, Douglas E., ed. 1999. Greek Elegiac Poetry: From the Seventh to the Fifth Centuries BC. Loeb Classical Library, 258. Cantabrigiae Massachusettiae: Harvard University Press. ISBN 0-674-99582-1.