[go: up one dir, main page]

Jump to content

Interrete

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
Imago viarum per partem interretis, quae data—notas, picturas, litteras electronicas, etc.—ferunt. Ex Opte Project.
Thermopolium interretiale.

Interrete[1][2] (-is, n)[2] vel internexus[3][4][5] (-ūs, m) vel rete informaticum[2] (-is, n)[2] est ratio reticulorum computatralium inter sese per totum orbem terrarum conectorum, quae serie protocollorum interretialium ad communicandum inter retia machinasque utitur. Quod "opus reticulatum operum reticulatorum" in retibus privatis, vulgatis, academicis, negotialibus?, publicisque spatii a minimis locis ad omnem orbem terrarum consistit, rebus vicissim per multa technologiarum communicationis electricitate, aere, et luce effectarum genera interconectis. Interrete vastam fontium ministeriorumque informationis varietatem fert, sicut documenta per hypertextum atque adhibitiones telae totius terrae coniuncta, cum litteris electronicis, telephonia, et tabulariis informaticis communicatis.

Data trans interrete, "fasciculis permutandis" (Anglice packet switching), moventur, ut qualibet via a fonte ad ultimam metam iter faciant.

Civitates plures varias leges de interreti habent.

Nonnulla periodica Latina in interreti eduntur.

Civitates Foederatae Advanced Research Projects Agency anno 1958 creavit.

  • "Quod non est in interreti non est in mundo."[6]
  • "Verba volant, scripta manent [in interreti]."
  1. John C. Traupman, Latin and English Dictionary, ed. tertia (Novi Eboraci: Bantam Books, 2007), 575.
  2. 2.0 2.1 2.2 2.3 Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, editio secunda, 2009.
  3. "Latin Lovers". The Times. 3 Ianuarii 2007 
  4. Internexus secundum dict.info
  5. Pro Tridentina (Malta)
  6. Vide etiam "Quod non est in actis non est in mundo."

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Interrete spectant.
  • Situs interretialis CERN proprius. (Anglice, Francogallice)