Curdi
Curdi[1], sive Carduchi[2], sunt populus fere trecentorum vel quadrigentorum centenorum milium hominum qui in Turcia, Iraca, Irania, Syria, Armenia et Libano versant.[3]. Numerus Curdorum diligentius dici non potest, quia civitates, in quibus maxima Curdorum pars vivit, origines gentiles non recensent.
Culturam et linguam Curdicam (Indoeuropaeam) propriam habent. Multi censent Curdos a Medis ortos esse. Terra Curdorum Curdistania appellatur, quamquam numquam civitas sui iuris huius nominis, quae omnes vel maximam Curdorum partem amplecteretur, orta est. Pactis Savarae anno 1920 ictis, quibus Bello Orbis Terrarum Primo confecto inter alia territoria Imperii Ottomanici delapsi in ordinem adducerentur, Curdis propria civitas promissa est. Pacta ab Mustapha Cemal Ataturco et „Neoturcis“ non agnita anno 1923 Pacto Lausannensi pro Turcia mutata sunt, ut fere dimida Curdorum pars in dicionem civitatis Turcicae venit, aliis Curdis in aliis civitatibus dispersis.
Plurimi inter Curdos Musulmani sunnitici sunt, sed etiam inveniunt Curdi siitici, aleviti(en), iarsanisti(en), iazidici(en), zoroastriani et christiani.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Dictionnaire universel françois et latin: vulgairement appelé Dictionnaire de Trévoux, (pag. 63 apud Google Books)
- ↑ Georgius Hieronymus Velschius, Exercitatio de vena Medinense, ad mentem Ebnsinae, (pag. 419 apud Google Books)
- ↑ Erklärt: Wer sind die Kurden?, in National Geographic, visum die 12-01-2021 (Theodisce)
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- David McDowall: A Modern History of the Kurds. 3. ed. Tauris Books, Londinii 2004, ISBN 1-85043-416-6.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Curdos spectant. |
- Vox „Kurd“ in Encyclopædia Britannica
- Vox „Kurds“ in Columbia Encyclopedia
- Vox „Kurds“ in Encyclopedia of World Cultures und anderen Online-Lexika
Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes! |