[go: up one dir, main page]

Jump to content

Cantus ariosus

E Vicipaedia

Cantus ariosus (Italiane arioso 'aerius'), breviter ariosus, in musica classica Europaea est operaticum cantús genus soloisticum, inter recitatorium et ariam digestus. Vocabulum saeculo sexto decimo cum generibus supradictis et in monodia ortum est. Saepe cum recitativo accompagnato confunditur.

Ariosus recitatorii simile est ob structuram inflexionesque non compulsas, quae ad orationem quotidianam accedunt. Discrepat autem rhythmo. Ariosus ariae in forma melodica similis est, ambobus cantui quam recitatorio propinquioribus, sed formá variantur, arioso plerumque iteratione non utente.

In initio finalis primi actus Tibiae Magicae Mozart, "Sobald dich führt der Freundschaft Hand ins Heiligtum zum ew'gen Band," andante presbyteri (Sprecher), est exemplum rationis ariosae. "Amor ti vieta," locus a Loris in Fedora, opera Humberti Giordano, est exemplum recentius.

Unus ex celeberrimis ariosis est a Ioanne Sebastiano Bach pro sinfonia eius cantatae Ich steh mit einem Fuß im Grabe (BWV 156) composita, et iterum ut movimentum medium Harpsichord Concerto, BWV 1056? adhibita.

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]

Ariosus Bachianus, a violoncellista Iuliano Lloyd Webber psallatus