Cantata
Cantata (ex cantando) est compositio vocalis instrumentis comitantibus, usitate in compluribus motibus ordinata, saepe cum choro. Significatio vocabuli per tempus commutata est, a madrigali simplicis vocis singularis saeculi septimi decimi ineuntis canto, ad cantatam conclavem (Italiane cantata da camera) et cantatam ecclesiasticam (cantata da chiesa) multarum vocum eiusdem saeculi exeuntis, atque iterum a gravibus generibus scaenicis saeculi duodevicensimi (inter quas circa ducentae Ioannis Sebastiani Bach cantatae sacrae et profanae) ad cantatas plerumque sacras saeculi undevicensimi, efficienter genus brevis oratorii.[1] Nonnullae cantatae ad eventus praecipuos, sicut cantatae Nativitatis, compositae sunt.
Historia
[recensere | fontem recensere]Vocabulum simul cum vocibus opera et oratorium saeculo septimo decimo ineunte ortum est, antequam paene omnis musica Europaea "culturata" fuit vocalis.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Michael Kennedy, "Cantata," The Oxford Dictionary of Music, ed. 2a, retractata (Oxoniae et Novi Eboraci: Oxford University Press, 2006), ISBN 0-19-861459-4.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Timms, Colin, Nigel Fortune, Malcolm Boyd, Friedhelm Krummacher, David Tunley, James R. Goodall, et Juan José Carreras. 2001. "Cantata." The New Grove Dictionary of Music and Musicians, ed. 2a, a Stanley Sadie et John Tyrrell edita. Londinii: Macmillan Publishers.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad cantatam spectant. |
- "C–Car" in Dolmetsch Music Dictionary, apud www.dolmetsch.com
- "Cantata" in Multimedia Dictionary, apud www.music.vt.edu]