[go: up one dir, main page]

Jump to content

Calcutta

Latinitas bona
Coordinata: 22°34′22″N 88°21′50″E / 22.57278°N 88.36389°E / 22.57278; 88.36389
E Vicipaedia
Wikidata Calcutta
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: India
Locus: 22°34′22″N 88°21′50″E
Numerus incolarum: 4 496 694
Zona horaria: UTC+5:30
Situs interretialis
Nomen officiale: কলকাতা, कोलकाता, Kolkata

Gestio

Praefectus: Firhad Hakim
Procuratio superior: Kolkata district

Geographia

Superficies: 206.08 chiliometrum quadratum

Coniunctiones urbium

Tabula aut despectus

Calcutta: situs
Calcutta: situs

Calcutta[1][2] (Bengalice কলকাতা Kalakātā; Anglice hodie saepius Kolkata), est caput civitatis Indicae Bengaliae Occidentalis. Urbs, in orientali fluminis Hugalī ripa sita,[3] est principalis commercii, culturae,[4] et educationis in India Orientali sedes, cum Portus Calcuttensis est antiquus Indiae portus et solus maior portus fluviatilis. Anno 2011, urbi fuerunt 4.5 milliones incolarum; toti agglomerationi urbanae, quae urbem et sua suburbia complectitur, fuerunt circa 14.1 milliones. Urbs ergo est tertia a maxima regio metropolitana in India et una ex maximis regionibus urbanis in orbe terrarum. Urbs etiam ut octava a maxima agglomeratio urbana in orbe terrarum sita describitur.[5] Anno 2008, sua oeconomia, per grossum domesticum productum computata, tertia fuit inter urbes Asiae Meridianae, post Mumbaos et Dellium.[6] Urbs Calcutta metropolitana in civitate evolvente crescens, maiorem pollutionem urbanam, congestionem commeandi, paupertatem, nimium habitantes, et alias quaestiones logisticas et socio-oeconomicas obit.

Saeculo septimo decimo exeunte, tres vici qui Calcuttam antecesserunt a praefectu Bengaliae sub imperio Mogolum[7] regebantur. Postquam nawab potestatem mercaturarum faciendarum Societati Indiae Orientalis anno 1690 dederat,[8] regio a societate in castra mercatorum magis et magis praemunita evoluta est. Nawab Siraj ud-Daulah Calcuttam anno 1756 occupavit, sed societas eam anno sequente recepit et adeo ante annum 1772 sibi maiestatem plenam adsumpserat. Sub Societate Indiae Orientalis et deinde in Dicione Britannica, Calcutta erat caput Indiae usque ad 1911, cum eius percepta incommoda geographica, atque nationalismus in Bengalia crescens, effecerunt ut caput ad Novum Dellium transferretur. Urbs erat sedes motus libertatis Indicae, et manet civilitatis civitatis hodiernae semen. Libertate Indica anno 1947 capta, Calcutta—quae olim fuerat sedes hodiernarum educationis, scientiae, culturae, civilitatis Indicarum—nonnulla decennia stagnationis? oeconomicae passa est. Post autem decennium 201 iniens, renovatio oeconomica auctum accelerantem excitavit.

Pictura Castelli William, circa annum 1828, ubi casus Cavi Atri factus est.
Portus Calcuttensis anno 1945, gravis portus militaris per secundum bellum mundanum.

Nomen Bengalicum hodiernum কলকাতা Kalakātā, pronuntiatu [ˈkolkat̪a], ex appellatione derivatur unius e tribus vicis olim ad ripas fluminis Hugalī iacentibus, videlicet কলিকাতা Kalikātā. Pronuntiatus Bengalicus saeculorum septimi decimi et duodevicesimi in scripturam Anglicam eius temporis satis curiose convertitur litteris Calcutta [kʌlˈkʌtə]; quae orthographia usque ad annum 2001 in India in scriptis Anglicis omnibus adhibebatur, atque etiam hodie a scriptoribus nonnullis, sed eo anno nomen Anglicum in Kolkata decreto mutatum est. Substantivum Latinum "Calcutta" et adiectivum "Calcuttensis" (quae verba tam a botanistis quam a clericis adhibentur) e nomine olim sollemni Anglico proveniunt.

Origo nominis prisci Kalikātā incertus est. Quidam e nomine reconstructo Sanscritico Kalikṣetra "terra deae Kali" derivant quia antiquum huius deae templum prope vico Kalikātā situm iacet.

Origo et historia

[recensere | fontem recensere]
Despectus in alteram mediam commercii regionem Calcuttensem, ad meridiem Viae Park.
Conspectus in Calcuttam ex Maidan.

Eo pago, ubi mox Calcutta floruerit, saeculo XVII vici tres ad ripam orientalem fluminis Hugalī, Gangae effluentis, stabant, scilicet Sutānuṭi, Kalikātā et Govindapura. Horum antiquissimus fuit ut videtur Kalikātā, cuius nomen iam anno 1495/1496 in cantilena quadam de vita deae Manasae reperitur.[9] Nomen rursus legimus anno circiter 1590 in libro cuius titulus est Āīn-e-Akbarī de situ et gubernio Imperii Magni Mogolis.[10] Ibi Kalikātā inter pagos enumeratur urbi Saptagrāmae tributarios. Quae urbs ad flumini Sarasvatī adstans fuit olim metropolis Bengaliae meridianae (provinciae eius Imperii) et a Portugallensibus ab anno 1533 frequentata: mox autem, flumine exsiccata, a mercatoribus et habitantibus relicta est. Huius metropolis fama hodie oblita ab ipsa Calcutta usurpata est.

Ergo Portugallenses saeculo XVI exeunte emporia ad flumen Hugalī quaerebant ad commercium cum Imperio conducendum, urbemque Hugalī (35 km a Calcutta ad septentrionem versus distantem) anno 1579 condiderunt, quod emporium deinde ab imperatore raptum est et Batavis anno 1656 traditum. Interdum Francici emporium propinquum Candananagaram constituerunt anno 1673. Ad Kalikātām venit die 24 Augusti 1690 Iob Charnock, negotiator Societatis Britannicae Indiae Orientalis. Terrae trium vicorum, olim familia Sāvarna Rāyacaudhurī subiectae, consociis Britannicis iussu praefectús Bengaliae anno 1698 traditae sunt. Ibi anno 1712 castellum confecerunt cui nomen Fort William, scilicet "Castellum Gulielminum", ad honorem regis Britannici Gulielmi III, attributum est.

Urbi Calcuttae clima est tropicum savanense per enumerationem Köppen–Geiger, mense Maio calidissimo, mensibus Decembri et Ianuario frigidioribus, hippalo a mense Iunio ad Septembrem saeviente; temperatura aëris media mense Ianuario 20° atque mense Maio 31°, minima inter 14° et 26°, maxima inter 26.5° et 35.5°, sed minima extrema usque hodie nota 7°, maxima extrema 44°; pluviis mense Ianuario ad 11 mm tantum, mense Iulio 411 mm, anno toto non minus quam 1 800 mm elevatis; diebus pluviosis mense Decembri 1, mensibus Iulio et Augusto 20, per annum totum fere 101 notis; humiditate relativa inter mensuras 58% mense Martio et 83% mensibus Iulio et Augusto reperta, horis solis fulgentis mense Iulio 93, mense Aprili 235, per annum totum 2 107 repertis; cyclonibus mortiferis interdum incidentibus (anno 1737 rursusque 1864 omnium violentissimis).[11]

Incolae notabiles

[recensere | fontem recensere]
Despectus in Calcuttam ex satellite.
Nubes hippali super Nalban, partem Terrarum Humidarum Calcuttae Orientalis.
Hic nati
Hic mortui

Nexus interni

  1. Vide: Des Pater Joseph Tieffenthalers Historisch-geographische Beschreibung von Hindustan 1788; Caroli Egger Lexicon Nominum Locorum (1977, 1982: ISBN 88-209-1254-6), p. 68, s.v. Calcutta.
  2. Cf. "Editiones Calcuttenses": Christianus Lassen, Institutiones linguae Pracriticae (Bonnae, 1837) (Textus apud Google Books) p. vi
  3. The Monthly Repository and Library of Entertaining Knowledge. 1833. p. 338 
  4. Calcutta Travel Advice.
  5. "World Urbanization Prospects: The 2005 revision" (PDF) .
  6. "Global city GDP rankings 2008–2025". Pricewaterhouse Coopers. November 2009. pp. 31–32 
  7. Fons nominis: Joannes de Laët, De Imperio Magni Mogolis, sive India Vera (Lugduni Batavorum: Officina Elzeviriana, 1631).
  8. K. Dutta et A. Desai, Calcutta: A Cultural History. (Interlink, Aprili 2008, ISBN 978-1-56656-721-3), 9–10.
  9. Bipradāsa Pipilāi, Manasāvijaya
  10. Abū al-Faẓl ibn Mubārak, Āīn-e-Akbarī
  11. Res climatologicae e Vicipaedia Anglica extractae, fontibus fidei dignis ibi citatis

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
Venditores flores in foro viario venumdant.
Sector V, in regione Lacus Salsi—sede urbana societatum IT? et ITES?.
Templum Dakshineswar Kali, templum Hindu.
Antiquiora
  • A. P. Benthall, The Trees of Calcutta and Its Neighbourhood. Calcuttae: Thacker, Spink, 1946 Textus apud archive.org
  • Binaya Krishna Deb, The Early History and Growth of Calcutta. Calcuttae: Romesh Chandra Ghose, 1905 Textus apud archive.org
  • Kathleen Blechynden, Calcutta, Past and Present. Calcuttae: Thacker, Spink, 1905 Textus apud archive.org
  • Henry Elmsley Busteed, Echoes from Old Calcutta: Being Chiefly Reminiscences of the Days of Warren Hastings, Francis and Impey. Calcuttae: Thacker, Spink, 1882 Textus apud archive.org
  • Wilmot Corfield, Calcutta faces and places in pre-camera days. Calcuttae: Thacker, Spink, 1910 Textus apud archive.org
  • Frank Finn, The birds of Calcutta. Calcuttae: Thacker, Spink, 1904 Textus apud archive.org
  • Montague Massey, Recollections of Calcutta for over Half a Century. 1918 Textus apud gutenberg.org apud archive.org
  • W. S. Seton-Karr, Selections from Calcutta gazettes, showing the political and social condition of the English in India. 4 voll. Calcuttae: Military Orphan Press, 1864-1868 1 2 3 4
Historica
  • Calcutta 1905-1971. Au cœur des créations et des révoltes du siècle, Éditions Autrement, no 46, janvier 1997, Paris
  • Dutta, Krishna (2003). Calcutta: a cultural and literary history. Signal, 2003 
  • Horst Nusser, Siva Banerji, Usha Roti: Kalkutta, Stadtgeschichte, Kolonialgründung. Nusser Verlag, München 1990, ISBN 3-88091-272-6.
  • Puri, Ina. 2003. Raj Bhavan of Kolkata: Two Hundred Years of Grandeur. ISBN 0-670-04995-6.
  • P. Thankappan, Calcutta in the 17th Century, Firma KLM Private Limited
Generalia et sociologica
Topographica et de architectura
Aliae encyclopaediae
Commentaria
Fictiones
Dubia et verificanda

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Calcuttam spectant.
Indiae urbes milies milium incolarum