[go: up one dir, main page]

Ulixes

persona mythologica Graeca
(Redirectum de Ulysses)
Vide etiam paginam discretivam: Ulixes (discretiva).

Ulixes[1] (Graece Ὀδυσσεύς, Odysseus) fuit heros mythologicus Graecus, rex Ithacae, cuius gesta in bello Troiano a poeta Iliadis cantantur. Errationes Ulixis bilustres patriam petentis, in Odyssea descriptae (cuius poematis fuit ipse protagonista), saepe a pictoribus antiquis commemoratae sunt. Ulixes inter personas tragoediarum ludorumque satyricorum Graecorum nonnumquam reperitur.

Rerum gestarum Ulixis imago fere antiquissima: nautae cyclopem Polyphemum ebrium excaecant (cf. Odyssea lib. 9). "Amphora Eleusinia" c. 660 a.C.n. (Museum Archaeologicum Eleusinium)
Ulixes a Sirene temptatus (cf. Odyssea lib. 12). Lecythus, opus "pictoris Edimburgensis", Eretria, saec. VI a.C.n. exeunte (Museum Archaeologicum Nationale Athenis 1130)
Necatio procorum (cf. Odyssea lib. 22). Crater, opus "pictoris Ixionis", Campania, c. 330 a.C.n. (Museum Lupariense CA 7124)

Traditur Ulixes Laerte natus et Anticleia fuisse, quamquam nonnulli eum sanguine Sysiphio creatum ducunt, et Penelopam castam, quae ei filium Telemachum pareret, in matrimonium duxisse et Ithacam rexisse. Iam aetate antiqua ille acuto versutoque animo notus est, qua de causa permulti homines dixerunt Minervam deam illi favere; sed a Romanis, quippe cum se a Phrygiis ortos esse crederent, Ulixes ex iis facinoribus, quae bellum inter Troianum fecit, dirus atque pellacis appellatus est.

Omnia sequentia et praedicta omnia e variis fontibus, quorum in imo illa per saecula quiescebant, hausta sunt et pars maior illorum ab Homero non scripta erat.

Ulixes adulescens ab Iphito arcum, quo ab Ilio reversus impudentes procos domo in sua trucidabat, nactus est. Perinde Menelao Helenam petivit. Cum Menelaus ab Helena electus esset, Ulixes procos alios incitavit, ut ius iurandum iurarent, quo proci se marito adiuvando, cum is in periculo sit, obstringerent. Ulixes ipse Penelopam regis Lacedaemonii filiam in matrimonium duxit. Helena rapta Menelaus procos pristinos ad ius conservandum evocavit, ut ei bellum in Phryges gerant, sed Ulixes, quo oraculum dixerat eum e bello post annos viginti reversurum esse, ius iurandum violavit et finxit se mente captum esse. Palamedes cum Telemachum infantem in via patris posuerit, fraudem perfidiamque Ulixis sales serentis et equo iumentoque arantis ostendit. Domo Mentori amico commendata deinde cum Danais aliis in Ilium profectus est. Cum Achille in insula Scyria invento et ad Ilium vento Ulixes Danais aliis pugnantis se iunxit et bellum inter Troianum contra milites Iliacos, sed ante proelia cum Anchise et aliis compluribus in Ilium ad tractandum de Helena reddenda introiit. Cum disceptationes perderentur, Danai urbem obsidione presserunt. Proelia inter sequenta Ulixes multis dolis eloquentiaque magna decertavit. Anno in decimo, quem Homerus in Iliade descripsit, nuntios misit, ut iram Achillis placident. Cum Ulixes et Diomedes castra Iliaca explorarent, Dolonem ceperunt et Rhesum occiderunt. Corpore defenso arma, quae Achilli a Vulcano procusa erant, ille cum Aiace servavit. Postquam ab Heleno capto de modo urbis capiendae certior factus erat, Ilion exploravit, signum Minervae ex urbe furatus est, Palameden necavit, consilium dedit, ut Danai equum ligneum aedificarent.

Alta Ilio capta, Ulixes Ithacam profectus est et mare altum per bilustrem pererravit. Primo cum Ciconibus pugnavit tum Lotophagi visit postremo cyclopem Polyphemum lumen privavit. Qua de causa deus Neptunus, Polyphemi pater, errationem illius propagavit. Comites stulti, quem utrem Aeolus ventis adversis plenum illis dederat, cum Ithacam viderent, aperuerunt, quare naves rursus iactarentur. Postea Laestrygones, qui hominum corporibus vivunt, paene omnes naves Ulixis destruxerunt. Una nave ad Circes insulam applicavit, ubi Tartarum descendit, ut e Tiresia res futuras quaeret. Re confecta cantus Sirenum audivit, cum comites, quia ceram in auribus haberent, intacti navem praeter insulam celerrime remigarent. Ulixes navem ultimam inter Scyllam Charybdemque transgubernavit et deinde navem ad insulam Thrinaciam, ubi boves Solis pasti sint, applicavit. Boves Solis a comitibus praecepti tiresici obliviscentibus feriti sunt, qua de causa navis tempestate furiosa perivit et Ulixes solus, qui monnuerat, ut boves non ferirentur, superavit. Ulixem superantem Calypso nympha annos per septem insula Ogygia reprehendit. Insula relicta, a tempestate Neptunia litora Phaeacum impulsus est, unde rex Alcinous et filia Nausicaa illum in Ithacam miserunt. Patria adepta, Ulixes impudentes procos domo in sua trucidavit et cum Penelopa ad mortem inientem feliciter vixit.

  1. Nominativo Ulixēs, genetivo Ulixis, rarius Ulixī vel Ulixeī. De forma Ulysses, fonte Ulisse Italiani, Ulysses Anglici, etc., Lewis et Short s.v. "Ulixes" scribunt: "sometimes, on account of the Gr. Ὀδυσσεύς, erroneously written Ŭlys-ses" (aliquando, propter Ὀδυσσεύς Graecum, perperam Ŭlys-ses scriptus).

Nexus interni

Bibliographia

recensere
  • Irmscher, Johannes. 1994. Lexikon der Antike. Monaci.
  • Michalopoulos, Dimitri. 2016L'Odyssée d'Homère au-delà des mythes. Piraeo: Institut d'histoire maritime hellène. ISBN 978-618-80599-2-4.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Ulixem spectant.