Mythologia Graeca
Mythologia Graeca est corpus mythorum et doctrinae Graecorum antiquorum de dis heroibusque, de natura mundi, de originibus et significatione rituum suorum. Pars fuit religionis Graeciae antiquae. Periti mythologiae Graecae homines student ut institutiones religiosas et politicas Graeciae antiquae in lumen proferant, et ut naturam creationis mythorum melius intellegant.[1]
Mythologia Graeca superest forma in magno fabularum corpore explicata et forma in artibus oculorum implicata, talibus quales sunt vasa picta et dona votiva. Fabulae Graecae origines mundi exponere conantur et vitas facinoraque deorum, heroum, animalium phantasticorum exsequuntur. Mythi primum disseminati sunt traditione orale; hodie praecipue propter litteras Graecas noscuntur.
Fontes Graeci antiquissimi noti, Homeri poëmata epica Ilias et Odyssea, de bello Troiano et eventu eius tractant. Duo carmina Hesiodi poetae circiter eiusdem aetatis, Theogonia et Opera et Dies, creationem mundi, seriem deorum regnantium, originem miseriae humanae, atque originem rituum sacrificorum narrant. Mythi etiam conservantur in Hymnis Homericis, fragmentis poematum cycli epici, carminibus lyricis, operibus tragoediographorum saeculi quinti a.C.n., operibus scriptorum Hellenismi, ac scriptis Imperii Romani Plutarchi, Pausaniae, et ceterorum auctorum.
Archaeologia fontem aestimabilem de mythologia praebet, dis heroibus saepe in decoratione artefactorum depictis. Ornamenta geometrica in figlina saeculi octavi a.C.n. depingunt fabulas cycli Troiani atque res gestas Herculis. Temporibus archaico, classico, Hellenistico picturae Homericae et aliae parent, testimonio litterario addentes.[2] Mythologia Graeca magnum vim habuit ad culturam, artes, litterasque civilizationis occidentalis. Poetae et pictores ab antiquitate ad hoc tempus a mythologia Graeca inspirati sunt et invenerunt valorem manentem in thematibus eius.[3]
Fontes
recensereMythologia Graecae hodie noscitur praecipue a litteris Graecis et imaginibus visualis, a saeculo undevicensimo a.C.n. creatis.[4] Re vera fontes litterarii et archaeologici saepe coincidunt, inter se vel confirmantes vel contradicentes. Non autem raro exsistentia huius corporis indiciorum indicat pluria elementa mythologiae Graecae radices historicas habere.[5]
Fontes literarii
recensereNarratio mythica fere in omnibus generibus litterarum Graecarum partes magnas agit. Nihilominus, solus libellus mythographicus generalis ab antiquitate superans est Bibliotheca, falso Apollodoro Atheniensi attributa. Hoc opus tentat fabulas contradictorias poetarum accommodare, mythologiae traditionalis et mythorum heroicorum summarium dans.[6] Apollodorus annis circiter 180–125 a.C.n. vixit et de his rebus scripsit, fieri potest igitur ut scripta eius basim libri formaverint, sed in Bibliotheca describuntur res multo post mortem Apollodori factae; hinc auctor eius "Pseudo-Appolodorus" appellatur.
Inter antiquissimos fontes literarios sunt Homeri duo poemata epica Ilias et Odyssea. Aliae poetae "Cyclum epicum" absolverunt, sed haec carmina fere omnino perierunt. Hymni Homerici, contra nomen suum usuale, coniunctionem rectam cum Homero non habent; sunt potius hymni chorici ex prima parti Aetatis lyricae.[7] Hesiodus, Homero fortasse aequalis, in Theogonia primorum mythorum Graecorum memoriam plenissimam offert, creationem mundi, originem deorum, Titanium, Gigantum, atque genealogias elaboratas, fabulas populares, mythos aetiologicos tractans. Opera et Dies Hesiodi, poema didactica de vita rustica, etiam continet mythos Promethei, Pandorae, et Quinque aetatum generis humani. Poeta consilium praebet de optimo modo quo homo florere posset in mundo periculoso, propter deos periculosiorem facto.[2]
Poetae sequentes saepe argumenta ex mythis ceperunt, sed paulatim coeperunt minus mythos narrare et plus oblique mythos notare. Exempla reperiuntur apud poetas lyricos ut Pindarum, Bacchylidem, Simonidem et poetas bucolicos ut Theocritum et Bionem.[8] Praeterhac mythos fuit pars fundamentalis dramatis Atheniensis. Poëtae tragici Aeschylus, Sophocles, Euripides actiones scripserunt de mythis aetatis heroum et belli Troiani. Multae historiae magnae (e.g. de Agamemnone et liberis suis, de Oedipus, de Iasone Medeaque) in his tragoediis formam classicam sumpserunt. Poëta comicus Aristophanes quoque mythis utus est, in fabulis Avibus et Ranis.[9]
Historici Herodotus et Diodorus Siculus, et geographi Pausanias et Strabo, mythos locorum quo itinera faciebant notaverunt, saepe formas paulo notas dantes.[8] Herodotus in primis conatus est in mythis radices certaminis inter Graecos et Barbaros invenire et traditiones gentium variorum reconciliare.[10]
Poesis temporum Hellenismi et Romae antiquae sicut opus litterarium potius quam religiosum componebatur. Nihilo setius, multa singula magni momenti continet, quae aliter perierint. In hoc numero sunt:
- Poetae Hellenistici Apollonius Rhodius, Callimachus, Pseudo-Eratosthenes, Parthenius
- Poetae Romani Ovidius, Statius, Valerius Flaccus, Seneca, Vergilius cum commentario Servii
- Poetae antiquitatis posterioris Nonnus, Antoninus Liberalis, Quintus Smyrnaeus
Inter scriptores prosaicos Graecos et Romanos eorundem temporum oportet notare Apuleium, Petronium, Lollianum, Heliodorum Emesenum, Hyginum, Philostratum Lemnium, Philostratum IV, ac Callistratum.
Denique indicia utilia, sed cum inclinatione animi Christiana, reperiuntur apud scriptores Imperii Romani Orientalis, ut Arnobium, Hesychium Alexandrinum, Ioannem Tzetzem, Eustathium Thessalonicensem, atque auctorem Sudae.
Fontes archaeologici
recensereInventiones culturae Mycenaeae saeculo undevicensimo ab archaeologo Germanico Henrico Schliemann et culturae Minoae saeculo XX ab archaeologo Britannico Arthuro Evans convenerunt ad multis quaestionibus de poematibus Homeri respondendo, indicia de dis heroibusque praebentes. Infeliciter indicia de mythis ritibusque in locis Mycenaeis et Minois omnino in monumentis continentur, quod scriptura horum gentium, Linearis B, praecipue in tabulis adhibebatur, sed nomina ali aliquorum deorum heroumque dubie reperi possunt.[2]
Picturae geometricae in figlina saeculi VIII a.C.n. fabulas cycli Troiani atque res gestas Herculis depingunt. Hae imagines mythorum multum valent de causis duabus. Primo, multae fabulae Graecae in vasibus antequam in litteris conspicantur: e.g. ex duodecim laborum Herculis, sola res de Cerbero in scripto saeculi VIII reperitur. Secundum, fontes visuales aliquando depingunt mythos, minime in fontibus literariis non superantes.[4] In temporibus archaico (c. 750–500 a.C.n.), classico (c. 500–323 a.C.n.), Hellenistico (323–146 a.C.n.) picturae Homericae et aliae parent, testimonio litterario addentes.[2]
Historia mythica
recensereMythologia Graeca mutavitur secundum mutationem culturae Graecae. Incolae priores paeninsulae Balcanicae fuerunt populus rusticus, sectatores animismi; id est, animam cuique naturae proprietati assignaverunt. Deinde hae animae incertae figuras humanas ceperunt, ut di mythologiam loci intrantes.[11] Cum tribus a septentrione invaserint, novum gregem deorum attulerunt cum emphasi in victoria, virtute, violentia. Di rustici priores contributi sunt cum novis aut ceciderunt.[12]
Circa annum 630 a.C.n., introductione paederastiae correspondentes, fabulae de propinquitatibus inter deos heroesque mares facti sunt magis magisque frequentes. Ad saeculum quintum a.C.n. poetae saltem unum eromenon, puerum vel adulescentem amatum, cuique deo magno (praeter Martem) et multis heroibus assignaverunt.[13] Mythi iam exstantes, ut res Achillis et Patrocli, sententiam paederasticam acquisiverunt.[14] Etiam poetae Alexandrinae, deinde mythographi Romani, hoc modo fabulas Graecas accommodaverunt.
Poetae epici, cyclos litterarios creantes, novum rerum ordinem elaboraverunt, mythos in locos definitos historiae mundi ponentes.[15] Cum discrepantiae in fabulis vetent ordinem absolutum, ordo propinquus discernari potest. Sic historia mythica dividi potest in aetates tres vel quattuor:
- Aetas deorum, in qua mundus, di, atque humani genus orti sunt
- Aetas intermedia, in qua di inter mortales versabantur
- Aetas heroica, cum interventus divinus minus esset (bellum Troianum et mythi sequentes in hac aetate vel in aetate quarta separata siti sunt)[16]
Auctores archaici et classici praeoptaverunt aetatem heroicam tractare; exempli gratia, poëmata epica Ilias et Odyssea et longitudine et popularitate maiores fuerunt quam Theogonia et Hymni Homerici, qui aetatem deorum respecti sunt. Sub auctoritate Homeri um incremento in veneratione heroum notio dei strictius definita est: regnum deorum a regno mortuorum (heroum) separatum est, di chthonii a dis Olympi.[17]
Hesiodus in Operis et Diebus schemate quinque aetatum (vel gentium) hominum utitur: aureae, argenteae, aëneae, heroicae, ferreae. Aetas aurea a Saturno aetatesque sequentes a Iove creatae sunt. Aetate heroica excepta, successio aetatum gradus deiectioni generis humani respondet. Hesiodus originem mali attribuit Pandorae, quae ollam a Iove recepit, cui omne malorum genus inerat, quia Pandora ollam aperiens terram morbis calamitatibusque replevit.
Origines mundi et deorum
recensereMythi originis conantur verbis humanis principium mundi explicare.[18] Hesiodus fabulam celebrissam scripsit in Theogonia sua. In principio erat Chaos, inane tenebrosum. Ex chao emerserunt Terra aliique entitates divinae: Tartarus, Amor, Erebus, Nox.[19] Terra sola Caelum genuit, tunc de coïtu eorum nati sunt Titanes—sex mares (Oceanus, Coeus, Crius, Hyperion, Iapetus, Saturnus) et sex muliebres (Thia, Ops, Themis, Mnemosyne, Phoebe, Tethys). Secuti sunt Cyclopes, uno oculo in fronte, et Centimani, qui omnes a Caelo sub terra sunt absconditi. Terra furens Saturno persuasit ut patrem exsecuerit. Quo facto, Saturnus factus est rex Titanum, cum Ope coniunctus.
Thema filii cum patre pugnantis iteratum est cum Iuppiter Saturno patri obviam iit. Saturnus, qui patrem suum plovigaverat, metuebat ne progenies idem fiebant, itaque unumquemque infantem Ope natum cepit et devoravit. Ops hoc detestabatur; decepit igitur Saturnum, Iovem abdens et lapidem ostendit pannis involutum, quem Saturnus acceptum sine mora devoravit. Cum Iuppiter adultus fuisset, patri potionem venenatam dedit, quem ille bibitum ceteros liberos cum lapide evomuit. Deinde Iuppiter in bello de regno deorum provocavit. Postremo Iuppiter fratresque sui vicit, cum Saturnus Titanesque in custodiam in Tartarum iacti sunt.[20]
Iuppiter cura simili vexatus est: post prophetiam de potestate pueri futuri, primam uxorem Metin glutivit.[21] Ea autem iam praegnans erat, et Minerva ex Iovis cerebro erupit, adulta et ad proelium accincta.[22]
Primi Graeci theogoniam exemplare poësis genus ducebant et vires fere magicas ei assignabant. Orpheus, poëta idealis, etiam est cantor idealis theogoniarum, quibus maria tranquillat et corda deorum inferorum movit. In hymno Homerico, cum Mercurius lyram invenit, primo canit ortum deorum.[23] Hesiodi Theogonia habet non solum plenissima de dis narrationem, sed etiam plenissimam narrationem quae exstat munus poëtae archaicae tractantem, in invocatione Musarum contentam. De origine deorum etiam scriptum est in pluribus carminibus perditis, Orpheo, Musaeo, Epimenidi, Abaridi, aliisque vatibus ascriptis, quae in variis ritibus purgationis et mysteriis adhibebantur.[24] Mentiones harum carminum in citationibus philosophorum Neoplatonicorum reperiuntur, atque in papyro Derbeniense saeculo V scripto et anno 1962 denuo invento, qui commentarium praebet theogoniae Orpheo attributae.[25]
Prima scripta Graeci varias notiones mythicas de mundi natura patefaciunt, secundum quas mundus constabat ex orbe plano, in Oceano natante, sub hemisphaerii caeli iacente. Solis cottidie in curro aureo caelum percurrebat, et nocte in calice aureo circum orbem navigabat; similitar facebat Luna. Sol, terra, caelum, flumina, venti in orationibus adorabantur et ad testes esse vocabantur. Fissurae naturales habebantur aditus ad inferos, domum Plutonis et mortuorum. Aliquando nova themata mythica ex gentibus vicinis venerunt.
Di principales
recensereTitanibus subversis, novus deorum grex confirmatus est, secundum mythos temporis classici. Di principales sub oculis Iovis Olympum montem habitabant. Praeter eos, Graeci varios colebant deos rusticos: Pana deum pastorum, nymphas (Naiades aquarum, Dryades arborum, Nereides maris), deos fluviorum, satyros, et alios. Etiam erant di inferi, ut Erinyes (sive Eumenides, Latine Furiae vel Dirae), quae reos persequebantur.[26] Poëtae antiqui ad singulos deos honorandos hymnos Homericos composuerunt..[27]
Di Graeci describuntur corpora carnalia sed perfecta habuisse, non notiones nec appellationes fuisse, sed personae vere viventes. Plures artes inhumanas habebantur: morbis non afficiebantur, et solum raris casibus vulnerari poterant. In primis nec moriebantur nec senescebant; immortalitatem capiebantur nectarem bibentes et ambrosiam edentes, quibus sanguis divinus in venis renovabatur.
Quisque deus suam originem, suas artes, suas delicias habet, sed descriptiones mythicae oriuntur ex multitudine deorum locorum propriorum, qui non semper inter se concordant. Di in poëse, precibus, ritibusque saepe nomine vocantur cum epitheto, quod certam dei formam, originem, munusve indicat; exempli gratia, Apollo Musagetes est "Musarum princeps"; Phoebus autem est "clarus" Apollo, deus solis. Nonnulla epitheta iam tempore classico perantiqua erant.
Plurimorum deorum propriae sunt definitae vitae partes. Nam Venus erat dea amoris pulchritudinisque, Mars deus belli, Dis pater rex inferorum, Minerva dea sapientiae virtutisque.[28] Nonnulli di, inter quos Apollo et Dionysus, naturas et munera multiplicia habebant; alii autem, inter quos Vesta et Sol, paulo maiores erant quam formae humanae rerum inanimatarum. Maxima templa parvo numero deorum dedicabantur, quos omnes Graeci venerabantur. In singulis autem pagis minores quoque di colebantur. Etiam cives variarum urbium deos notissimos honorabantur insolitis ritibus fabulisque locorum propriis.
Aetas deorum mortaliumque
recensereVenit tempus intermedius ubi di libere cum mortalibus agebant. Plures ab Ovidio in Metamorphoseseon libris relatae sunt fabulae, quarum duo genera saepe reperiuntur: fabulae amoris et fabulae poenae.[29]
Fabulae amoris saepe stuprum cum muliere mortali a deo factum tractant, ex quo progenies heroica nascitur. Consuetudo inter deos mortalesque vitanda esse monitur; nam etiam coniunctionibus consensús mutui raro iucundi sunt exitûs.[30] Interdum dea cum viro mortali copulat, ut in hymno Homerico in Venerem, ubi dea cum Anchisa cubat et Aeneam gignit.[31]
In fabulis poenae mortales aut potestatem deorum minantur, ut cum Tantalus nectar et ambrosiam a dis furatur; aut nimis gloriantur, ut cum Arachne Minervam in certamen provocavit; aut casu deos offendit, ut cum Actaeon Dianam nudam conspexit. Saepe poena ad scelus pertinet: Actaeon a Diana in cervum mutatus est, quem sui ipsius canes discerpserunt. Minerva Arachnen in araneam transmutavit. Et Tantalus apud inferos perpetua siti vexatur, et in aqua est perpetuo, quae usque ad mentum assurgit, sed quoties labris attingere conatur, illa statim refugit, quod ipsum faciunt varia fructuum genera, quorum desideriô semper discruciatur.[32]
Aetas heroica
recensereSuccessit deinde aetas heroum.[33] In carminibus epicis et genealogicis corpora fabularum creata sunt de singulis heroibus vel casibus, in quibus ordo fabularum et heroum cognatio affinitatesque constitutae sunt.[15]
Post adventum culti heroici, di heroesque simul precibus et sacrimentis invocabantur.
Nexus interni
Notae
recensere- ↑ "Ελληνική μυθολογία", Νεώτερο Εγκυκλοπαιδικό Λεξικό Ηλίου (1952).
- ↑ 2.0 2.1 2.2 2.3 "Greek Mythology", Encyclopaedia Britannica (2002).
- ↑ J. M. Foley, Homer Simpson's Traditional Art, 43.
- ↑ 4.0 4.1 F. Graf, Greek Mythology, 200.
- ↑ Anthony Alms, Theology, Trauerspiel, and the Conceptual Foundations of Early German Opera (City University of New York, 2007).
- ↑ R. Hard, The Routledge Handbook of Greek Mythology, 1.
- ↑ Miles, Classical Mythology in English Literature, 7.
- ↑ 8.0 8.1 Klatt-Brazouski, Ancient Greek nad Roman Mythology, xii.
- ↑ Miles, Classical Mythology in English Literature, 8.
- ↑ P. Cartledge, The Spartans, 60, and The Greeks, 22.
- ↑ Albala-Johnson-Johnson, Understanding the Odyssey, 17
- ↑ Albala-Johnson-Johnson, Understanding the Odyssey, 18.
- ↑ A. Calimach, Lovers' Legends: The Gay Greek Myths;, 12–109.
- ↑ W.A. Percy, Pederasty and Pedagogy in Archaic Greece, 54.
- ↑ 15.0 15.1 K. Dowden, The Uses of Greek Mythology, 11.
- ↑ G. Miles, Classical Mythology in English Literature, 35.
- ↑ W. Burkert, Greek Religion, 205.
- ↑ Klatt-Brazouski, Ancient Greek and Roman Mythology, 10.
- ↑ Hesiod, Theogony, 116–138.
- ↑ Hesiod, Theogony, 713–735
- ↑ Guirand, Felix (1987) [1959]. "Greek Mythology". In Guirand, Felix. New Larousse Encyclopedia of Mythology. Trans. Richard Aldington and Delano Ames. Hamlyn. p. 98. ISBN 0-600-02350-8.
- ↑ Guirand, p. 108.
- ↑ Homeric Hymn to Hermes, 414–435.
- ↑ G. Betegh, The Derveni Papyrus, 147.
- ↑ W. Burkert, Greek Religion, 236.
* G. Betegh, The Derveni Papyrus, 147. - ↑ "Greek Religion", Encyclopædia Britannica (2002).
- ↑ J. Cashford, The Homeric Hymns, vii.
- ↑ H.W. Stoll, Religion and Mythology of the Greeks, 20ff.
- ↑ G. Mile, Classical Mythology in English Literature, 38.
- ↑ G. Mile, Classical Mythology in English Literature, 39
- ↑ Homeric Hymn to Aphrodite, 75–109.
- ↑ Haec verba nituntur in Hofmanni Lexicon universale, s.v.v. "Actaeon", "Arachne", "Tantalus".
- ↑ F. W. Kelsey, An Outline of Greek and Roman Mythology, 30.
Fontes primarii potiores
recensere- Aeschylus, Persae. Apud Perseum.
- Aeschylus (?), Prometheus vinctus. Apud Perseum.
- Apollonius Rhodensis, Argonautica, Book I. Apud Sacred Texts.
- Cicero, De Divinatione. Apud Bibliothecam Latinam.
- Cicero, Tusculanae resons. Apud Bibliothecam Latinam.
- Herodotus, Historiae, I. Apud Sacred Texts.
- Hesiodus, Opera et dies.
- Hesiodus, Theogonia.
- Homerus, Ilias. Apud Perseum.
- Hymnus Homericus ad Venerem.
- Hymnus Homericus ad Cererem. Apud Perseus project.
- Hymnus Homericus ad Mercurium.
- Ovidus, Metamorphoses. Apud Bibliothecam Latinam.
- Pausanias.
- Pindar, Odi Pythici, 4. Apud Perseum.
- Plato, Apologia. Apud Perseum.
- Plato, Theaetetus. Apud Perseum.
- Pseudo-Apollodorus, Bibliotheca et Epitome. Apud Perseum.
Bibliographia
recensere- Gantz, Timothy. 1993. Early Greek Myth: a guide to literary and artistic sources. Baltimoraee: Johns Hopkins University Press. ISBN 0-8018-4410-X.