[go: up one dir, main page]

Eretria (Graece: Ερέτρια) est urbs Graeciae, in litore occidentali insulae Euboeae et a Chalcide in meridiem versus sita. Circa annum 500 a.C.n. urbs fuit locus medius maximi momenti, sed a Chalcide superata potentiam amisit. Effossiones Eretriae antiquae annis post 1890 coeptae ab anno 1964 a magistratu archaeologico Graeco et a Schola archaeologica Helvetica in Graecia peraguntur. Urbs hodierna post Graeciam liberatam anno 1824 condita his diebus est celeber locus balnearis. Res antiquae Eretriae ac Leucantio repertae in museo Eretriae dispositae sunt.

Wikidata Eretria
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Graecia
Locus: 38°24′3″N 23°48′8″E
Numerus incolarum: 4 373, 3 166, 2 960, 4 166, 1 788

Gestio

Procuratio superior: Eretria Municipality

Geographia

Superficies: 169 chiliometrum quadratum

Eretriae demus anno 2011 in administratione renovanda (vide: Libellus Callicratis) his duobus demis pristinis coniugendis, qui ex tunc "unitates populares" (Graece: δημοτική ενότητα) sunt, formatus est:

Unitas popularis Numerus incolarum[1]
Amarynthus (Αμάρυνθος) 5871
Eretria (Ερέτρια) 5320
Summa incolarum 12218

Homines aliquo modo cum Eretria coniuncti

recensere

Nexus interni

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Eretriam spectant.
  1. Numerus incolarum, ut invenitur in Libello Callicratis (2010)