[go: up one dir, main page]

Theologia (a verbo Graeco θεολογία = θεός 'deus' + λόγος 'verbum', 'dictum') est systematicum rerum divinarum studium. Plurimae religiones theologiam habent, sed non omnes, cum tractare rationabiliter de deis non sit omnium religionum. Etenim complures aliter in experientia vel doctrina sine usu rationis fundamentum habent. Vocabulum theologia, tamen, generaliter significat theologiam Christianorum vel forsitan Iudaeorum, quia hae religiones systematice tractant de rebus divinis, ex hereditate philosophorum Graecorum. Verumtamen, philosophia a nonnullis dicitur ancilla theologiae, praesertim a tempore theologorum scholasticorum.

Monachus apud mare. Pictura a Caspare Davide Friedrich picta.
Plato (laeva) et Aristoteles in Schola Athenarum, pictura Raphaelis (1509).

Theologia praesumit capacitatem humanam rationabiliter rerum divinarum pendendi, et fundamenta sumit ab experientiis humanis et a revelatione divina.

Aliqui putant etiam theologiam scientiam recentiorem religionis esse, quamquam theologia Christiana non includit? scientiam hodiernam ut religionem, cum atheistica sit, sed secundum aliquos scientia hodierna sui iure religio est, quia communitas fidei fit.

Theologia naturalis seu theodicea est pars philosophiae.

Disciplinae theologiae catholicae principales

recensere

Papae Ioannis Pauli II Constitutio Apostolica "Sapientia Christiana" atque eius normae applicativae stipulant facultatem theologicam eas disciplinas obligatorias habere:[1]

Disciplinae auxiliares: Lingua Latina et linguae biblicae (Lingua Hebraica, graeco-biblica); studium scientiarum humanarum.

Nexus interni

  1. Constitutio Apostolica SAPIENTIA CHRISTIANA, diei 15 Aprilis anni 1979, Art. 66–78; normae applicativae Congregationis de Institutione Catholica, diei 20 Aprilis anni 1979, Art. 51 (documenta linguae italianae).