Regnum Navarrae
Regnum Navarrae[1] (Hispanice: Reino de Navarra ; Francogallice: Royaume de Navarre ; Vasconice: Nafarroako Erresuma) fuit antiquum Medii Aevi regnum in septemtrionali praesentis Hispaniae parte, quod primum etiam Regnum Pampilonensium (H: Reino de los Pamploneses ; V: Iruñeko Erresuma) vocatur.
Territoria finitima: Corona Castellae, Corona Aragoniae, Regnum Legionense
Locus: 42°49′1″N 1°38′34″W
Caput: Pompaelo, Navarreria
Tabula aut despectus
Saeculo nono fundatum, hoc regnum Vasconum continenter contra Francos et contra Mauros pugnavit, et saeculo undecimo factum est maximum inter regna Christiana Iberiae. Anno autem 1512 Navarra, a regibus Hispaniae capta, in coronam Castellae ducta est. Rex fugiens, regnum successore in Navarra Inferiore statuit, sed hoc regnum etiam in regnum Franciae ductum est anno 1620. Navarra tunc fuit regnum constituente Hispaniae usque ad annum 1841, quo tempore in provinciam facta est ob bella Carlista.
Territoria Vasconum ante regnum
recensereRegno Visigothorum deleto saeculo septimo, gentes potentesque duces Terrae Vasconum multo inter se pugnaverunt, quod archaeologia vicorum comprobat.[2] Etiam autem Fidem Catholicam a tempore Romano inter Vascones diu adesse notatur, quia Pampilona ad concilia Visigothica episcopos misit.
Saeculo octavo, Mauri Pampilonam vincentes ibi praesidium statuerunt et necropolim ubi suos sepeleverint.[3] Franci contra Pampilonam impeta bis fecerunt, sed ei solo anno 778 Karolo Magno duce Mauros pugnandi causa in Vasconiam intrantes, Pampilonam ceperunt. Ita Marchiam Hispanicam creaverunt. Nihilominus, Franci Hispaniam deserens Pampilonam destruxerunt. Quamobrem Vascones exercitum deserentem ita petiverunt, ut dux extremus exercitús Francici Rotholandus clarum proelium apud Rozaballes cum Vasconibus pugnans occisus sit.[4]
Postea usque ad annum 824, nonnulli Francorum et Maurorum duces Pampilonam rexerunt.
Regnum Pampilonensium
recensereSaeculo nono Vascones contra Francos rebellaverunt, Regnum Navarrae circum Pampilonam Enecone Arista duce fundantes. Postea usque ad annum 1130 reges Navarrae se Pampilonensium reges seu reges in Pampilona appellaverunt.
Regno anno 824 fundato, imperium civitatis disputabant duae familiae nobiles: familia Aristae (Eneconis) apud Pampilonam et familia Velascorum apud Sangossam. Aristae foedus cum optimatibus Maurorum (qui Cassii filii vel Benikazi appellati sunt) Tutelae habuerunt et episcopatum Pampilonae eis quoque sucurrebant, dum Franci adiuvabant familiam Sangossae. Comite Pampilonae occiso a Francis, Eneco Arista foedus cum Benikazi gente icit et se regem coronatus Pampilonam usque ad annum 851 rexit.
Anno 859 Vicingi fluvium Hiberum navigantes ad Pampilonam advenerunt, ubi Garciam regem abripuerunt, quem solo tributo soluto liberaverunt. Mauri autem foedus cum Navarra frangentes vicingos non pugnaverunt. Quamobrem reges Navarrae novum foedus cum regno Asturiano fecerunt. Regnum crevit e Pampilona ad litus Cantabricum (secus flumen Bidassonem), ad ripas Hiberi (Rivogia et Alava) et secundum montes Ipuscoae. Reges tres familia Aristae regno deddit, postea surrogata a familia Ximena.
Navarra nunc cum Asturiis foederata, reges Pampilonensium plurima proelia contra Muros ita pugnaverunt, ut anno 924 maximam urbem ad ripas Hiberi ceperint, Naieram. Ab hac re, regnum Pampilonensium quoque Naierensium appellatum est, sed est quoque ab hoc tempore cum primum documentum habemus, quod regnum Navarrae dicit. Tunc fuit cum Vascones multas terras montanas coluerunt et reges eorum prima fora dederunt.
Regnum Sanctii III
recensereNavarra apogeum obtinuit sub imperio Sanctii III regis, qui Magnus dicitur. Sanctius fuit primus qui appellatur Rex Ibericus, Rex Navarrae Hispaniarum, et Imperator totius Hispaniae, quod pro Navarra cepit permultas terras et regna ad orientem et occidentem.
Regnum accepit anno 1000, et e sede apud Naieram nova fora dedit Vasconibus et Castellanis in urbibus Rioiiae. Primo Sanctius bellum contra Mauros gessit, quod ob bella civile, debilior erant. Sanctius bellum gessit in urbes in valle Hiberi, quas cepit, et tandem tributum obtinuit a regulis et duces Maurorum, et inmanes copias obtinuit.
Tum, pacem servandi causa, limites fixit cum comitatu Castellae ad ocasum; et orientem adfuit, ubi parvos accepit comitatus Ripacurzae et Sobrarbae, anno 1018.
Fuit primus rex regnorum Ibericorum qui ultra Pyrenaeis bellum gessit, contra vicecomitem Baionae. Anno 1021 Sanctius comitatum Lapurdiae creavit, qui fuit primum territorium regnorum Ibericorum ultra paeninsula Iberica.
Tunc, comissam Castellae Muniadonnam uxorem duxit, et potestatem Castellae accepit anno 1029. Tandem, rex Legionis bellum contra Sanctium gessit, sed victus est a rege Navarro, qui Legionem et Asturicam cepit anno 1034, ita cognomen Imperator totius Hispaniae accepit.
Anno 1035, Sanctio moribundo, regnum inter filios divisit.
Regnum Navarrae
recensereRegno Sanctii III inter filios diviso, Navarra fuit iam maximum regnum inter regna Iberica. Sed inter annos 1035 et 1076 territoria regni diminuerunt in Castella orientale, Rioiia et ripas Durii, pro regno Castellae quod impeta fecit contra Navarram. Bella contra Castellam fuerunt duae. Prima fuit inter filios Sanctii Maioris, Ferdinandum Castellae et Garciam III Pampilonensium. Proelio apud Altaporcam concluso, Garcias mortuus est, et Castella terras Alavae cepit anno 1054. Tunc, filii horum regum, Sanctius I Castellae et Sanctius IV Pampilonensium bellum geserunt, cum auxilio Navarris regis Aragoniae, Sanctius Aragoniae. Inter annos 1065 et 1067, ob Bellum trium Sanctiorum, Navarra Castellae terras amissit.
Tunc anno 1076, Sanctii III nepos, Sanctius IV, e scoplo occisus est, ita sobrinus idem Sanctius I Aragoniae coronatus est ut Sanctio V Navarrae.
Dum regna iuncta fuerunt, adfuit pax inter regna Christiana et Aragonia et Navarra iunctae contra Mauros pugnaverunt. Cum copiis Aragoniensibus, urbs Tutela capta est e Mauris et in Navarram inclusa. Alphonso I Aragoniae sine filiis defuncto, regna et Aragoniae et Navarrae reges proprios elegerunt. Ob novas terras ab Aragonia captas, Navarra limitem cum Mauris caruit, ita impossibilis? erat territorium pro regno adiciere.
Navarra sine Aragonia
recensereCum Navarra ab Aragonia independentiam clamavit, regnum Navarrae artem diplomatica coluit: permultae mulieres regiae in matrimonium ductae sunt, pacem cum Navarra colendi causa, cum regibus Castellae, Aragoniae, comitibus Barcinonis, Benearniae et Fuxii. Nihilominus, Navarra clientem Castellae se fecit anno 1157 quod Aragonia et Castella foedus fecerunt Navarram dividendi causa et Sanctiis VI rex, autonomiam habendi causa, se vassallum castellae clamavit. Ipse rex Sanctius primus fuit qui se solum rex Navarrae appellavit.
Tunc, anno 1162 reges Aragoniae et Castellae pueri erant et Navarra cepit Biscaiam, Rioiiam et Alavam, terrae quae Castellae pertinebant. Ibi, urbes Sanctum Sebastianum et Novam Victoriam reges conduerunt. Castella impeta fecit contra terras Navarrae usque ad annum 1180, cum foedere[5] quod bellum desivit: Vasconia Navarrae atque Rioiia Castellae fuerunt. Navarra has terras adtiniut usque ad annum 1207, sed etiam Ipuscoam amisit. Navarra iam anno 1212 fecit ultimum et fortasse clarissimum impetum contra Mauros historiae regni in proelio apud Navas Tolosae facto. Ob hanc victoriam, Navarram insigne mutavit et in signo adfuerunt catenae quas rex diripuit e Mauris.
Rodericus Ximenius Navarrus archiepiscopus Toletanus in hoc aevo vixit, et in proelio apud Navas Tolosae pugnavit.
Domus regiae Francicae
recensereSanctio VII defuncto anno 1234, optimates Navarrae ducem Theudebaldum Campaniae regem elegerunt. Navarra tunc reges domuum Francicarum habuit ad finem regni, et istae domus regnum neglexerunt, et solum terras suas in regno Francico curaverunt. Ob hanc causam (et quod regna vicina regnum Navarrorum cupiditi sunt) Navarra inter Aragoniam et Castellam fluctuavit[6].
Castella Aragoniaque contra Franciam pugnavit, Navarram ministrandi causa, et familias nobiles Navarras et Ipuscoanas auxilium dederunt. Gentes Agramonteses (in Navarra) et Gamboienses (in Ipuscoa) a Francis auxiliatae sunt, dum Beaumonteses (Navarri) et Onnatini (Ipuscoani) a Castella.
Suffecta est domus Campaniae a domu Capetia anno 1305, et tunc fuerunt reges Franciae quoque Navarrae reges usque ad annum 1328. Hoc anno, Ioanna filia Caroli regis regnum Navarrae accepit dum frater regnum Francicum, quod in Francico regno aderat lex salica necnon in Navarra. Cum Ioanna, comites Ebroycenses regnu acceperunt. Regina Blanca domus Ebroycensis nupsit principem Aragoniae, et is bellum civile incipit anno 1451.
Anno 1276, secessio burgorum fuit in Pampilona, cum urbs Navarreriae contra reginam rebellaverunt, fora defendendi causa. Castella copias civium adiuvit, sed rex Francicus copias reginae misit. Navarreria urbe deleta et copiis Castellae fugentibus, Navarra cum Francia foedus fecit. Tandem anno 1423 Privilegium Unionis datum est Pompaeloni, ut pax inter burgis fuisset.
De regno et partibus
recensereDe rege et curtibus
recensereUsque ad annum 1231, regis potestates ad omnem regnum pertinebant. Etiam privilegia urbibus et oppidis dabat. Sed anno 1231, Sanctius VII Curtes vocavit, et tunc cum potentibus et cum oppidis pactuit potestates. Curtes Navarrorum stamenta tres habebat: Stamentum nobilorum vel militum, stamentum ecclesiasticum, et stamentum burgensium et unviversitatis. Cohortes has accipierunt potestates cum foedere regali:
- Leges regi proponere
- Tributa regi donare—etiam, pecuniae regni non a rege sed a camara computorum ministratae erant.
- Regem iudicare
Cohortes regiae Navarrae anno 1841 clausa sunt.
De foris
recensereReges Navarrae fora oppidis dederunt, ut urbes per fora se rexissent. Ita leges regum suffecta sunt a leges fororum in urbibus. Fora erant privilegia incolis oppidorum et urbium, ita burgi liberi aedificati sunt. Urbes cum foro copias proprias habebant atque privilegia super silvas, prata et flumina in territorio.
Saeculo tertio decimo, fora et leges urbium Navarrae regni suffecta sunt a singula lege, quae Forum Navarrae vocata est. Forum Navarrae (Hispanice: Fuero general de Navarra) fuit etiam charta constitutionis regni, quod supra et regem et potentes et cives urbium erat. Haec lex usque ad saeculum undevicesimum fuit.
De divisionibus regni
recenserePrincipales regni urbes erant Pompaelo (quae caput erat), Naiera, Stella, Oligicus (ubi reges palatium aedificaverunt), Pons Reginae, Tutela, Sangossa, Vicaria et Sanctus Iohannes sub Pede Portus.
Regnum etiam divisum est in permultas urbes et municipia, quorum nonnulla fora et dicionem super terras ad eam iacentes habebant. Saeculo duodecimo regnum gubernandi causa merindades (pagi administrativi) creatae sunt:
Bellum Civile et occupatio Hispanica
recensereRegina Blanca I anno 1425 nupsit Ioannem principem Aragoniae, ita is quoque rex Navarrae fuit sed solum dum regina vixisset, et tunc filius Carolus regeret. Nihilominus, regina mortua, rex Ioannes filio regnum denegavit ab anno 1441.
Anno 1451 Carolus bellum patre damnavit, ita bellum civile Navarrae fuit inter annos 1451 et 1461. Gens Beaumontium et Francia Carolo adiuvabant, Castella et gens Agramontium Ioanne.
Anno 1455 Ioannes regnum obtulit filiae et coniuge Vedasto de Fuxio. Tunc copiae Fuxii Navarram intraverunt et. Castella etiam intravit in Navarram, Fiuxium pugnandi causa. Carolo victo, Ioannes tandem regna Aragoniae accepit anno 1458. Anno 1460 Carolus se dedit et captus est a patre, in carcere clausus et venenatus, ita Carolus obiit anno 1461. Idem anno Soror Caroli Blanca quoque capta est a patre, et anno 1464 venenata. Ioannes Navarrae et Aragoniae tunc dedit Navarram filiae parvae Alienorae.
Alienora rexit ab anno 1479 sed obiit eodem anno. Inter annos 1480 et 1512 reges fuerunt tres, et anno 1512, Ioanne III regnante, copiae Aragoniae et Castellae Navarram intraverunt, et Navarra regnum in Monarchia Hispanica creatum est. Inclinatio animi quam sentiebant reges Navarri pro Francica civilitatem et negotiationes ad matrimonio coniungendum suum primogenitum Henricum, principem Vianae, cum filiam Ludovici XII, regis Franciae, argumenta Ferdinandi Catholici fuere ut Fridericus Toletanus, dux Albae, Regnum Navarrae anno 1512 capere iussus sit.
Die 25 Iulii, Fridericus Toletanus Pompaelonem cepit et familia regia Navarrae in Navarram Inferiorem et in Benearniam fugerunt. Die 23 Martii anni sequentis, Cohortes Navarrae, adentibus solum Beaumontensibus, Ferdinandum Catholicum "regem Navarrae" proclamavere. Anno 1515, Cohortes Castellae, in Burgis, nullo Navarro repraesentate adente, Navarram Superiorem Coronae Castellae annexuere. Quamquam diversa proelia facta ad recuperandam Navarram Superiorem et tumulti incolarum, Regna Navarrae non id consecutum sunt et Navarrae Inferioris territorium a relictum regnum separatum est, usque ad suam incorporationem in Franciam.
Regnum Navarrae Inferioris
recensereTerris Navarrorum captis, domus regia Navarrae ad Benearniam et Navarram Inferiorem effugit. Ibi cum rege Francico impetos tres contra Hispaniam fecit, sed anno 1524 bellum desivit post ultimum obsidium Fontarabiae. Navarra fuit tum parvum regnum inter Franciam et Hispaniam, cum territoriis in Lapurdia, Fuxio et Andorra.
Reges Navarrae tandem reges Franciae fuerunt ab aetate Henrici III regis (anno 1589). Regnum Navarrae in regnum Franciae inclusum est anno 1620.
Usque ad annum 1841, Navarra fuit regnum socium Hispaniae, sed ob bella Carlista regnum in provinciam hispanicam redactum est.
Linguae et gentes
recensereIn regno Navarrae gentes dissimiles incolabant, quae linguis variis usae sunt. Vulgus (gentes Vasconum, hispani-romani et hispani-gothi) saepe aut vasconicam aut vulgarem romanicum sermones locutus est. Hae linguae vulgi in linguam navarroaragonensem derivaverunt, linguam romanicam quae fortasse scripta in glossis Aemilianensibus est.
Ob peregrinos ad Compostellam (quorum multi Franci erant), burgi novi aedificati sunt peregrinis et mercatoribus. Clarus inter burgos erat burgus Sancti Saturnini in Pampilona. Lingua Francogallica fuit lingua publica cum Theudebaldus comes Campaniae hoc regnum accepit.
Notae
recensere- ↑ NAVARRA regnum Hispaniae inter Galliam ad Boream, Aragoniam ad Ortum et Meridiem, et Castellam ad Occasum. ex CAMENA
- ↑ Ioannes Antonius Quirós dixit, in circulo Arqueología de las aldeas en la Alta Edad Media 20-21 Novembris 2008, Nova Victoria.
- ↑ http://www.pampiruna.com/obras%20plaza%20castillo.htm.
- ↑ R. Collins, The Basques (1986).
- ↑ s:Laus arbitralis Henrici II regis.
- ↑ Roderici Ximenii historia De Rebus Hispaniae sive Historia Gothica V.XXIV..
Bibliographia
recensere- Álvarez Palenzuela, V. A., ed. 2005. Historia de España en la Edad Media. matriti: Ariel.
- Sayas Abengochea, I. I., et L. A. García Moreno. 1981. Romanismo y germanismo. El despertar de los pueblos hispánicos (siglos IV-X), apud "Historia de España dirigida por Manuel Tuñón de Lara". Matriti: Labor.
- Azurmendi, J. 1997: Die Bedeutung der Sprache in Renaissance und Reformation und die Entstehung der baskischen Literatur im religiösen und politischen Konfliktgebiet zwischen Spanien und Frankreich. In: Wolfgang W. Moelleken, Peter J. Weber (Hrsg.): Neue Forschungsarbeiten zur Kontaktlinguistik. Dümmler, Bonn. ISBN 978-3-537-86419-2
- Besga Marroquín, A. 2003. "Sancho III el Mayor. Un rey pamplonés e hispano" apud Historia 16 327. Matriti.
- Orcástegui, C., et E. Sarasa. 1991. 'Sancho Garcés III el Mayor (1004-1035), Rey de Navarra. Pampilonae: Mintzoa.
- Collins, R. 1986. The Basques. Oxoniae.
Nexus interni
Nexus externi
recensere- Arnaud Baudin, "Le royaume de Navarre" apud Le comté de Champagne et de Brie au Moyen Age