Navarra Inferior
Navarra Inferior (Vasconice: Nafarroa Beherea ; Francogallice: Basse-Navarre) est provincia Franciae, in pago Vasconico sita, atque pars patriae Vasconicae. Caput est urbs Sanctus Iohannes de Pede Portus. 61% incolarum Vasconica lingua loquuntur ut lingua materna.
Historia
recensereFuit ad saeculum XI pars ducatus Vasconiae in regno Francorum et tunc Navarra donata est regi, qui "ultra portus" (Hispanice: ultrapuertos) eam nominavit, et merindadem fecit. Anno 1512 Regnum Navarrae a copiis Hispaniae captum est, sed Navarra Inferior a parte Navarrae meridiana postea segregata est et ad saeculum XVII libera ut regnum a Francia et a Hispania discretum mansit. Rex Ludovicus XIII enim, filius Henrici III qui anno 1589 rex Franciae factus erat, Navarram et Franciam esse unum regnum anno 1620 decrevit.
| ||||