Margarita
Margarita est calculiformis res dura intra carnem mollem mollusci vivi testam (diserte amiculum?) gerentis genita. Sicut testa mollusci, margarita ex carbonato calcii forma crystallina minuta fit, quae circulis concentricis deposita est. Absoluta margarita est perfecte rotunda et levis, sed multae variae margaritarum formae fiunt (margaritae barocae appellatae). Naturales optimi ingenii margaritae ut gemmae resque pulchritudinis multa saecula magni faciebantur, et propter hoc, notio margaritae facta est translatio cuiuslibet rei rarissimae, elegantissimae, mirabilissimae, pretiosissimae.
Margarita etiam lapis natalis Iunii esse potest.
Lingua Latina mediaevali margarita etiam perla appellatur, fortasse a perna, generis conchae, deducta.[1]
Formae
recensere-
Margaritae
-
Margarita atra et testa Pinctadae maximae
-
Testa Margaritiferae margaritiferae, speciei bivalvium aquae dulcis
-
Margarita pustulosa, semisphaera, iuxta testam genita.
-
Maria Regina Scotorum ab artifice ignoto picta, post Franciscum Clouet (circa 1559). Londinii, Victoria and Albert Museum. Regina celebrum margaritarum atrarum vestimentum gerit.
-
Testa Melonis melonis a margaritis meloneis cincta
-
Margaritae captae, Bern Physiologus (saeculo nono)
-
Album margaritarum monile
-
Puella cum margaritarum catella Ioannis Vermeer van Delft, 1665.
-
Maria Antonia, Regina Francica, monile margaritarum et inaures gerit.
Nexus interni
Notae
recensere- ↑ Dictionary of Medieval Latin from British Sources apud ΛΟΓΕΙΟΝ, s.v. "perla", American Heritage Dictionary, s.v. "pearl".
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad margaritas spectant. |
- Historia margaritarum, apud situm pbs.org (PBS Pearl History Special)
- Historia margaritarum Tahitianarum in Polynesia Francica, apud situm black-pearls-tahiti.com
- "Recover the major pearl produce country by aquaculture" in UAE, apud situm afpbb.com (Iaponice et verba Anglice conversa)
- "The Chinese fresh-water pearl industry," apud situm deepglamour.net (Verba ex Tears of Mermaids: The Secret Story of Pearls, libro a Stephano G. Bloom scripto