[go: up one dir, main page]

Genus conchatum[1] est motus ratiove artis multiplex quae linguis vernaculis multis rococo vocatur.

Basilica Ottoburae, anni 1750

Etymologia ducitur a lingua Francogallica, nempe a verbis roc, rocaille, quae saxosa significant. Revera in Francia istud genus natum est, quod evolutionem a genere Baroco duxit. Propriae sunt formae ornamentalissimae et volutarum dilectio. Videtur in architectura, in supellectilibus, in artificiis minutis, in pictura.

  1. Helfer, Christian: Lexicon Auxiliare, Saarbrücken 1985, p. 341.

Nexus interni

Externi nexus

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Genus conchatum spectant.

De discrimine inter genus Barocum et genus conchatum explicatio in pagina Helvetica