Croesus
Croesus (Graece Κροῖσος, natus circa annum 595 a.C.n.; mortuus circa annum 546 a.C.n.) patri Alyatti successit et fuit ab anno 560 a.C.n. usque ad annum 546 a.C.n. ultimus Lydiae rex, qui divitiis et liberalitate innotuit. Linguis barbaris quoque proverbiales sunt divitiae Croesi; exempli gratia, Francogallice riche comme Crésus idem valet atque praedives.
De gente
recensereMermnadarum regia gente ortus Croesus erat filius Alyattis II et mulieris Cariae. Semifrater? ei fuit Pantaleon matre Ionia natus, quem regnum sibi vindicantem Croesus a patre successor designatus supplicio adfecit atque eius bona deis devovit.[1] Ipsi Croeso duo filii fuerunt e quibus maior natu patre adhuc regnante casu infelici periit cum aprum venaretur.[2], alter vero surdus mutusque ab infantia numquam ullam vocem emiserat[3]
De regno
recensereCroesus non tantum in Lydia regnavit, sed exceptis Lycia et Cilicia tota Asia Minore occidentali citra flumen Halyn quo separabatur a Medis et Persis.[4] Ionicas quoque urbes maritimas in litore subegerat et stipendiarias fecerat quae milites exercitui regio praestare debebant. Ita Thales Milesius expeditionis adversus Cyrum particeps fuit.[5] Quam ob rem Herodotea historia bellorum inter Graecos et barbaros a Croeso exordium cepit.[6] Contra cum Graecis insulas circumiacentes incolentibus Croesus amicitiam commercii causa contraxit postquam eos subigere non posse perspexit.[7]
Nam Lydorum mores a Graecis non multum differebant.[8] Ita rex Croesus magna oracula panhellenica studiose consultabat quotienscumque bellum incipere in animo habebat; Pythiam Delphis, Amphiaraum in Boeotia, Ammonem in Libya, Branchidas Milesios etc. quae magnificis donis postea extollebat.[9] Item templa illustria donis votivis ornabat, in primis tamen Dianam Ephesiam.[10] curavit. Praedives enim erat ob metalla auri et argenti et commercium. Flumen Pactolus quoque qui prope Sardes fluebat scrupulos auri secum ferre dicebatur. Lydi inventores rei nummariae a multis aestimantur.[11]
Regem Persarum tamen Cyrum metuebat ne imperium suum ultra modum augeret. Quocirca societates cum Pharaone Amasi, cum Babyloniis eorumque rege Nabonido[12] et cum Lacedaemoniis (oraculo Delphico obsecutus[13]) inierat. Prior bellum inferre maluit, Astyagem Medum, maritum sororis suae[14], a Cyro regno pulsum se ulcisci velle causatus[15]. Haly flumine transgresso Cappadociam invadit et eorum agros vastat. Exercitus Cyri Croeso obviam venit atque post primum proelium Lydii domum redire constituerunt. Cyrus eos confestim persecutus est atque altero proelio sub Sardium, regiae urbis, moenibus commisso vicit. Secundum Herodotum Cyrus equitatum, quo maxime pollebant Lydii, turbarat camelis adversus eos missis ː equi camelorum nec aspectus nec odoris patientes statim tergum vertere. Sardes obsessae sunt et iam quinto decimo die captae. Ideo tempus succurrendi sociis a rege vocatis defuit[16]. Ipsum Croesum utrum simul perierit an a Cyro servatus sit ut volebat historicus Herodotus et Xenophon[17] incertum est ː certe nihil amplius de eo accepimus praeter Graecas fabulas. Ita Lydia satrapia imperii Persici tum facta est.
De fabula philosophica
recensereRex Croesus doctos homines ex omni Graecia libens invitabat atque magnifice habebat. Cum autem Solon, Atheniensium legislator et unus e septem sapientibus ad se Sardis venisset rex. postquam divitias ei ostendit, sapientem interrogavit quemnam omnium mortalium beatissimum iudicaret, sperans se ipsum responsurum. At Solon Tellum Atheniensem nominavit atque secundo loco Cleobin et Bitonem. Cum autem indignaretur Croesus quod se et divitias suas sprevisset, Solon talem rationem responsi sui reddidit ː neminem nisi mortuum beatum dici posse ; adeo inconstanter fortunam res humanas gubernare[18] ǃ Ipsae res mox Croesum stultitiae coarguerunt qui filium infelici casu ab hospite Adrasto interfectum amisit et a Cyro Persarum rege bello victus regno caruit. Cum iussu victoris in pyra sederet igne iam inlato dicti Solonis reminiscens eius nomen ter exclamavit, mirante Cyro quisnam esset quem invocaret. Illa clarissima fabula ab Herodoto narrata saepe apud auctores antiquos memorabatur et pictores inspiravit. Ostendit, quod Graecis antiquis cordi erat, quomodo dei ῦβριν[19] (hybrin) humanam castigent et quam infida res sit fortuna. Itaque Cyrus re comperta de supplicio Croesi sententiam mutavit et veniam ei dedit ab illa fabula edoctus hominem se esse ut Croesum fortunae vicissitudinibus obnoxium[20]. Quin etiam consiliis Croesi infortunio sapientioris facti posthac libenter utebatur[21].
Alia mirabilia
recensereAlia mirabilia de Croeso referebat Herodotus. Cum iam in rogo sederet atque Cyrus sententiam mutasset nec homines ignem exstinguere iam possent, Croesus magna voce Apollinem deum invocavit cui magna dona fecerat et cuius ambiguo oraculo deceptus bellum Persis intulerat (nam deus responderat si Croesus bellum Cyro indixisset magnum imperium deletum iri[22]). Statim nubes in liquido caelo convenere et pluere coepit tam vehementer ut exstincto rogo mirabilis salus misero Croeso fieret[23]. Poeta Bacchylides aliter eandem rem cecinerat ː servitutem ut effugeret cum Sardes iam captas videret rex Croesus sponte sua cum filiabus et uxore in pyram conscendit. At Iuppiter pluendo incendium exstinxit et Apollo regem et filias apud Hyperboraeos transtulit. Eandem fabulam atque Bacchylides pictor vasis Vulcis reperti illustrasse videtur.
Item Herodotus narrabat mutum surdumque filium Croesi Sardibus captis cum miles aliquis in patrem quem non agnoverat impetum faceret prima verba ingenti pavore elicita emisisse exclamansː "Noli regem Croesum interficere", ac in posterum sermone usum esse ut ceteri mortales. Quod Pythia olim de filio interrogata Croeso praedixerat cum eum monuit ne vocem filii audire cuperet ː nisi enim infelicissima die verba non facturum.[24]
Numeris mystica et occulta significantibus utebatur ː Croesus bis septem annos regnavit, quattuordecim diebus captae sunt Sardes, quattuordecim adulescentes secum in rogo habuit. Quod fidem historicam narrationis eius dubiam nobis facit.
In summa Croesus apud Herodotum tragoediae heroi similior videtur, fato inexpiabili obnoxius ob scelus ante quintam subolem a Gyge commissum qui regno alieno potitus erat dum fraude muliebri regem Candaulem interficit[25]. Multa in illis fabulis a sacerdotibus Delphicis inventa videntur qui rationem aliquam reddere cogebantur cur rex tam pius fortuna ita contraria usus esset.
In litteris et artibus
recensereMemoria Croesi apud antiquos Graecos vivax permanet, scilicet ob magnifica dona quae Delphis ostendebantur. Quinto saeculo a poetis Bacchylide et Pindaro[26] memoratur, ne de Herodoto loquar. Quarto saeculo a.C.n. Socraticus discipulus Xenophon mythistoriam de educatione et vita Cyri II conscripsit, paene nullam fidem historicam praebentem, in quam Croesum de beata vita et divitiis cum Cyro disputantem induxit. Item Plutarchus et Lucianus[27] exemplo Croesi ad moralia proposita utuntur.
Pictores aetatis modernae Croesum divitias Soloni ostendentem plerumque pinxerunt.
Reinhard Keiser fabulam cantatam de Croesi fato (Der hochmütige, gestürzte und wieder erhabene Croesus[28]) in scaenam anno 1711 Hamburgi primum produxit, quam anno 1730 magna ex parte reformavit. Multum placuit illo quidem tempore (Keiser magno favore frui solebat ut qui paene sexaginta fabulas cantatas composuisset) sed iamdiu oblivione obruta erat cum Renatus Jacobs anno 2000 illam docuit. Hodieque anno 2020 in theatris Francicis docetur.
Notae
recensere- ↑ Herodotus I.92. Plutarchus, Moralia 401e.
- ↑ Herodotus I.34-46.
- ↑ Herodotus I.34 et 85.
- ↑ Herodotus I.28.
- ↑ Herodotus I.74-75.
- ↑ I.6ː πρῶτος τῶν ἡμεῖς ἴδμεν τοὺς μὲν κατεστρέψατο Ἑλλήνων ἐς φόρου ἀπαγωγήν. . . . Πρὸ δὲ τῆς Κροίσου ἀρχῆς πάντες Ἕλληνες ἦσαν ἐλεύθεροιː primus quem quidem noverimus nonnullos e Graecis subegit tributi imponendi causa. Ante Croesi regnum omnes Graeci liberi erant: Ἰωνίης τὴν πρώτην καταστροφὴν (I.92) illa eventa appellabat quae alioqui brevissime rettulit. Vide M. Lloyd, "̪"Croesus' priority: Herodotus 1.5.3," Liverpool Classical Monthly 1984ː 11.
- ↑ Herodotus I.27.
- ↑ Herodotus I.94 et VII.74.
- ↑ Herodotus I.46-52 et 93. Peter Thonemann, Croesus and the oracles; Journal of Hellenic studies, 2016 (136)ː 152–167. H.W. Park, "Croesus and Delphi", Greek, Roman and Byzantine Studies 1984ː 209-232.
- ↑ Aenne Ohnesorg, Der Kroisos-Tempel : neue Forschungen zum archaischen Dipteros der Artemis von Ephesos (Vindobonae: 2007).
- ↑ Herodotus I.94.
- ↑ Herodotus I.77.
- ↑ Herodotus I.53-70.
- ↑ Herodotus I.74
- ↑ Herodotus I.74-75
- ↑ Herodotus I.83-84.
- ↑ Cyropaedia VII.2.29 et 4.12-13. Apud Herodotum Cambysen, Cyri successorem, in Aegyptum adhuc sequitur.
- ↑ Herodotus, Historiae I.30-33
- ↑ Superbiam Latine dicere potes.
- ↑ Herodotus I.86.
- ↑ E.g. Herodotus Clio 207-208.
- ↑ Herodotus I.53 et 91.
- ↑ Herodotus I.87.
- ↑ Herodotus I.85.
- ↑ Herodotus I.91.
- ↑ Pythica I.94 ː οὐ φθίνει Κροίσου φιλόφρων ἀρετά
- ↑ Charon est sermo in inferis habitus cuius personae sunt ː Charon, Croesus, Solon, Mercurusque.
- ↑ Croesus superbus deiectus rursusque elatus.
Fontes
recensere- Bacchylides III.23-62.
- Diodorus Siculus libro nono Bibliothecae Historicae, fragmenta, passim
- Herodotus, Clio 26-94 et 154-155 et 207-208. Thalia 34 et 36. Erato 37-38 et 125
- Plutarchus, Solon, 27.
- Xenophon, libro septimo Cyropaediae II.9-29 et IV.12-13 necnon libro octavo II.15-23.
Plura legere si cupis
recensereLatine
recensere- Iacobus Klerk, Dissertatio historica et literaria de vita Croesi quam Xenophon in Cyropaedia tradidit, ad fidem historicam exacta, Lugduni Batavorum, M. Cyfveer, 1825
- Ioannes Theodorus Voemel, Exercitatio chronologica de aetate Solonis et Croesi, Francofurti : typis Broennerianis, 1832
Barbare
recensere- H.P. Borrell, "An inquiry into the early Lydian money, and an attempt to fix the classification of certain coins to Croesus", The Numismatic Chronicle (1838-1842) ː 216-223
- JAS Evans, "What Happened to Croesus?", Classical Journal 74/1, 1978ː 33-40
- Irene Frings, Der Weise und der König. : Solon und Kroisos bei Herodot und Lukian, Torun, 1996 (Xenia Toruniensia 2)
- John Griffiths, Sardis in the age of Croesus, University of Oklahoma Press, 1968
- Fritz Hellmann, Herodots Kroisos-logos, Berolini, 1934
- Julia Kindt, "Delphic Oracle Stories and the Beginning of Historiography: Herodotus’ Croesus Logos", Classical Philology, 2006 ː 141-177
- Israel Munoz Gallarte, "Hérodote et Plutarque: concernant la rencontre entre Solon et Crésus, roi de Lydie", PLOUTARCHOS, 2010/2011 ː 117-132
- Albertus Radet, La Lydie et le monde grec au temps des Mermnades (687-546), Parisiis, 1893
- RW Wallace, "Redating Croesus: Herodotean chronologies, and the dates of the earliest coinages", The Journal of Hellenic Studies, 2016 ː 168-181
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Croesum spectant. |
- Ancient History Encyclopedia. 2010. De Croeso.
- Croesus apud Livius.org.
- Croesus apud Encyclopaediam Iranicam.
- Herodotus. De Croeso, 1.6–94. Perseus Project.
- Leloux, Kevin. 2014. "L'alliance lydo-spartiate." Ktèma 39: 271–88.
- Leloux, Kevin. 2021. "Les alliances lydo-égyptienne et lydo-babylonienne." Gephyra, 181–207.
- Lendering, Jona. Livius, De Croeso.
- Parada, Carlos. De vita Croesi.
- "Gold Coin of Croesus." Podcast BBC ex serie "A History of the World in 100 Objects."