Gyges
Gyges (Graece: Γύγης) fuit rex Lydiae, qui circiter inter annos 680 a.C.n. - 645 a.C.n. regnavit. Auctor domus Mermnadarum habetur, quae quinta subole, Croeso rege, periit.
Quid de Gyge narraverit Herodotus
recensereLibro primo Historiarum Herodotus fabulam narrat quomodo Gyges in Lydiorum thronum ascenderit. Custos familiaris regis Candaulis erat qui consiliis amicitiaque eius confidebat. Candaules autem ille formositate uxoris ultra modum inflatus nudam eam Gygae ostendere utcumque voluit. Itaque pone ianuam cubiculi eum occultavit unde feminam vestes deponentem commode videret. Cum vero visis quae videnda ei erant ex cubiculo sese clam reciperet uxor Candaulis Gygen adspexit nec tamen exclamavit aut alio modo consciam esse facti patefecit. At mane fidelibus satellitibus stipata Gygen convocavit atque ad hoc discrimen deduxit ː aut moriendum ei statim erat aut dominum interficeret atque se uxorem duceret. Gyges obstupefactus in fine se superstitem maluit. Ita insidiis uxoris oppressus Candaules nocte proxima periit et Gyges regnum occupavit. Dissensio tamen de ea re inter Lydios fuit quia Gyges e stirpe regia Heraclidum non erat. Itaque legatos ad Pythiam Delphos miserunt rogatum rectene et ex deorum voluntate regnaturus esset Gyges. Pythia respondit secundum Gygem ; addidit tamen ultionem Heraclidum post quinque hominum saecula fore, ita regem Croesum designans. Paene eadem canebat poeta Samius Archilochus. Revera tamen etiamsi Gyges moechus reginae esse potuit ex seditione interemptum Candaulem probabilius modernis historicis videtur. Ita gens Mermnadum regno Lydiae Heraclidas spoliasse dicitur. Quinque Mermnadae regnaverunt quorum ultimus fuit Croesus. Ipse Gyges postquam dona sumptuosa ex auro et argento Delphis consecravit per triginta et octo annos regnum obtinuit nec quicquam effecit quod Herodoto memoria dignum videretur.
Nonnulla quae fortasse historica sunt
recensereEtiamsi Herodotus regnum Gygis ignoravit aut parum ad argumentum suum pertinere existimabat, sunt cuneiformia scripta regis Assurbanipali (Aššur-bāni-apli) quae nos certiores faciunt multis bellis interfuisse Gygen. In Ionicas maritimas urbes plures expeditiones fecit[1] e quibus magnas divitias collegit. Mercennarios quoque Ionios et Carios pharaoni Psammetico locasse dicitur. Mox tamen Cimmerios Asiam invadentes nisi societate cum Assyriorum rege Assurbanipale facta repellere non potuit, quae societas partem libertatis ei ademit. Postremo Cimmerii regiam urbem (non arcem eius), Sardis, expugnarunt atque regem interfecerunt. Nihilominus regnum Lydiae et dynastia Mermnadarum cladi superfuerunt ː Ardys patri Gygi succedere potuit.
In "Re Pubulica" Platonis[2], Glaucon Socrati fabulam narrat de Gygis anulo qua ostendere videtur et iustum et iniustum hominem cum latent eadem facere. Nam ille forte anulo invento cuius pala cum introrsus vertebatur ipse a ceteris non videbatur, ceteros vero videbat, et uxorem regis corrumpere et ipsum regem necare potuitː ita tyrannus factus est.
Notae
recensere- ↑ Herodotus, Clio 14 brevissime enumerat Smyrnam, Miletum, Colophonemque.
- ↑ II.3. Cf Cicero, De Officiis III.38. Lucianus, Navigium 41, Bis accusatus 21.
Fontes
recenserePlura legere si cupis
recensere- Mordechai Cogan et Hayim Tadmor, "Gyges and Ashurbanipal: A Study in Literary Transmission", Orientalia, 1977 ː 65-85
- Albertus Radet, La Lydie et le monde grec au temps des Mermnades (687-546), Parisiis, 1893
- Paul Schubert, "L'anneau de Gygès : réponse de Platon à Hérodote", L'Antiquité Classique, 1997ː 255-260
- Antonia Soulez, Gygès le Tyran, Éd. La Digitale, 1980 Recensio critica
Nexus interni
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Gygen spectant. |
Lexica biographica: • Den store danske • Deutsche Biographie • Treccani • |