[go: up one dir, main page]

Jump to content

Theismus

E Vicipaedia
Dei in triumpho civilizationis.

Theismus (a Graeco theos 'deus') in religione comparativa est opinio saltem unam deitatem exsistere.[1] Nomen theismus classicam dei notionem saepe sermone vulgari describit quae in Christianitate, Iudaismo, Islam, Sikhismo, et Hinduismo invenitur. Nomen theism Anglice a Radulpho Cudworth (1617–1688) primum adhibitum est.[2] In cuius definitione, ei "theistae proprie appellantur qui adfirment entitatem intellegentem perfecte consciam, vel mentem, in se ex aeternitate exsistentem, omnes res alias effecisse."[3][4]

Atheismus latissimo theismi sensu est theismus reiectus, reiectio opinionis esse etiam unam deitatem.[5] Reiectio artioris theismi sensus deismus, pantheismus, et polytheismus esse potest. Affirmatio exsistentiam ullius deitatis esse ignotam vel sciri posse agnosticismus est.[6][7] Certa scientiae assertio, aut exsistentiae deorum aut absentiae deorum, nonnullis theistis et nonnullis atheistis tribui potest. Sermone simplicissimo, theismus et atheismus fidem, agnosticismus autem praesentiam vel absentiam postulationum rationalium scientiae affirmatae tractat.[7]

Nexus interni

  1. "Theism, www.merriam-webster.com (Merriam-Webster Online Dictionary).
  2. Halsey, Blackburn, et Francis 1969, 22:266–267.
  3. Anglice: "strictly and properly called Theists, who affirm, that a perfectly conscious understanding being, or mind, existing of itself from eternity, was the cause of all other things."
  4. Ralph Cudworth (1678), The True Intellectual System of the Universe, vol. 1 (Novi Eboraci: Gould & Newman, 1837), 267.
  5. Hepburn 2005.
  6. 7.0 7.1 Rowe, William L. (1998). Edward Craig. ed. Agnosticism. Taylor & Francis. ISBN 9780415073103 

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Halsey, William, Robert H. Blackburn, et Sir Frank Francis, eds. 1969. Collier's Encyclopedia, ed. Louis Shores. Ed. 20a. Crowell-Collier Educational Corporation.
  • Hepburn, Ronald W. 2005. Agnosticism. In The Encyclopedia of Philosophy, ed. 2a, ed. Donald M. Borchert, 1:92. Macmillan Reference USA (Gale). ISBN 9780028657806.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicicitatio habet citationes quae ad theismum spectant.