[go: up one dir, main page]

Jump to content

Quintus Fulvius Nobilior

E Vicipaedia

Quintus Fulvius Nobilior (natus saeculo 2 a.C.n., mortuus post annum 136 a.C.n.) fuit vir publicus ac militaris Romanus.

Pater eius Marcus Fulvius Nobilior consul anni 189 a.C.n. erat, Marcus frater anno 159 a.C.n. summum magistratum gessit.

Cursus honorum

[recensere | fontem recensere]

Anno 184 a.C.n. IIIvir colonos in colonias Pisaurum et Placentiam deduxit. Fulvius Nobilior anno 160 aedilis curulis erat, anno 156 aut antea praetor electus est. Anno 153 una cum Tito Annio Lusco consulatum iniit. Primi consules die 1 Ianuarii magistratum susceperunt. Fulvius Hispaniam provinciam accepit atque ab Iberis clade gravi affectus est[1]. Qua de causa Marcus Porcius Cato maior eum in senatu acriter vituperavit. Anno 149 Sulpicium Galbam consulem contra accusationes Catonis propter bellum Hispanicum defendebat[2]. Anno 136 una cum Appio Claudio Pulchro censor electus est[3].

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  1. Appianus Alexandrinus, Iberica 184-197; Polybius, Historiae XXXV 4,2
  2. Titus Livius, Ab urbe condita, Periochae IL
  3. Titus Livius, Periochae LVI


Antecessores:
L. Postumius Albinus et Quintus Opimius
Consul
153 a.C.n.
cum
Tito Annio Lusco
Successores:
Lucius Valerius Flaccus et Marcus Claudius Marcellus III