Appius Claudius Pulcher
Appearance
Appius Claudius Pulcher (natus saeculo 2 a.C.n., mortuus ut videtur anno 130 a.C.n.) vir consularis Romanus fuit. Filius Gai Sempronii Pulchri consulis anni 177 a.C.n..
Gens
[recensere | fontem recensere]Antistiam uxorem duxit atque filius Appius Claudius Pulcher consul anno 79 a.C.n. fuit. Filia eius Tiberio Sempronio Graccho nupsit[1].
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Pulcher anno 143 a.C.n. una cum Quinto Caecilio Metello Macedonico consulatum administrabat et de Sallassis Celtis triumphavit[2]. Anno 136 a.C.n. censor atque princeps senatus factus est. Consiliorum generis Tiberii Gracchi particeps fuit[3] : ita triumvir agris dividundis et iudicandis anno 133 a.C.n. e lege Sempronia una cum ipso latore legis et eius fratre Gaio Graccho creatus est[4][5]. Circa 130 a.C.n. obiit[6].
Plura legere si cupis
[recensere | fontem recensere]- "Appius Claudius Pulcher" in Der Neue Pauly vol. 3 (Stutgardiae: Metzler, 1997. ISBN 3-476-01473-8) col. [I 22] C. Pulcher, Ap.–Carolus-Ludovicus Elvers.
- Hieronymus Carcopino, "Les triumvirs de la lex Sempronia et l'histoire des Gracques" in Autour des Gracques. Etudes critiques, Les Belles Lettres, 1967ː 129-340
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Appianus, Bell. civ. I,55. Plutarchus, Tib. Gr. IV.1.
- ↑ Cassius Dio Fragmenta LXXIX-LXXX
- ↑ Appianus, Bell. civ. I,55 et 73. Titus Livius, Epitoma Oxyrrhynci reperta LVIII
- ↑ Plutarchus, Tib. Gr. XIII.1. Appianus, Bell. civ. I.13.2. Titus Livius, Periocha LVIII. Velleius Paterculus II.2.3. Hieronymus Carcopino, "Les triumvirs de la lex Sempronia..." in Autour des Gracques. Etudes critiques, Les Belles Lettres, 1967ː 129-303.
- ↑ CIL 1, 639 CIL 1, 640 CIL 1, 641 CIL 1, 642
- ↑ Appianus, Bell. civ. I.18.1.
Antecessores: Servius Sulpicius Galba et Lucius Aurelius Cotta |
Consul 143 a.C.n. cum Quinto Caecilio Metello Macedonico |
Successores: Quintus Fabius Maximus Servilianus et Lucius Caecilius Metellus Calvus |