[go: up one dir, main page]

Jump to content

Priapus

E Vicipaedia
Priapus fructuum protector phallum suum ponderat: pictura muralis e domu Vettiorum Pompeiis

Priapus, Graece Πρίαπος, est deus religionis Graecae. Sub eodem nomine in litteris Romanis celeber est. Deo antiquiori Romano Mutuno Tutuno, apud Diodorum deo Aegyptio Min assimilatur.[1]

Inter mythographos antiquos de Priapi origine ambiguitur. Nonnulli eum filium Veneris et Bacchi ferunt,[2] Lampsaci in Mysia partum. Ibi pro certo veneratus est[3] et in urbe adiacenti cuius nomen fuit Priapus.[4]

Priapus, arbustorum protector, ab artificibus Romanis saepe fructus praebens figuratur in picturis muralibus atque simulacris; haud dissimiliter ad cenam Trimalchionis a Petronio narratam Priapus opere pistorio factus infertur.[5]

Fontes antiqui

[recensere | fontem recensere]

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
Monographiae
  • Vinzenz Buchheit, Studien zum Corpus Priapeorum. Monaci: Beck, 1962
  • Cyril Dumas, David Fürdös, "Priape entre invocation et superstition" in Dossiers d'archéologie extra seriem no. 22 ( Apr. 2012) pp. 36-41
  • Hans Herter, De dis Atticis Priapi similibus. Bonnae, 1926
  • Hans Herter, De Priapo. Berolini: De Gruyter, 1932
  • Patrick Kragelund, "Epicurus, Priapus and the Dreams in Petronius" in Classical Quarterly n.s. vol. 39 (1989) pp. 436-450
  • Robert E. A. Palmer, "Mutinus Titinus: A Study in Etrusco-Roman Religion and Topography" in Roman Religion and Roman Empire: five essays (Philadelphiae: University of Pennsylvania Press, 1974) pp. 187–206
  • W. H. Parker, ed. et interpr., Priapea: poems for a phallic god. Londinii: Croom Helm, 1988
  • Amy Richlin, The Garden of Priapus : Sexuality and Aggression in Roman Humor. New Haven: Yale University Press, 1983
  • James Uden, "Impersonating Priapus" in American Journal of Philology  vol. 128 (2007) pp. 1-26
Aliae encyclopaediae

Nexus interni

Sancti

Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!