[go: up one dir, main page]

Jump to content

Praemia Academiae

E Vicipaedia
Praemia Academiae anno 1954
Praemia Academiae anno 1988
Praemia Academiae anno 2008

Praemium Academiae (Anglice Academy Award) sive praemium Oscar[1] (The Oscars) est praemium pelliculis ab Academia Artium et Scientiarum Cinematographicarum Angelopoli in urbe Californiae annuis caerimoniis concessum. Commune huius parvi sigilli nomen est Oscar, praemia viginti categorias varias contemplantur et singulis decernuntur. Categoriae quae maximae habentur sunt pellicula optima, actor optimus, actrix optima, moderator optimus, cinematographia optima, editio sonoris optima, moderatio artistica optima, et aliae.

Praemium anno 1929 excogitatum et creatum est. Nomen Oscar sigillo datum est, quod mulier quaedam (fortasse Margareta Herrick) in aula academiae, ubi praemium vidit, tonanti voce exclamavit hoc simillimum avunculi sui Oscar (Anschari) esse. Caerimonia prima Ruscisilvae in Deversorio Roosevelt die 16 Maii confecta est.

Praemium Academiae potest etiam post mortem actori aut actrici aut cuicumque administro pelliculae donari.

Praemia pelliculis optimis data

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
cine-stipula

Haec stipula ad cinematographiam vel ad televisionem spectat. Amplifica, si potes!