Martes martes
Appearance
Martes martes est species mustelidarum, quae in tota fere Europa, etiam in insulis Britannicis, in Caucaso, partibus Orientis Medii et Siberia occidentali invenitur.
Corpus martis est fere eiusdem magnitudinis atque corpus felis. Longitudo corporis est fere 45–58 centimetrorum, cauda autem est longitudine fere 16–28 cm. Pondere est plerumque 500–1 800 grammatum et mares sunt feminis 12–30% graviores.
Martes noctu libenter parva animalia venatur: talpas et alia rodentia, aves, ranas, insecta. Etiam ovis, baccis, fructibus, melle et nonnumquam fungis vescitur.
Nexus interni
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Martem spectant. |