[go: up one dir, main page]

Jump to content

Mare Arafuranum

Coordinata: 9°00′S 133°0′E / 9°S 133°E / -9; 133
E Vicipaedia
Locus inter Indonesiam, Novam Guineam Indonesicam, et Australiam.
Bathymetrica Maris Arafurani tabula geographica.

Mare Arafuranum,[1] vel Mare Arafurense,[2] vel Archipelagus Orientalis, sive Asiaticus,[3] est tenue occidentalis Oceani Pacifici mare marginale, quod pluteum continentalem inter Australiam et Novam Guineam Indonesicam superimcumbit.[4]

Mare Arafuranum finitur a Freto Torresiano, per quod ad orientem versus est Mare Curalinum, Sinus Carpentariae ad australem versus, Mare Timorense ad occidentem versus, et maria Bandanum et Ceramense ad septentriones occidentemque versus.

Hoc corpus aquae est 1290 chiliometra longum et 560 chiliometra latum, atque eius area superficialis 650 000 chiliometrorum quadratorum est. Eius altitudo plerumque est a quinquaginta ad octoginta metra, altior in occidente. Eius insulae principales sunt Insulae Aruenses, Insula Crokerana, Insula Goulburniana, Insula Howardiana.

Mare Pluteum Arafuranum superincumbit, partem Plutei Sahulensis. Per ultimum maximum glaciale, cum aequora maris maxime humilius esset, Pluteus Arafuranus, Sinus Carpentariae, Fretumque Torresianum una erant magnus pons terrestris, qui Australiam et Novam Guineam conectebat, ut migratio hominum ex Asia in Australiam facilior esset. Quae terrae coniunctae continentem Sahuliam constituebant

Piscatio in Mari Arafurano est res magni momenti, praecipue crustaceis infraordinis Carideorum et subordinis Stenopodideorum atque aliis zonae demersalis animalibus. Inter species oeconomice graves sunt crustacea familiae Penaeidarum et pisces Lates calcarifer (barramundi), Epinephelinae, et Nemipteridae.

  1. Cf. versionem Latinam vocabuli Arafurasee apud Lucusaltianum, Petrum (2024). Lexicon Latinum Hodiernum Lucusaltianum: Pars Geographca (ed. XXIV) [PDF]. Lentiae: Petrus Lucusaltianus. p. 22.
  2. Microalgae Pleurosigma arafurense (Castracane, 1886) et Rhizosolenia arafurensis (Castracane 1886), tunicatum Clavelina arafurensis (Tokioka, 1952), vermis Stoibocephalum arafurense (Cielocha & Jensen, 2013), gastropoda Conus arafurensis (Monnier, Limpalaër & Robin, 2013) et Mirandaphera arafurensis (Verhecken, 1997), piscis Psenes arafurensis (Günther, 1889), atque alia binomina taxinomica hoc adiectivum attestantur.
  3. Ioannes Blaeu (1663), Nova Archipelagi Orientalis Tabula.
  4. "Arafura Sea: OS (Oceans)." Bethesdae Terrae Mariae: National Geospatial-Intelligence Agency.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Delloye, Gérard. 1989. La hache de pierre: expédition française en Nouvelle-Guinée: première traversée intégrale Sud-Nord de l'île dans sa plus grande largeur, 1959-1960. Rennes: Ouest-France.
  • Earl, George Windsor. 1837. "Sailing directions for the Arafura Sea compiled from the narratives of Lieuts. [D. H.] Kolff and [Justin] Modera of the Dutch Navy." Londinii: Hydrographic Office. Editio interretialis.
  • Forrest, Thomas. 1779. A Voyage to New Guinea, and the Moluccas, from Balambangan: &c. Eblanae.
  • Morrison, R. J., et J. R. Delaney. 1996. "Marine pollution in the Arafura and Timor Seas." Marine Pollution Bulletin 32, no. 4 (Aprilis): 327–34. Editio interretialis.
  • Mulyadi, Dr., et al. 2008. Marine biodiversity review of the Arafura and Timor seas. Iacartae: Ministry of Marine Affairs and Fisheries. ISBN 9789793692142.
  • Fredericksen, Clayton, et Ian Walters, eds. 2001. Altered states : material culture transformations in the Arafura Region. Darwin Territorii Septentrionalis: Northern Territory University Press. ISBN 1876248556
  • Sulaiman, Idris F., G. Hanafi Sofyan, et Shannon L. D. Smith, eds. 1998. Bridging the Arafura Sea: Australia-Indonesia relations in prosperity and adversity. Canberrae: National Centre for Development Studies. ISBN 0731523792
  • Viedebantt, Klaus. 1999. Australien: Reisen mit Insider-Tips. Mair Dumont Marco Polo. ISBN 978-3-8297-0000-9.

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Mare Arafuranum spectant.
Situs geographici et historici: Locus: 9°30′0″S 135°0′0″E • GeoNames • Thesaurus Getty • Store norske Lexikon • Большая российская энциклопедия