[go: up one dir, main page]

Jump to content

Marcus a Gagliano

E Vicipaedia
Wikidata Marcus a Gagliano
Res apud Vicidata repertae:
Marcus a Gagliano: imago
Marcus a Gagliano: imago
Nativitas: 1 Maii 1582; Florentia
Obitus: 25 Februarii 1643; Florentia

Marcus a Gagliano (Florentiae, 1 Maii 1582- 25 Februarii 1643) fuit Italicus compositor et religiosus.

Gagliano numerandus est inter primos operum melicorum compositores. Florentiae anno 1608 capellae regens (anno 1609 et canoncicus) ad Fanum Sancti Laurentii creatus est. Fere anno 1610 Cosmus II Medices eum conductorem instituit quod factum est propter operam »Dafne« anno 1608 Mantuae in scaenis productam.

Ex operibus dramaticis adhuc notum est oratorium »Sant' Orsola« (1624) et melicum sollemne »Flora« (1628). Tamen et multa ecclesiastica (missas, motetos) affabre composuit et madgrigalium tomos pretiosos sex vulgavit annis inter 1602 et 1617.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Lexica biographica:  • Dizionario biografico degli Italiani • Treccani • • Classical Archives
Vicimedia Communia plura habent quae ad Marcum a Gagliano spectant.